/
Diomedis-ars.json
7 lines (7 loc) · 457 KB
/
Diomedis-ars.json
1
2
3
4
5
6
7
{
"author": "Diomedis",
"title": "Diomedis ars",
"edition_new": "",
"edition_keil": "GL 1,299-529",
"text": "Diomedes Athanasio salutem dicit. |artem merae Latinitatis puraeque eloquentiae magistram sub incude |litteraria dociliter procudendo formatam humanae sollertiae claritas expoliuit. |hanc cum cognouissem excellentem facundiam tuam plurimi facere, desiderio |tuo libenter indulgens summo studio, quantum mediocris admodum ingenii |mei qualitas capere patiebatur, trino digestam libello dilucideque expeditam |censui esse mittendam, quia ipsos aurium meatus audita scientia conplere |absentia denegatum est. sane, ne quid esset incognitum, uitanda fuit nimium |constricta breuitas. est enim lucubrationis industria studiique collatio |tripertita, ut secundum trina aetatis gradatim legentium spatia lectio |probabiliter ordinata crimen prolixitatis euadat taediumque permulceat. quae |quidem in tribus diuisionibus quamuis patula sit, tamen in singulis suam |continet breuitatem. quam ob rem, ut mea fert opinio, spero tibi aliisque |legentibus magno usui fore. igitur totius operis prima pars uniuersi |sermonis membra continet; altera non solum obseruationes quae arti |grammaticae accidere solent sed etiam structuram pedestris orationis uberrime |planeque demonstrat; tertia pedum qualitatem, poematum genera |metrorumque tractatus plenissime docet. superest ut singula recolendo |memoriae tenaci mandentur, ne frustra cum tempore euanescat labor, quo tanto |maxime rudibus praestare cognoscimur, qui rusticitatis enormitate |incultique sermonis ordine sauciant, immo deformant examussim normatam |orationis integritatem politumque lumen eius infuscant ex arte prolatum, quanto |ipsi a pecudibus differre uideantur. |0300|\\nartis grammaticae auctores exordium scribendi uarium diuersumque |sumpserunt. quidam enim ab ipsa arte coeperunt, alii ab elementis uel |a litteris, multi a casibus, plerique a partibus orationis, non nulli a uoce, |pauci a nominum declinatione; nos uero ab ipsa oratione auspicemur. |haec enim secreta pectoris arguens ad linguam sui gubernatricem migrat, |mobili quodam uocis articulatae spiritu rotundoque gubernaculi moderamine |temperata, et interiore uicino aere pectoris argutia uerberato palatoque |sensim paulatimque pulsato uelut internuntius ac proditor humanae mentis |ad indicia exprimenda cogitationis per os sermonemque rationabiliter |agitatur. hoc enim suo magnoque natura beneficio, expressa ratione sermonis, |nos ceteris separatos animalibus sola homines fatetur atque demonstrat. |huic igitur demus totius opusculi non inmerito principatum, cuius talis |habetur uaria definitio.\\noratio est structura uerborum composito exitu ad clausulam terminata. |quidam sic eam definiunt, oratio est conpositio dictionum consummans |sententiam remque perfectam significans. Scaurus sic, oratio est ore missa |et per dictiones ordinata pronuntiatio. oratio autem uidetur dicta quasi oris |ratio, uel a Graeca origine, ἀπὸ τοῦ ὀαρίζειν, hoc est sermocinari. unde |Homerus «ὀαρίζετον ἀλλήλοισιν». oratio est sermo contextus ad clausulam |tendens. clausula est conpositio uerborum plausibilis structurae exitu |terminata. | de partibus orationis |partes orationis sunt octo, nomen pronomen uerbum participium |aduerbium coniunctio praepositio interiectio; Scauro uidetur et appellatio. |0301| ex his primae quattuor declinabiles sunt, sequentes indeclinabiles. Latini |articulum, Graeci interiectionem non adnumerant.\\ngenera nominum sunt principalia tria, masculinum femininum neutrum. |masculinum est cui numero singulari casu nominatiuo pronomen |praeponitur hic, ut hic Cato. femininum est cui numero singulari casu nominatiuo |pronomen praeponitur haec, ut haec Iulia. neutrum est cui numero |singulari casu nominatiuo pronomen praeponitur hoc, ut hoc templum. ex |his quartum genus commune nascitur, quod fit duobus modis. sunt enim |communia duum generum ex masculino et feminino, ut hic et haec homo |et hic et haec sacerdos; item trium generum ex masculino et feminino et |neutro, ut hic et haec et hoc felix. est et quintum genus, quod Graece |epicoenon dicitur, Latini promiscuum uel subcommune uocant, quod aut |specie masculini generis declinatur et simul significat etiam femininum |genus, ut passer, aut declinatur specie generis feminini <et simul> etiam |masculinum genus significat, et sic sub uno genere utrumque intellegitur, ut |aquila. | de numeris |numerus est incrementum quantitatis ab uno ad plura procedens. |numeri sunt duo, singularis, ut hic praeceptor, pluralis, ut hi |praeceptores. dualis enim dumtaxat apud Graecos ualet, a nobis excluditur; de quo |etiam mox referemus. | de figuris |figura est discrimen simplicium dictionum et conpositarum. figurae |nominibus accidunt duae, simplex et conposita, simplex, ut doctus, |conposita, ut indoctus. conponuntur autem nomina modis quattuor, ex duobus |integris, ut suburbanum; ex duobus corruptis, ut opifex artifex; ex integro |et corrupto, ut ineptus; ex corrupto et integro, ut armipotens. |conponuntur etiam de conpluribus, quae parasyntheta Graeci appellant, ut |inexpugnabilis inperterritus inexplicabilis inremeabilis. | de casibus |casus sunt gradus quidam declinationis, dicti quod per eos pleraque |nomina a prima sui positione inflexa uarientur et cadant. alii sic, casus |sunt uariatio conpositionis in declinatione nominis per inmutationem |nouissimae syllabae. sunt autem numero quidem sex, nominatiuus genetiuus, |quem quidam patrium uocant, datiuus accusatiuus uocatiuus ablatiuus. |0302| ratione tamen sunt quinque. nominatiuum enim optime casum esse |noluerunt, quoniam quidem sit positio nominis uel recta nominatio uel |declinationis regula. quem nominatiuum Graeci non πτῶσιν sed ὀρθήν uel εὐθεῖαν |uocant. καταχρηστικῶς tamen nominatiuum casum dicimus. ablatiuum |Graeci non habent. hunc tamen Varro sextum, interdum Latinum appellat, |quia Latinae linguae proprius est, cuius uis apud Graecos per genetiuum |explicabitur. per hos itaque casus obliquos nomen sic declinabitur. |Cato nomen appellatiuum generis masculini numeri singularis figurae |simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo |hic Cato, genetiuo huius Catonis, datiuo huic Catoni, accusatiuo hunc |Catonem, uocatiuo o Cato, ablatiuo ab hoc Catone; pluraliter nominatiuo hi |Catones, genetiuo horum Catonum, datiuo his Catonibus, accusatiuo hos |Catones, uocatiuo o Catones, ablatiuo ab his Catonibus. Iulia nomen |appellatiuum generis feminini numeri singularis figurae simplicis casus |nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo haec Iulia, genetiuo |huius Iuliae, datiuo huic Iuliae, accusatiuo hanc Iuliam, uocatiuo o Iulia, |ablatiuo ab hac Iulia; pluraliter nominatiuo hae Iuliae, genetiuo harum |Iuliarum, datiuo his Iuliis, accusatiuo has Iulias, uocatiuo o Iuliae, ablatiuo |ab his Iuliis. templum nomen appellatiuum generis neutri numeri |singularis figurae simplicis casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: |nominatiuo hoc templum, genetiuo huius templi, datiuo huic templo, |accusatiuo hoc templum, uocatiuo o templum, ablatiuo ab hoc templo; |pluraliter nominatiuo haec templa, genetiuo horum templorum, datiuo his templis, |accusatiuo haec templa, uocatiuo o templa, ablatiuo ab his templis. |sacerdos nomen appellatiuum generis communis numeri singularis figurae simplicis |casus nominatiui et uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec |sacerdos, genetiuo huius sacerdotis, datiuo huic sacerdoti, accusatiuo hunc |et hanc sacerdotem, uocatiuo o sacerdos, ablatiuo ab hoc et ab hac |sacerdote; pluraliter nominatiuo hi et hae sacerdotes, genetiuo horum et harum |sacerdotum, datiuo his sacerdotibus, accusatiuo hos et has sacerdotes, |uocatiuo o sacerdotes, ablatiuo ab his sacerdotibus. felix nomen appellatiuum |generis omnis numeri singularis figurae simplicis casus nominatiui et |uocatiui, quod declinabitur sic: nominatiuo hic et haec et hoc felix, genetiuo |huius felicis, datiuo huic felici, accusatiuo hunc et hanc felicem et hoc |felix, uocatiuo o felix, ablatiuo ab hoc et ab hac et ab hoc felice uel felici; |pluraliter nominatiuo hi et hae felices et haec felicia, genetiuo horum et |harum et horum felicium, datiuo his felicibus, accusatiuo hos et has |0303| felices et haec felicia, uocatiuo o felices et o felicia, ablatiuo ab his |felicibus. |omnia nomina Latina nominatiuo casu singulari litteris duodecim |extremis terminantur, uocalibus quinque, a e i o u, ut Sisenna monile sinapi |Cicero ueru; et semiuocalibus sex, l m n r s x, ut consul templum pecten |Caesar Iulius silex; item muta una, t, ut caput. sunt qui addunt c, ut lac, |quod Varro * artis grammaticae exterminat. genetiuus casus singularis aut |totidem syllabis constare debet quot nominatiuus eius, ut Vergilius Vergilii, |Terentius Terentii, et ob id geminata i, aut una syllaba excedere, ut Hector |Hectoris, Nestor Nestoris. aliquando etiam duabus syllabis adcrescit, ut |supellex supellectilis, iter itineris, anceps ancipitis, praeceps praecipitis. |formae declinationum nominum, ut quibusdam uidetur, sunt septem. |prima est quae genetiuum singularem mittit in ae genere dumtaxat tam |masculino quam feminino, ut Aeneas Aeneae, Latona Latonae. secunda |genetiuum facit in i in omni genere, ut puer pueri, laurus lauri, caelum |caeli. tertia est quae genetiuo i geminata genere tantum masculino et |neutro terminatur; masculino ut Vergilius Vergilii, neutro, ut ingenium ingenii. |quarta in omni genere in is, ut orator oratoris, oratio orationis, sidus |sideris. quinta in us masculino dumtaxat genere et feminino; masculino, |ut portus, feminino, ut porticus. sexta in ei similiter dumtaxat genere |masculino et feminino, ut dies diei, acies aciei. septima in u genere |tantum neutro, ut genu cornu; et huius modi nomina neutra numero |singulari tantum monoptota sunt. Graeca quoque nomina Graecae declinationis |regulam seruant et genetiuo trifariam proferuntur, [quorum nominatiui sunt |hi] es us os: in es, ut Thisbe Thisbes, Euterpe Euterpes, Phoenice |Phoenices, ita tamen ut nominatiuus uocatiuus ablatiuus pares sint, accusatiuus |n littera finiatur; in us, ut Calypso Calypsus, Manto Mantus; in os |correpta, ut Pan Panos. ita omnes fiunt <declinationum> nominum formae |numero decem. | de casu ablatiuo singulari catholica |ablatiuus casus numeri singularis obseruata nouissima syllaba litteraue |facile demonstrabit quo modo pluralem numerum declinare debeamus. omnia |nomina ablatiuo casu singulari quinque litteris uocalibus terminantur, a e i |o u, exceptis pronominibus quibusdam, ut ab eodem a quodam ab hoc, |item iis quae sunt aptota. in his enim regula non tenetur. |quaecumque igitur nomina genere masculino et feminino ablatiuo casu |singulari a littera fuerint terminata adiecta e littera faciunt nominatiuum et |0304| uocatiuum pluralem. masculina, ut ab hoc Aenea ab hoc poeta ab hoc |Anchisa, hi Aeneae hi poetae hi Anchisae et o Aeneae o poetae o Anchisae. |sed huius nominis ablatiuus duplex est. dicimus enim et ab hoc Anchisa |et ab hoc Anchise. et si quidem erit nominatiuus hic Anchisa, declinatur |ut hic poeta. si uero hic Anchises nominatiuum habet, aliter declinatur |quam duo nomina supra scripta. illa enim aut in as aut in a efferuntur, |uelut hic Aeneas hic poeta, hoc autem in es nominatiuo casu terminatur, |uelut hic Anchises. ad hoc si sic declinatur, hic Anchises, inmutat |quattuor casus singulares, datiuum accusatiuum uocatiuum ablatiuum, uelut huic |Anchise hunc Anchisen o Anchise ab hoc Anchise, cum nominatiuo. Aeneas |et poeta sic declinantur, uelut huic Aeneae huic poetae, hunc Aeneam hunc |poetam, o Aenea o poeta, ab hoc Aenea ab hoc poeta; ut uideantur haec |nomina syllabas depositas habere, in datiuo quidem ae, in accusatiuo am, |<in> uocatiuo a et in ablatiuo similiter a, illud autem in datiuo e, in |accusatiuo en, in uocatiuo e, in ablatiuo similiter <e>, ut tantum modo genetiuum |singularem supra dictis nominibus similem habeat. item feminina, ut ab |hac Musa hae Musae et o Musae. remota autem e littera et apposita s |littera faciunt in utroque genere accusatiuum pluralem, ut ab hoc Aenea |hos Aeneas, similiter ab hac Musa has Musas. item si remoueas s litteram |et adieceris rum syllabam, fiet genetiuus pluralis, ut ab hoc Aenea horum |Aenearum et ab hac Musa harum Musarum. sublata autem de ablatiuo |singulari a nouissima littera et apposita is syllaba fiet datiuus et ablatiuus |pluralis, ut ab hoc Aenea his et ab his Aeneis et ab hac Musa his et ab |his Musis. nam deabus [et] filiabus libertabus mulabus et quidquid huius |modi est discernendi sexus gratia contra rationem receptum est. identidem |ab hac amphora harum amphorum. |quaecumque nomina ablatiuo casu singulari masculino et feminino |dumtaxat genere e littera producta finiuntur adiecta s littera faciunt |similiter producta nouissima syllaba nominatiuum [et] accusatiuum uocatiuum |pluralem, ut ab hoc et ab hac die hi et hae dies hos et has dies o |dies. remota autem s littera appositaque rum syllaba fiet genetiuus |pluralis, ut ab hoc et ab hac die horum et harum dierum. si remoueas rum |et apponas bus syllabam, facies datiuum et ablatiuum pluralem, ut ab hoc |et ab hac die his et ab his diebus; dum tamen sciamus feminino genere |pluralem numerum non debere dici, id est hae dies, quamuis singulariter |0305| et feminino genere dicamus. cetera horum similia nomina feminino genere |proferuntur tantum, ut species materies luxuries. quarum specierum |pluralem genetiuum non similiter obseruabis sicut in die et meridie per rum, |sed per um syllabam, ut specieum materieum luxurieum. sed consuetudo |<per> rum effert, specierum. sed ueteres in hac specie declinationis |genetiuum singularem similem nominatiuo dicebant. unde inuenimus in |quibusdam <pernicies pro perniciei>, ut <sit> haec pernicies <huius pernicies>, non |huius perniciei. |nomina quae ablatiuo casu numero singulari e littera correpta fuerint |terminata in genere masculino et feminino adiecta s littera nominatiuum et |accusatiuum et uocatiuum pluralem faciunt producta ultima syllaba, ut ab |hoc et ab hac diuite hi et hae diuites hos et has diuites et o diuites. |interdum correpta ultima nominatiuum <et uocatiuum> pluralem faciunt, ut |ab hoc Daphnide et ab hac Bacchide, hi Daphnides et hae Bacchides, o |Daphnides <et> o Bacchides. nam accusatiuus hos Daphnidas et has |Bacchidas facit. sed haec Graeca sunt. neutrali uero genere ablatiui singularis |ultimam e litteram in a litteram uerte, et fiet nominatiuus et accusatiuus |et uocatiuus pluralis, ut ab hoc ore haec et haec ora o ora. genetiuum |autem pluralem in omni genere ablatiuus correpta e littera finitus pari modo |faciet, si aut remota e littera aut in i conuersa adieceris um syllabam, ut |ab hoc et ab hac paupere horum et harum pauperum et ab hoc et ab |hac dite horum et harum ditium. datiuum uero et ablatiuum pluralem |mittent in bus, ut his et ab his pauperibus, his et ab his diuitibus. contra |hanc regulam inuenimus ab hoc uase horum uasorum <his> et ab his uasis. |nomina quae ablatiuo casu numero singulari i littera finiuntur genere |masculino et feminino sublata i ultima et apposita es syllaba producta |faciunt nominatiuum et uocatiuum pluralem, ut ab hoc et ab hac agili hi et |hae agiles et o agiles. nam accusatiuus iuxta regulam manente i littera |debet enuntiari, hos et has agilis, ut est «omnis homines»; sed eum |ad nominatiui et uocatiui formam consuetudo transduxit. in neutrali autem |genere ad singularem ablatiuum adiecta a littera fiet nominatiuus |accusatiuus uocatiuus pluralis, ut ab hoc agili haec agilia o agilia. genetiuum uero |0306| pluralem in omni genere pari modo facies, si adicias um syllabam ablatiuo |singulari, ut ab hoc et ab hac agili horum et harum agilium. item in |omni genere datiuum et ablatiuum pluralem facies, si singulari ablatiuo |adicias bus syllabam, ut ab hoc et ab hac agili his et ab his agilibus. |horum autem nominum quae genetiuo casu plurali in ium syllabam exire |possunt declinatio multiplex nullo catholico continetur, quia per multa |nomina et per uarias litteras exeunt. ideo quaestio dirigitur. uerum haec |inferam quae has uidentur formas retinere. una eorum quae nominatiuo |singulari in omni genere et communi, siue monosyllaba siue polusyllaba |sint, n et s litteris terminantur qua libet praeposita uocali, tam quam |prudens prudentium, demens amens nocens. ex hac item regula est parens |parentium, mons frons. altera eorum quae feminina et disyllaba sunt et |intra modum positionis continentur dumtaxat numero singulari et tam |nominatiuo es producta exeunt praecedente alia consonante quam ablatiuo e |correpta finiuntur, ut est haec nubes [et] ab hac nube, haec rupes haec |clades haec sedes, horumque genetiuus pluralis adcrescente una syllaba |emittitur et per ium exit, ut nubium et cetera. tertia itidem eorum quae |disyllaba sunt <et> nominatiuo casu singulari is terminantur, siue masculina |siue feminina siue communia sint, et similem nominatiuo genetiuum habent: |<haec> pari modo genetiuo plurali per ium exeunt. masculina, ut orbis ignis. |ab hoc catholico recedit panis. feminina, <ut> turris puppis nauis ratis peluis. |sed haec ablatiuum duplicem interdum habent et per i et per e litteram |correptam proferuntur. et haec regula accusatiuum singularem in feminino |genere dumtaxat simpliciter per i litteram interdum profert, ut puppim |turrim, pluralem uero melius in is, ut has puppis turris. horum multa |cernimus consuetudine conmutata quae a superioribus discrepant. item |communia, ut ciuis. contra hanc regulam inuenitur canis. quarta quoque |eorum species est quae ablatiuum per i litteram habent et sunt trium |generum et genetiuo plurali sine dubio per ium terminantur, ut hic et haec |agilis et hoc agile, <ab hoc et ab hac et ab hoc agili horum et harum |et horum agilium>; item facilis et nobilis, ab hoc et ab hac et ab hoc |facili horum et harum et horum facilium; item ab hoc et ab hac et ab hoc |nobili horum et harum et horum nobilium et cetera similiter. ex hac |item regula est salutaris et felix. facit enim ab hoc salutari horum |salutarium, ab hoc felici horum felicium. sed in his tamen nominibus |obseruabimus haec quae dumtaxat fuerint appellatiua, <quod> tunc ablatiuo i |0307| littera terminantur. nam si propria fuerint nomina, tunc ablatiuo e litteram |oportet habere, ut ab hoc Felice ab hoc Salutare. nihilo minus tamen |pluralem genetiuum eundem seruant; tantum ablatiuum singularem uariant in |differentia proprii nominis et appellatiui. item neutra quae ablatiuo casu |<singulari> i littera terminantur genetiuo plurali per ium exire debent, ut est |ab hoc monili horum monilium, ab hoc cubili <horum cubilium>. |item nomina quae ablatiuo casu singulari o littera finiuntur apposita |rum syllaba genetiuum pluralem faciunt, ut ab hoc puero horum puerorum; |et remota o littera et apposita i faciunt nominatiuum et uocatiuum pluralem, |ut ab hoc puero hi pueri o pueri. item adiecta s littera faciunt datiuum |et ablatiuum pluralem, ut hi pueri his et ab his pueris. ablatiuo uero casu |singulari adiecta s littera faciunt accusatiuum pluralem, ut ab hoc puero |hos pueros. neutrali uero genere, si ablatiuo singulari sublata o littera |nouissima a litteram apponas, fiet nominatiuus accusatiuus uocatiuus |pluralis, ut ab hoc templo haec templa o templa. pari autem modo et neutrali |genere fiet genetiuus pluralis, si ablatiuo singulari adicias rum syllabam, |ut ab hoc templo horum templorum. pauca admodum normae suae |dissentiunt. inuenimus enim ab hoc modio horum modium, item ab hoc nummo |horum nummum, ab hac domo domorum domibus, ab hoc iugero iugerum |iugeribus [ab hoc uase horum uasorum his <et ab his> uasis, ab hoc |schemate <horum schematum> his et ab his schematis]. uerum euphoniam in |dictionibus plus interdum ualere quam analogiam uel regulam praeceptorum |<inuenies>. |nomina quae ablatiuo casu numero singulari u littera finiuntur |masculino et feminino genere adiecta s littera faciunt nominatiuum et accusatiuum |et uocatiuum pluralem, ut ab hoc uersu, ab hac manu, hi uersus hos |uersus o uersus, hae manus has manus o manus. neutrali autem genere |adiecta a littera faciunt nominatiuum accusatiuum uocatiuum pluralem, ut ab |hoc cornu haec cornua o cornua. genetiuum uero pluralem in omni genere |pari modo facies, si adicias ablatiuo singulari um syllabam, ut ab hoc uersu |horum uersuum et ab hac manu harum manuum et ab hoc cornu horum |cornuum. datiuus quoque et ablatiuus pluralis in omni genere pari modo |fiet, si ablatiuo singulari u litteram in i conmutes et adicias bus syllabam, |ut ab hoc uersu his et ab his uersibus, et ab hac manu his et ab his |0308| manibus, et ab hoc cornu his et ab his cornibus. sed in quibusdam necesse |est u litteram retinere euitandae ambiguitatis gratia, ut partubus arcubus |artubus tribubus. meminerimus autem quaedam nomina uel auctoritate |ueterum uel euphonia modo secundo modo quarto ordine declinari, ut |domus ficus laurus quercus et conplura arborum nomina. | de formis casualibus simplicium nominum |simplicium nominum formae casuales sunt sex, senaria quinaria |quaternaria ternaria bipertita simplex uel unita, quae sic ordinantur. senaria |est cum per sex casus numero singulari nomen in declinatione uariatur, |ueluti unus solus. quinaria est quae per quinque casus obliquos |declinatur, ut pater mater. quaternaria est quae per quattuor casus uariatur, ut |puer aper. ternaria est quae tribus casibus obliquis declinatur, ut fabula. |bipertita est quae alterna casuum productione et correptione uariatur, ut |genu cornu gelu. haec enim duobus modis tantum in declinatione |uariantur, quod quidem productione et correptione distinguimus. nam in |nominatiuo accusatiuo uocatiuo correpta u proferuntur, in genetiuo datiuo |ablatiuo producta. simplex uel unita est quae per omnes casus uniformiter |currit nec usquam in declinatione uariatur, ut frugi nequam nugas nihili. |haec etiam a Graecis aptota dicuntur, quod a prima sui positione non |cadunt. harum senaria modum unum habet et est uniformis. quinaria duos |modos admittit, primum, cum in declinatione casus nominatiuus et |uocatiuus sociantur, ut pater mater; secundum, cum datiuus ablatiuo similis est, |ut doctus. quaternaria fit modis sex: primus, cum in uno nomine |genetiuus et datiuus <sibi> similes sunt et uocatiuus et ablatiuus, ut Aeneas; |secundus modus, cum nominatiuus et uocatiuus sibi similes sunt et datiuus |et ablatiuus, ut aper caper; tertius, cum genetiuus et uocatiuus <sibi> |similes sunt et datiuus et ablatiuus, ut Vergilius; quartus modus, cum |nominatiuus et uocatiuus sibi similes <sunt> et genetiuus datiuo, ut dies res spes; |quintus, cum nominatiuus et genetiuus et uocatiuus sibi similes <sunt> ceteris |distantibus, ut panis canis; sextus, cum omnia neutra genetiuum in s |litteram mittunt * ut sidus. ternaria item fit modis sex: primus, quotiens |nominatiuus et genetiuus et uocatiuus in is exeunt et datiuus et ablatiuus |in i, ut agilis facilis; secundus, quotiens nominatiuus et genetiuus et |uocatiuus in us, datiuus et ablatiuus in u, ut portus; tertius, cum |nominatiuus singularis in a exit, ut poeta; quartus, quotiens nominatiuus et |0309| datiuus et uocatiuus et ablatiuus sibi congruunt, ut Thisbe; quintus, quotiens |in o exeunt feminina quae sunt Graeca, ut Sappho; sextus in omnibus |neutris quae in i litteram terminant genetiuum, ut scrinium. bipertita, cum |nominatiuo accusatiuus et uocatiuus similes inueniuntur, item genetiuo |datiuus et ablatiuus, ut genu ueru. haec enim duobus tantum modis in |declinatione uariantur, quod quidem productione et correptione distinguimus. |simplex uel unita, cum per omnes casus nomen uniformiter currit nec |usquam in declinatione uariatur, et fit in his quae etiam a Graecis aptota |dicuntur, quod a prima positione sui non cadunt, ut frugi nequam nugas |nihili. de qua forma sunt etiam nomina numerorum indeclinabilia a |quattuor usque ad centum. nam ab uno usque ad tres per omnes casus |numeri declinantur et item a ducentis et deinceps praeter mille. sunt |quoque alio genere monoptota, quae per ablatiuum tantum modo enuntiantur |et ob id monoptota dicuntur, ut sponte natu tabo. item diptota |intelleguntur ea quae singulari numero casu tantum nominatiuo et uocatiuo |similiter efferuntur ceteris deficientibus, ut Iuppiter. triptota identidem trina |ratione tenentur: prima est cum numero singulari tres dumtaxat casus in |declinatione ceteris deficientibus inueniuntur, cum in plurali per omnes |uarientur, ut opis opem ope; altera est eorum quae neutro genere numero |tantum singulari tribus casibus efferuntur, ut fas nefas; tertia, cum |neutrali genere numero singulari per omnes casus nomina declinantur, in |plurali tamen tribus casibus tantum efferuntur, ut maria rura. tetraptota uero |intelleguntur quae nominatiuo et uocatiuo casu deficiente per ceteros |enuntiantur, ut Iouis Latiaris dicione. | de formis declinationis conpositorum nominum |declinatio conpositorum nominum tribus formis ordinatur. prima est |quotiens animaduertimus ea quae ex duobus nominibus conposita erunt ex |utraque parte declinari, id est cum ambo nomina declinantur, ut populus |Romanus, eques Romanus, praetor urbanus, Liber pater, Longa Alba: |secunda est cum ea quae ex nominatiuo casu singulari et genetiuo tam |singulari quam plurali conposita fuerint ea parte declinantur qua fuerit |nominatiuus, id est cum prius mouetur et posterius non declinatur, ut tribunus |plebis, praefectus equitum, tribunus militum, pater et mater familias: |tertia, cum ex obliquo et nominatiuo obliquum indeclinabilem habebit, id est |cum prius uersa uice non mouetur et posterius declinatur, ut senatus |consultum, plebi scitum. prouidendum est ut ne ea nomina conponamus quae |aut conposita sunt aut conponi non possunt.\\nchriarum exercitatio in casus sic uariatur. nominatiuo casu numero |singulari, Marcus Porcius Cato dixit litterarum radices amaras esse, fructus |iocundiores; genetiuo casu, Marci Porcii Catonis dictum fertur litterarum |radices amaras esse, fructus iocundiores; datiuo, Marco Porcio Catoni placuit dicere |litterarum radices amaras esse, fructus iocundiores; accusatiuo, Marcum |Porcium Catonem dixisse ferunt litterarum radices amaras esse, fructus |iocundiores; uocatiuo, o tu Marce Porci Cato, ne tu egregie dixisti litterarum radices |amaras esse, fructus dulciores; ablatiuo, a Marco Porcio Catone dictum |accepimus litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; nominatiuo plurali, Marci |Porcii Catones dixerunt litterarum radices amaras esse, fructus dulciores; |genetiuo, Marcorum Porciorum Catonum dictum fertur litterarum radices amaras esse, |fructus dulciores; datiuo, Marcis Porciis Catonibus placuit dicere, id quoque; |accusatiuo, Marcos Porcios Catones dixisse ferunt, id quoque; uocatiuo, o Marci |Porcii Catones, ne uos egregie dixistis, id quoque; ablatiuo, a Marcis |Porciis Catonibus dictum accepimus litterarum radices amaras esse, fructus |dulciores. hoc quoque exemplo ceterae chriae declinationes subicientur. |nominatiuo, Puplius Vergilius Maro dixit «auri sacra fames»: similiter |nominatiuo, Puplius Vergilius Maro dixit «degeneres animos timor arguit»: |item nominatiuo, Marcus Porcius Cato dixit leges neruos esse ciuitatium: |item <nominatiuo>, Demosthenes Atheniensis interrogatus quo modo orator |factus sit respondit: plus uino inpendens olei. similiter nominatiuo, |Diogenes cynicus philosophus in die accensa lucerna quaerebat hominem; |genetiuo, Diogenis cynici philosophi memoria fertur, id quoque; datiuo, |Diogeni cynico philosopho uisum est, <id> quoque; accusatiuo, Diogenen |cynicum philosophum aiunt diligenter, id quoque; uocatiuo, o Diogene cynice |philosophe, optime dixisti, <id> quoque; ablatiuo, a Diogene cynico |philosopho memoriae traditum est in die accensa lucerna quaesitum hominem |esse.\\ncasus nominatiuus trahit uerbum tertiae personae, ut dicitur fertur |nominatur. loquimur enim sic, Cato se Vticae occidisse fertur, Pompeius |in litore Aegypti iacuisse dicitur, nominatur inter auctores Coelius, item |Vergilius Aeneida fecit. casus uocatiuus secundam personam accipit, tam |0311| quam Vergili scribe, Cicero responde. prima persona non eget casu, sed |admittit nominatiuum, ut seruio ingenuus. |uerba diuersis casibus apud Romanos hoc modo iunguntur. nam cum |ab omni sermone Graeco Latina loquella pendere uideatur, quaedam |inueniuntur uel licentia ab antiquis uel proprietate Latinae linguae dicta |praeter consuetudinem Graecorum, quae idiomata appellantur. agnoscuntur |autem ex casibus. nam inuenimus quae Graeci per datiuum dicunt haec a |Romanis per genetiuum elata, ut pudet me amoris, et quae Graeci per |genetiuum casum dicunt haec per datiuum usurpata, ut parco tibi; ceteros |item casus alios pro aliis dictos, quos cum exemplis in suo quoque loco |ponemus. sunt praeterea figurae quae consuetudine quidem per alium |casum dicuntur, ab antiquis autem per diuersum, uelut utor hac re nos |dicimus, ab antiquis autem utor hanc rem dictum est, quae et ipsa in |sequentibus exponemus. haec igitur idiomata multifariam efferuntur, per |uerba, per participia, per appellationes, per aduerbia. per uerba quidem sic. |uerba genetiuis casibus sic iunguntur: memor sum bonorum, |obliuiscor iniuriae, misereor puerorum, reminiscor doloris, discrucior animi, et |animo dicimus; miseret me tui, piget me facti, pudet me gratiae, |paenitet me laboris, taedet me operis, uenit mihi in mentem huius rei, doleo |uicem tui et tuam, pertaesum me est iniuriae, egeo uictus, et uictu |dicimus; accuso te huius rei, pertaesum est me tui, ut Vergilius |«si non pertaesum thalami»; |sed et datiuo dixerunt, ut Gracchus in L(ucium) Metellum «usque adeo |pertaesum uos mihi esse». similis sum tui moribus, interest illius; tertia |persona sic effertur: nam prima interest mea, secunda interest tua. |similiter refert mea, refert tua, refert illius. item quaedam nomina forma |participiorum posita genetiuo casui iunguntur, ut patiens laboris, neglegens |amicorum, adpetens pecuniae «fugitans litium», ut Terentius; |«cupientissimus legis», ut Sallustius, superlatiuo facto ab eo nomine quod est |cupiens; quoniam participia et accusatiuo copulantur, ut adpetens pecuniam, |fugitans lites, cupiens legem, et cetera huius modi figuras uerborum |suorum sectantur. quae autem pro appellationibus sumuntur, haec genetiuum |casum admittunt, ueluti amans filii est, egens pecuniarum est. item omnes |appellationes quae in tor terminantur deriuatae a uerbis eundem genetiuum |0312| casum admittunt, ueluti cupitor sum huius rei, curator sum huius rei, |uictor sum laboris. ceterae appellationes quae cum figura dicuntur aut |genetiuum tantum modo aut ablatiuum recipiunt casum, quarum pleraeque |utrosque casus admittunt. et per genetiuum quidem sic: gnarus sum |huius rei et ignarus, peritus sum <huius> rei et inperitus, certus sum huius |rei et incertus, inscius sum doloris, dubius itineris, cupidus honoris, |ignarus belli, securus amorum, studiosus picturae, conscius facti, plenus |bonorum, conpos uoti; et siquid aliud simile inuenitur, ita figuratur. pauca |sunt quae casum non requirunt, ut horrens. et alia ut sententia poscit |casum recipiunt, ut neglegens sum in hac re. et ex praeterito item |participiorum nomina fiunt appellatiua, <quae> aut secundae sunt nominum |declinationis aut quartae; secundae, ut praefectus execratus apertus, quartae |quidem declinationis uisus iussus. sed haec nomina quae ex praeterito |tempore participiorum fiunt non habent casus, nisi secundae declinationis |sint; <et sunt> pauca, ex quibus quaedam genetiuum ita recipiunt, uictus |animi, expertus belli. expertus autem bellum per incusatiuum fit |participium. uerbum enim huius participii, id est experior, incusatiuum recipit |casum, experior discipulos. per ablatiuum autem sic, dignus sum hac re, |et siquod aliud tale inueniatur. per utrosque casus ita figuratur, ut diues |sum huius rei et hac re. sed prius Graeca figura profertur. apud illos |enim genetiuo casui iungitur, sicut amans mei est: uersus ille testatur * |plenus hac re et huius rei dicimus: ablatiuo, ut Vergilius «thymo |plenae»; idem «plenamque sagittis / Threiciis» ait; Terentius autem |«plenus rimarum sum». |<datiui casus idiomata>. uerba quibus haec conueniunt: suadeo tibi, |maledico hosti, mando tibi, cedo potenti, ministro parenti, dono |propinquo, subscribo epistolis, pareo legibus, succedo tibi, praesideo prouinciae, |adimo et aufero et demo tibi, subduco tibi, uitium tibi duco, obicio tibi, |excidit mihi scalprum, succurrit mihi haec res, praeeo patri, subeo oneri, |inpropero tibi, praepono te illi, antepono diuitiis amicum, praefero |0313| antefero muneri amicitiam, eripio abripio rapio tibi, parco peccanti, noceo tibi, |oculos illi euello uel eruo, caput illi findo uel frango uel minuo uel rumpo, |praecipio tibi, abduco tibi illum, incommodo tibi, timeo tibi, officio |accusatori, detraho tibi, ausculto tibi, rependo tibi, repraesento tibi, prospicio |prouideo consulo tibi, auello amico, similis sum tibi figura, subtraho amico, |obstrepo illi, obrepo iudici, extorqueo nolenti, uacat mihi, liquet mihi, |derogo tibi, supplico tibi, studeo litteris, crisat illi, palpo equo, praeficio |tibi, adsum clienti, prosum omnibus, obsum inimicis, praesum prouinciae, |alienus sum tibi: anteeo illi et praesto illi datiuo casu dicimus, ut Cicero |«qui omnibus intellegentia anteibat», item de deorum natura |tertio «homines omnibus bestiis antecedunt», et Sallustius |«praestare ceteris animalibus»; sed et accusatiuo Vergilius, |«uel magnum praestet Achillen»; |anteeo quoque illum accusatiuo casu Terentius, |«erum anteeo sapientia», |Plautus in trinummo |«genus / |multo Surorum anteit patientia»: |largior amico, gratificor tibi, obsequor domino, aduersor inimico, insidior |hostibus, medeor aegroto; hoc autem perfecto caret: anteferor omnibus, |praeferor uobis, conuicior debitori, geniculor uictori, praeuaricor obnoxio, |patrocinor patriae, ancillor amico, adulor amicae, blandior magistro, |inprecor malis, moderor tibi, misereor tibi, furor tibi. sunt etiam plurima |idiomata quae ex nominibus omnium declinationum ordinantur et per datiuum |coniuncto alio uerbo efferuntur, non tamen omnibus generibus; ueluti |primae declinationis feminino genere, curae mihi est doctor, miseriae mihi |est labor, infamiae mihi est amor, desidiae mihi est mictus, morae illi |sum, gloriae mihi est patria et similia; secundae genere neutro, uitio |tibi do hanc rem, testimonio tibi sum, auxilio tibi sum, praesidio tibi |sum, consilio tibi sum, commodo tibi sum, gaudio mihi est uirtus tua, |taedio mihi est desidia, odio mihi est pigritia, impedimento mihi est |0314| senectus, studio habeo hanc rem, ludibrio mihi habetur aduersarius, bono |mihi est ueritas, commodo mihi est haec res, argumento mihi est |probitas; <tertiae neutro genere>, muneri tibi do librum, pignori <tibi> do uestem, |oneri tibi sum, crimini <mihi> est haec res, cordi mihi est amicitia; item |masculino genere, dolori mihi est <haec res>, terrori mihi est iudicium, |honori ducitur apud nos haec res; <quartae masculino genere>, usui tibi |sum, risui mihi est haec ars, risui hominem habeo, despicatui te habeo, |contemptui te habeo, quaestui mihi est haec ars. item sunt nomina quae |datiuum casum trahunt, intentus studiis, inimicus malis, dicto audiens, |patri inuidus, bono maliuolus, studenti proximus, uiae habilis, uirtuti |utilis, scenae aptus, congruus patribus. sunt alia quae accusatiuum casum |trahunt sed figurate, ut exosus bella; alia ablatiuum, ut secundus ab Hercule, |quartus a Perseo; alia septimum, ut magnus uirtute, industria suetus, |insignis fama, uehemens facundia, infirmus aetate, gloriosus eloquentia, |fretus cithara. |incusatiui idiomata quae ex uerbis nascuntur et per incusatiuum |efferuntur: accuso adulterum, insimulo illum, interrogo te, postulo eum, |excuso innocentem, adiuuo timidum, interpello consularem, curo domum, |aequo magistrum, aequipero patrem, inquieto liberum, usurpo |antiquitatem, increpo seditiosum, impetro honorem, inchoo opus, inuolo in hostem |et inuado, inpersonale iuuat me, derideo inperitum, iubeo famulum, |mereo subscriptionem, mereo stipendium, mereo coronam, moneo puerum, |inuideo illi pulchritudinem, admoneo illum hanc rem, refero ad patrem, |decet uirginem, dedecet illum, paenitet amicum, piget inertem, decet me |dignitas, adsideo te et tibi, adtendo te oculis, adtendo tibi mente: manet |te, ut Vergilius |«te quoque magna manent nostris penetralia regnis», |item et |«qui te cumque manent isto certamine», |et |«te, Turne, nefas te triste manebit / |supplicium»; |idem tamen |«haec eadem matrique tuae generique manebunt», |Cicero * «tibi poena manet»: corripio tardum, incipio historiam, |0315| inruo in hostem, impetum in te facio, inrumpo in bestiam, tango genua, |cupio magistratum, reprehendo orationem, adpeto amicitiam, consulo |praeceptorem, arguo hominem, arcesso eum, animaduerto eum, animaduerto |in eum, neglego mandatum, contemno legem, despicio praetextam, sperno |militem, accedo duumuirum; accedo autem tibi, eadem tibi sentio: peto |domum, offendo iudicem, concedo tibi munus, labefacio hominem, |concupisco domum, corrigo peccantem, non amplius unam noctem sentio |honorem, conuenio medicum, inpedio lectorem, audio oratorem, conmuto |culcitam, adeo praesidem, memini hanc rem et huius rei, comitor amicum; |comitor autem amico per ablatiuum passiua significatione fit: calumnior |uiduam, conor magnam rem, execror meretricem, criminor sacrilegum, |aspernor pauperem, despicor uicinam, periclitor hospitem, recordor |speciem, reminiscor factum et facti et facto, ingredior forum, adgredior |petitionem, obliuiscor hanc rem et huius rei, mereor laudem, intueor |imaginem intuitus sum, sequor erum, consequor dignitatem, adipiscor |praemium, ingredior limen, adgredior hoc negotium, adloquor conmilitones, |nanciscor occasionem, potior fortunam, adorior hominem, inuehor in |aemulum et inuectus sum, ordior hanc rem, experior notarium. |ablatiui idiomata quae ex uerbis nascuntur: libero puerperam dolore, |dono magistratum statua, onero asinum salibus, satio seruos pane, saturo |te pulmento, abdico filium domo, sub illo milito, sustineo me arte mea, |fraudo latronem deposito, priuo malum dignitate, orbo crudelem filiis, |regno in urbe, impero gentibus et frequentatiuum imperito, uaco culpa, |uaco militia, uaco scriptura, sacrifico uictima, conmunico cum illo, |tempero me uino, postulo a iudice, exulto uictoria, flagro amore, conmunico |tecum furtum, expostulo tecum, exaequo te cum deteriore, conparo te |cum deo, pugno cum riuali, certo cum aemulo; certo autem tibi: litigo |cum amica, ardeo cupiditate, careo taedio, prohibeo te limine, abstineo |me cibo, te pendeo; sed melius ex te pendeo: egeo laude et indigeo, |impleo te uino. item cum praepositione ablatiuum casum trahunt haec ita, |abhorreo ab illo, discedo a petulante, desisto ab hac re, discrepo ab |ignauo, dissentio ab aequitate. item nomina, ut oriundus ex Africa, |longinquus ab Achaia, diuersus a Ponto. emo asse per ablatiuum efferimus |et emi [pretii]; sed aduerbia haec duo pretii per genetiuum, ut Graeci, |efferimus, quanti emisti? tanti emi. afficio te gaudio, interdico tibi foro, |cado proposito, deficio luctu, inbuo aram sanguine, incendo te oratione et |0316| accendo, contendo cum inprobo; est et contendo conparo: confligo tecum, |iungo te cum minore, concumbo cum uxore, coeo cum muliere, confero |te cum potentiore, cedo possessione, interdico illi amicitia mea, auello <a> |te uestem, induo te armis, inpertio te opera, conuenio tecum, liberor |molestia, donor imagine, oneror uino, satior cibo, saturor pulmento, |abdicor praetura, sustentor arte, fraudor deposito, priuor dignitate, adficior |laetitia, inbuor sanguine, incendor iracundia, laetor labore, glorior |uictoria, dominor Graecis dominatus sum, dignor te salutatione, comitor rustico; |comitatur autem illum actiua significatione per accusatiuum: sermocinor |tecum, luctor cum athleta, inpersonale conuenit mihi tecum, in gratiam |tecum redeo, gaudeo agri cultura, bene mereor de te, male mereor de |illo, utor toga, ut Vergilius «utere sorte tua»; sed et hanc rem utor |ueteres dixerunt, ut Terentius |«quod ista aetas magis ad haec utenda idonea esset», |idem |«nam in prologis scribendis operam abutitur»: |abutor charta, nitor baculo, labor causa uel cogitatione uel proposito, |diuellor a te, auellor a te auulsus sum, distrahor a comite, fungor officio, |fungor munere; sed ueteres fungor hanc rem dixerunt: defungor |muneribus et defungor periculis, defungor uita, fruor diuitiis; perfecto caret: |potior pecunia. quae ex nominibus oriuntur: alienus a crimine, dignus |honore, indignus parentibus, contentus paucis, incensus amore, fretus |innocentia, orbus patria, orbus oculis, orbus filiis, orbus patre, orbus |manibus. ex his nominibus quaedam accipiunt sum uerbum et faciunt uim |uerbi, ueluti contentus sum uno pulmento, fretus sum, orbus sum, raucus |sum. et omnes conparationes ablatiuum recipiunt, ueluti studiosior |fratribus, agilior patre. aduerbium, opus est mihi minuto, opus mihi fuit. |sed ueteres per incusatiuum hoc idioma saepissime quidem extulerunt, opus |est mihi hanc rem. sed apud ueteres inuenimus hoc dici per omnes casus |praeter uocatiuum, ueluti opus est mihi haec res et huius rei et huic rei |et hanc rem et hac re; nos autem per ablatiuum solum opus est mihi hac |re. illud autem est obseruandum maxime. nam ut Graeci dicunt χρείαν | ἔχω χρεέαν εἶχον, nos non dicimus opus habeo opus habebam, sed opus |est mihi opus erat mihi; et quod illi dicunt χρείαν σου ἔχει ὁ πατήρ, nos |dicimus pater uult te, praeceptor uolebat te et similia. praeterea multa |sunt quae Romani per ablatiuum casum solent efferre. inmensa enim est |huius casus licentia, et utimur eo saepissime pro duobus casibus, genetiuo |0317| et datiuo. nam multa quae Graeci per hos casus dicunt nos per ablatiuum |efferimus per nomina pronomina et participia. sunt autem ea <quae> pro |genetiuo accipiuntur per nomina huiusce modi, singulariter Pompeio |consule, pluraliter Pompeio et Crasso consulibus, duce patre, ducibus patribus, |uaria uictoria bellum, homo mira eloquentia, magnis uiribus adulescens, |bona forma mulier et similia; per nomina et participia instantis temporis |sic, deo uolente et diis uolentibus, te praesente, uobis praesentibus, |cedente aduersario uici, cedentibus aduersariis uicimus, audiente ipso |praeceptore legi, audientibus ipsis praeceptoribus legimus et similia; per |participia praeteriti temporis sic, peracto tempore, peractis temporibus, coepto |bello, his ita actis, recitatis litteris et similia. sed in hoc praeterito |tempore ablatiuus et pro nominatiuo accipitur et intellegitur pro infinito |tempore, <quod> Graeci uocant ἀόριστον, et apud nos est in participiis, ueluti |singulariter audito hoc uerbo respondit, pluraliter auditis his uerbis |responderunt, pluraliter et singulariter auditis his uerbis respondit, inuenta |ueritate tacuit, peracta oratione sedit, uiso fratre gauisus est et cetera quae |sunt similia. pro datiuo autem sic utimur ablatiuo, ueluti ex prima |declinatione nominum singulariter cura consumitur, pluraliter curis |consumuntur, ex secunda studio te uinco, ex tertia dolore uictus est, ex quarta aestu |solutus est, et cum pronominibus, hoc tempore nihil habeo, illis |temporibus ualuit haec lex, hoc anno non uidi eum, hac uia, his rebus, hoc |modo et similia. |hactenus de ablatiuo casu. ceterum ab his quidam discrepant qui |etiam septimum casum adsumunt, qui est ablatiuo similis, ratione autem |non congruit, cuius differentiam inserere haud piguit ita. casus ablatiuus |praepositiones semper recipit et uno modo profertur, cum a persona |ablatum quid significetur aut a re aut a loco, cuius uis apud Graecos |bipertita est. aut enim per genetiuum aut per aduerbia localiter posita et a |nomine deriuata explicabitur: per genetiuum sic, cum a persona ablatum |quid significetur, ueluti ab oratore accepi; item a re, a libris Ciceronis |intellectum est: per aduerbia autem a loco significa<ntia, cum quid a loco |abla>tum demonstrent, uelut a Roma in Africam redit, item a Troia uel |ab Ilio nauigauit Aeneas; quod apud illos interpretatur aduerbialiter sic, | Τροίηθεν Ἰλιόθεν, item <ab> alto ὑψόθεν et cetera similiter. septimus uero |casus his praepositionibus quae ablatiuo casui conueniunt subtractis |profertur modis quattuor. primo, cum in persona aut in loco aut in re |intellegitur, uelut in Scipione militaris uirtus enituit, in monte Caucaso poenas |0318| luit Prometheus, in statua Ciceronis uictoria coniuratorum inscribitur; et |interpretatur talis figura per datiuum ἐν Σκιπίωνι, ἐν τῷ Καυκασίῳ ὄρει, | ἐν τῷ ἀνδριάντι. quae regula etiam in nominibus quorum ablatiuus et |datiuus idem est obseruatur, ut ab hoc Vergilio huic Vergilio et ab hac |securi huic securi, ab hoc suaui huic suaui. secundo, cum duo ablatiui |copulati genetiuo Graeco interpretentur, uelut ducente dea elapsus est |Aeneas, incusante Cicerone Catilina conuictus est, studente sacerdote |differentia inuenta est, ἡγεμονευούσης τῆς θεοῦ ἐξώλισθεν Αἰνείας, | κατηγοροῦντος Κικέρωνος ἐλέγχθη Κατιλίνας, σπουδάζοντος ἱερέως ἡ διαφορὰ ηὑρέθη. |item multum interest utrum dicamus ab hoc praesente accepi an hoc |praesente ab alio accepi; similiter ab oratore uenio et oratore magistro utor. |tertio modo, cum hanc figuram Graecam, ἐλπίδι τοῦ δύνασθαι, προαιρέσει | τοῦ λῃστεύειν, σχήματι τοῦ ἐπιβουλεύειν, Latine dixerimus spe posse, |uoluntate latrocinandi, consilio insidiandi. quarto, ut Scaurus retulit, cum |Latinum eloquium in quodam uerbo deficit, uelut in illo ὄντος οὔσης ὄντων | οὐσῶν. dicimus enim sic, nullo timore hostium castra inrupit, nulla spe |rerum potiundi uallo fossa<que> moenia circumdat, nullis custodibus |Palladium ereptum est, nullis insidiis palam uictus est hostis. ubique enim |deficit Latinus sermo; scilicet ideo quoniam duo ablatiui nominales sunt |copulati. quod si unus eorum participialis sit, non deficit Latinus sermo |sed plenus est, ut supra relatum est, ducente dea elapsus est Aeneas, et |cetera quae secundo modo exposuimus. |idiomata communia omnium casuum quos supra <scripsimus>. genetiui |et datiui nomina, similis sum tui et tibi, similis fui; amicus sum illius et |illi: genetiui [et datiui] et incusatiui uerbum passiuum <primae>, discrucior |animi et animum [et animo], discruciatus sum; <tertiae, arrigor> animi et |animum, arrectus sum: genetiui et ablatiui nomina, diues sum agrorum et |agris, felix huius rei et hac re: genitiui et incusatiui et ablatiui uerbum, |licet stilus assis et assem et asse, εὑρίσκει τὸ γραφεῖον ἀσσάριον. <datiui> |0319| et incusatiui uerbum actiuum primae, praesto omnibus et omnes melior |sum, praesto autem tibi praebeo tibi; passiuum primae, moderor |militibus et milites, moderatus sum; <secundae>, medeor puero et puerum, |medicatus sum: datiui et ablatiui secundae actiuum, timeo patriae et de |patria; tertiae actiuum, metuo tibi et de te: <datiui et ablatiui et incusatiui |primae actiuum>, derogo tibi et illi et de illo καθαιρῶ αὐτόν, plus mihi |derogo, plus mihi abrogo; tertiae actiuum, detraho tibi et de te * |incusatiui et genetiui secundae actiuum, admoneo te meritum et meriti, |admonui; corruptum actiuum memini patronum et patroni; passiua tertiae, |reminiscor hospitem et hospitis, perfectum non habet, obliuiscor cognatum et |cognati, oblitus sum: incusatiui et ablatiui secundae, oleo unguentum, ut |Cicero in Antonium «frustis esculentis uinum redolentibus», et |Marsus «hircum et alumen olens», Terentius «olet unguenta de |meo», Ouidius autem uitiose hac re oleo, |«perque lacus sacros et olentia sulphure fertur / |stagna Palicorum»; |et Vergilium quidam putant similiter dixisse |«redolentque thymo fragrantia mella», |sed frustra: est enim ordo, redolent mella fragrantia thymo. nam fragrare |quidem ablatiuo dicimus casu. perfectum olui; et redoleo cum |praepositione. tertiae, cedo fortiori palmam et palma, cessi; concedo |possessionem et possessione, concessi; offendo glebam et gleba, offendi. |aduerbium, clam custodem et custode, et clanculum et clanculo. genetiui et |incusatiui et ablatiui secundae, inuideo tibi gloriae et gloriam et gloria, |inuidi; tertiae, potior regni, ut Cicero «rerum potiri uolunt», et regnum, |ut Terentius * et regno, ut Vergilius «et auro ui potitur», potitus |sum. genetiui et ablatiui nomen, plenus sum gaudii et gaudio, plenus fui; |<actiuum> secundae, egeo uictu et uictus, egui, et indigeo [et] indigui; |passiuum secundae, inpleor carne et carnis, inpletus sum, et conpleor |conpletus sum. ablatiui et datiui primae, opto a dis et opto dis. ablatiui et incusatiui |secundae, caueo mihi a latrone et caueo latronem, caui; <passiuum primae>, |precor ab Ioue et Iouem; passiuum tertiae, induor tunica et tunicam induor. |0320| idiomata quae ueteres quidem per accusatiuum extulerunt, nos autem |per datiuum secundum Graecos efferimus: actiua primae, obiurgo filium |ueteres dicebant, obiurgaui; nos autem obiurgo filio per datiuum, ut Graeci; |excanto te et incanto, nos excanto tibi per datiuum: secundae, illi inpendeo |te, nos inpendeo tibi: tertiae, adtendo legentem, nos adtendo legenti, |aduerto te, nos aduerto tibi, adsido socium, nos adsido socio, inludo |hominem, <nos> inludo homini, praestolor nutricem, nos praestolor nutrici. sed |hoc ueteres secundum Graecos, quid tibi futurum est, nos quid te |futurum est.\\nnomen quid est? nomen est pars orationis cum casu sine tempore |rem corporalem aut incorporalem proprie communiterue significans, |proprie, ut Roma Tiberis, communiter, ut urbs flumen. sed ex hac |definitione Scaurus dissentit. separat enim a nomine appellationem et |uocabulum. et est horum trina definitio talis: nomen est quo deus aut homo |propria dumtaxat discriminatione enuntiatur, cum dicitur ille Iuppiter, hic |Apollo, item Cato iste, hic Brutus. appellatio quoque est communis |similium rerum enuntiatio specie nominis, ut homo uir femina mancipium leo |taurus. hoc enim animo auribusque audientis adfertur animalium esse |quidem duo tantum genera, sed sine speciali discriminatione. nam nec |quis homo nec quis uir nec quae femina nec quod mancipium nec qualis |leo taurusue est definitur. appellationi accidunt eadem fere quae et nomini. |item uocabulum est quo res inanimales uocis significatione specie nominis |enuntiamus, ut arbor lapis herba toga et his similia. uocabulo accidunt |eadem quae appellationi. nomen autem dicitur, quod unam quamque rem |monstret ac notet, quasi notamen media syllaba per syncopen subtracta, |uel a Graeca origine παρὰ τὸ ὄνομα. nomini accidunt obseruationes hae, |genus numerus figura casus qualitas. |qualitas nominum bipertita est. aut enim propria sunt nomina aut |appellatiua: quaedam et propria sunt et appellatiua. propria sunt quae |propriam et circumscriptam qualitatem specialiter significant; item quae |unica et sola sunt deorum, ut Iuppiter, et quae bina, ut Liber pater, |0321| hominum, ut Romulus, urbium, ut Troia, prouinciarum, ut Africa, |insularum, ut Sicilia, montium, ut Pyrenaeus, fluminum, ut Pactolus. |propriorum nominum quattuor sunt species, praenomen nomen |cognomen agnomen. praenomen est quod nominibus gentiliciis praeponitur, ut |Marcus Puplius. nomen proprium est gentilicium, id est quod originem |familiae uel gentis declarat, ut Porcius Cornelius. cognomen est quod |unius cuiusque proprium est et nominibus gentiliciis subiungitur, ut Cato |Scipio. ordinantur enim sic, Marcus Porcius Cato, Puplius Cornelius |Scipio. agnomen quoque est quod extrinsecus cognominibus adici solet |ex aliqua ratione uel uirtute quaesitum, ut est Africanus Numantinus et |similia. huius modi autem nominum ordinatio, sicut Arruntius Claudius |asserit, a Graecis tracta demonstratur. quae quidem ut sit magis |intellectu perspicua et ad imaginem illorum esse conposita, exempli gratia haec |subicienda decreui. apud illos Alexander proonymos est, quod nos |praenomen dicimus; hoc gentilicio nomini praeponitur. est autem gentile |nomen Dardanius, quod originem familiae declarat. tripertita post modum |frequentauit conpositio uice cognominis specialiter posita gentilique nomini |subiuncta. est autem cognomen quod cuiusque personae propriam notat |definitionem. nam in eadem gentilitate multi Dardanii, sed ad |cognoscendam cuiusque proprietatem et quis ex multis intellegi debeat cognomen |ostendit, ut est Paris. sumuntur autem cognomina tripliciter, aut a |qualitate uel quantitate corporis, ut est apud nos * uel animi uel facti, sicut |apud illos a facto Paris est cognominatus. eodem modo Achilles |praenomen est, nomen Aeacides, cognomen specialiter positum a facto, id est a |pedum uelocitate, podoces. siquis ergo uelit haec simul tria copulare, |sic ordinet, Achilles Aeacides podoces, Pyrrus Aeacides Neoptolemus, |Alexander Dardanius Paris. his etiam unum accedit, agnomen ex aliqua |uirtute forinsecus quaesitum, quod ἐπιγέννητον Graeci dicunt, quo cognomina |discriminantur, ut est Vlixi agnomen polytlas. nam praenomen est, ut ait |Ibycus, Olixes, nomen Arsiciades, cognomen Odyseus, et ordinantur sic, |Olixes Arsiciades Odyseus polytlas. non fere tamen omnia nomina |quattuor species admittunt. quaedam enim inueniuntur apud illos unica uel |0322| dionyma, ut Palaemon Melicertes, Astyanax Scamandrios, et similiter alia, |sicut apud nos Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, |Seruius Tullius, Marcus Antonius, Lucius Paulus, item alia. omnia |praenomina aut singulis litteris notantur, ut C. P. L., aut binis, ut Gn., aut |ternis, ut Sex. |appellatiua nomina sunt quae generaliter communiterque dicuntur. |haec in duas species diuiduntur, quarum altera significat res corporales, |quae uideri tangique possunt, ut homo arbor, altera incorporales, quae |intellectu tantum modo percipiuntur, uerum neque uideri nec tangi possunt, |ut est deus pietas iustitia dignitas sapientia doctrina facundia. sunt item |propria et appellatiua, ut Clemens Maximus Pius; quotiens laudem |significant, tunc appellatiua, ut clemens iudex, maximus uir, pius filius [sed |haec omnia nomina absoluta dicuntur et singulis quibusque rebus |personisue apposita]. sunt nomina quae gentem significant, ut Afer Dacus |Hispanus; alia patriam, ut Thebanus Romanus; alia numerum, ut unus |duo; alia ordinem, ut primus secundus: sed primus de multis, de duobus |prior dicitur, sicut de duobus alterum dicimus, de multis alium. |quaedam ficta a sonis uel a uocibus, quae Graeci πεποιημένα dicunt, ut stridor |clangor hinnitus tinnitus mugitus. quaedam descendunt ab aduerbiis, ut |hesternus hodiernus crastinus serus nimius citus; alia a participiis, ut |ludibundus laudabundus. sunt etiam alia participium sonantia, ut demens |amens sapiens ingens; alia uerbis similia, ut contemplator speculator |uerbero erro. sunt quaedam positione singularia, intellectu pluralia, quae |Graeci perileptica nominant, ut contio populus exercitus. sunt quaedam |quae Graeci etymologica nominant, ut bibliotheca; alia quae nomen |traxerunt ex his quae continentur, <quae> Graeci periectica appellant, ut uinetum |rosetum. sunt quaedam nomina quae per se sine alterius partis orationis |adminiculo intellegi non possunt, ut pater frater. recipiunt enim sibi et |illa per quae intelleguntur, ut meus tuus. haec a Graecis τῶν πρός τι |appellantur, id est ad aliquid. et similia τῶν πρός τί πως ἔχοντα, id est |ad aliquid quodam modo adtendentia uel taliter qualiter se habentia, ut |dexter sinister. haec et conparatiuum gradum admittunt, ut dexterior |sinisterior. sunt quoque quaedam homonyma, quae una loquella plura |significant, ut nepos acies. significat enim nepos et certum cognationis |gradum et rei auitae consumptorem. similiter acies et oculorum dicitur et |0323| ferri et exercitus. sunt alia synonyma uel polyonyma, quae pluribus |loquellis idem significant, ut terra humus, ensis mucro gladius. quaedam |mediae potestatis quae adiecta nominibus significationem a coniunctis |sumunt, ut magnus fortis. haec enim per se nullum habent intellectum et |ideo a quibusdam adiectiones dicuntur, ut magnus uir, fortis exercitus. |sunt quae a Graecis epitheta dicuntur, <quae> quibuscumque personis |adiciuntur laudandi uel uituperandi gratia. haec sumuntur aut a qualitate |animi, ut sapiens demens pudicus turpis bonus malus, aut a qualitate |corporis, ut formonsus deformis, aut a quantitate, ut sublimis humilis |procerus, aut extrinsecus, ut purpuratus palliatus; ex hac specie «uittata |sacerdos» et «pharetrata Camilla»: aut a qualitate facti, ut est |«Lausus equum domitor debellatorque ferarum» |et |«ipse doli fabricator Epios»: |aut ab accidentibus tracta, ut «caeruleus imber», beatus diues pauper: |aut a qualitate naturae sumpta, ut «ignis edax». sed haec omnia |quamquam species sunt nominum, absolute tamen nomina dicuntur. sunt |quaedam principalia, quae Graeci prototypa dicunt, ut fons mons uilla schola |hortus. ex his nascuntur deriuatiua, quae apud Graecos paragoga |dicuntur, ut fontanus montanus uillaticus scholasticus horticus. deriuantur autem |nomina modis septem. aut enim patronymica sunt aut possessiua, quae | κτητικά dicuntur, aut paronyma aut uerbalia aut conparatiua aut superlatiua |aut diminutiua. |patronymica sunt quae a patre sumuntur, ut Pelides Priamides. |abusiue saepe etiam a matre fiunt, ut Latous Apollo, Phillyrides Chiron, Inous |Palaemon, Pleiades; aut ab auo, ut Aeacides; aut ab auia, ut Ledaea |Hermione; aut a fratribus, ut Phaethontiades et Laumedontius heros; aut a |maioribus, ut Belides Palamedes; aut a maritis, ut Helena Menelais; aut a |filiis, ut Althaea Meleagris, sicut Ibycus Graecus retulit. |possessiua sunt ut Peleius. ex hac specie est «Euandrius ensis» |et «Aeneia puppis» et |«Romuleoque recens horrebat regia culmo» |0324| et |«Phineia postquam / |clausa domus» |et |«Agamemnoniaeque Mycenae». |haec interdum poetae quasi patronymica proferunt, ut est Orestes |Agamemnonius. sed quod patronymicon est poni quasi κτητικόν non potest. |paronyma sunt quae ab alio quodam trahuntur et nihil de supra |memoratis significant, ut equus eques. | ῥηματικά sunt quae a uerbis deriuantur nomina. haec non absurde |uerbalia dixerimus, ut dico dictio; item in conpositione praedico, quod est |tertiae coniugationis, praedictio, at in altero, quod est primae |coniugationis praedicatio: item lego lectio, oro oratio, parco parsimonia. |conparatiua sunt cum aliquem uel alieno uel suo generi conparamus, |ut fortior. superlatiua sunt cum aliquem conparamus ad omnes, ut |fortissimus omnium. conparationis gradus sunt tres, positiuus, qui et |absolutus, conparatiuus superlatiuus. absolutio est elatio sine conparatione, ut |fortis; conparatio <est> elatio cum conlatione ad alium, ut fortior; superlatio |est enuntiatio cum superlatione ad omnes, ut fortissimus. ex his tribus |conparatiuus gradus generis est semper communis. conparantur autem |nomina quae aut qualitatem aut quantitatem significant. sed quaedam non |amplectuntur omnes gradus, id est non per tres gradus eunt. nam omnia |qualitatium nomina sex retinent formas, quas inserendas putauimus. aut |enim incipiunt aut sunt aut ueniunt aut adiciuntur aut inueniuntur aut |exeunt. incipiunt cum conparatiuo deficiente gradu et superlatiuo positiuum |tantum habent, ut mediocris rudis sobrius. sunt quae ex positiui imagine |per omnes gradus formantur, ut fortis fortior fortissimus. ueniunt quae |post positiuum per gradus ceteros imaginem alteram sumunt, ut bonus |melior optimus, malus peior pessimus. adiciuntur cum extrinsecus |positiuo tantum aduerbia quaedam adiecta uice secundi gradus ponuntur, tam |aut minus aut minime aut magis aut maxime. dicimus enim tam bonus |tam malus, minus bonus minus malus, minime bonus minime malus, |magis bonus magis malus, maxime bonus maxime malus. eodem modo et |pius. inueniuntur ea quae trifariam ordinantur in hunc modum, uno |scilicet deficiente quolibet gradu, aut positiuo aut conparatiuo aut superlatiuo; |positiuo, ut ulterior ultimus, ocior ocissimus; conparatiuo, pius piissimus; |superlatiuo, senex senior. terminantur quae nouissimum tantum habent, |ut nouissimus summus. conparatio nominum proprie in conparatiuo et |0325| superlatiuo gradu est constituta; positiuus perfectus et absolutus est. saepe |autem conparatiuus gradus praeponitur superlatiuo, ut stultior stultissimo |et maior maximo. saepe idem minus a positiuo significat, quamuis recipiat |conparationem, ut «mare Ponticum dulcius quam cetera» minus |amarum significat quam cetera. saepe idem pro positiuo positus minus |significat et nulli conparatur, ut |«iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus». |sunt nomina significatione diminutiua, intellectu conparatiua, ut |grandiusculus maiusculus. conparatiuus gradus ablatiuo casui iungitur utriusque |numeri. sed tum hoc utimur, cum aliquem uel alieno uel suo generi |conparamus, ut Hector fortior Diomede uel audacior Patroclo Achilles fuit; |et unum cum multis alienis, ut fortiores Graeci Troianis. sed gradu |conparatiuo in uno et altero prope aequalibus ac similibus [non] utimur (nam |dissimilium conparatio nulla est), ut: hi duo uiri fortes, sed hic altero |fortior; uerum superlatiuo, cum unum antecellere pluribus significamus, ut, |si tres pluresue sint uiri, eum quem superferimus fortissimum ceterorum |dicimus, et semper genetiuo plurali adiungitur, ut «optime |Graiugenum». sed tum hoc utimur, cum aliquem suo generi conparamus, ut |Hector fortissimus Troianorum fuit, Achilles Graecorum. plerumque |superlatiuus pro positiuo ponitur et nulli conparatur, ut Iuppiter <optimus> |maximus. interdum conparatiuus nominatiuo iungitur, ut doctior hic quam ille, |ut Plautus in Menaechmis |«quid ais, homo / |leuior quam pluma?». |diminutiua sunt quae in diminutione absolutorum nominum fiunt sine |ulla conparatione, ut paruus paruulus, adulescens adulescentulus. horum |autem tres sunt gradus. quorum forma quamuis magis minuitur, crescit |saepe numerus syllabarum. omnia enim nomina feminini generis quae |casu nominatiuo a littera terminantur ante nouissimam litteram recipiunt ol |syllabam et faciunt diminutionem, tam quam galea galeola. item |masculina in us casu nominatiuo terminata et neutra in um finita eadem ul |syllabam recipiunt, ut agnus agnulus, scamnum scamnulum. masculina uero |ea quae genetiuo casu is syllaba terminantur nouissimas syllabas culus |0326| recipiunt, tam quam fons fonticulus, feminina cula, tam quam nauis nauicula, |neutra culum, ut munus munusculum siue municulum. similiter ea quae |us syllaba genetiuo proferuntur tam masculina quam feminina (nam neutra |nulla sunt) easdem syllabas admittunt, tam quam <hic> fluctus flucticulus, |haec porticus porticula. apud antiquos aliae diminutiones reperiuntur. |descendebant enim ad tertiam usque formam, tam quam arca arcula |arcella arcellula, catinus catinulus catellulus, oculus ocellus ocellulus. ex |secunda diminutione quaedam sunt in consuetudine, pauca ex tertia, ut |ocellulus et catellulus. apud nos diminutionis hoc genus seruatur quod est |primae positionis, id est prima diminutio. omnis item appellatio primae |positionis a littera terminata casu nominatiuo acceptis syllabis ri et us |significat eum qui eam rem aut praestat aut uendit aut emit, ueluti amica |amicarius ἐρωμενοπάροχος ἐρωμενοπώλης ἐρωμεναγοράστης, lactuca |lactucarius, culcita culcitarius, charta chartarius, harena harenarius, herba |herbarius. quod si rursus detracta a littera a prima positione pro ri et us |syllabis adieceris o et sus, erit is locus qui eas res multas habet, amica |amicosus ἐρωμένη πολυερώμενος, lactuca lactucosus θρῖδαξ πολύθριδαξ | θριδακώδης, culcita culcitosus, charta chartosus, harena harenosus, herba |herbosus. eadem quoque diminutiua fiunt, si ante a u et l posueris, ut |amica amicula, lactuca lactucula, culcita culcitula, charta chartula, harena |harenula, herba herbula. ea autem quae ante a habent i sic figurantur, |ut controuersia controuersiola, gratia gratiola, hirnia hirniola et cetera omnia |similiter. meminisse autem debemus quod non omnia diminutiones faciunt. |quaedam enim quae singula sunt non ueniunt in conparationem, tam quam |caelum mare et his similia. sunt etiam quasi diminutiua, quorum origo |non cernitur, ut fabula macula tabula. sunt item quae non seruant genera |quae ex nominibus primae positionis acceperunt, ut scutum scutula |scutella, pistrinum pistrilla, canis canicula, rana ranunculus, unguis ungula |ungella ungellula. | de genere |genus est dictio qua plures continentur species, animale et |inanimale. | de specie |species est dictio originem trahens a genere, paucioribus confusa |significationibus quam genus, ut homo arbor. |0327| nominum genera numero saepe plurali mutantur et sunt anomala. |masculina in neutrum, ut hic intibus Maenalus Tartarus locus iocus, sed |haec intiba Tartara Maenala dumtaxat neutro. nam haec loca hi loci et |haec ioca hi ioci dupliciter declinantur. feminina in neutrum, ut haec |Pergamus Pergama, neutra in masculinum, ut hoc porrum caelum forum, |hi porri caeli fori; sed haec fora melius declinantur. item neutra in |femininum, ut hoc balneum epulum caepe, balneae epulae cepae; sed et |haec balnea siue balinea pluraliter per ordinem declinantur. caepe uero |singulariter aptoton nomen est generis neutri, ut Caere Praeneste, |pluraliter genere feminino sublata priore diphthongo uelut Musae Medeae |declinabitur. quaedam incerti sunt generis, inter masculinum et femininum, |ut cortex finis silex stirps pinus pampinus dies radix, inter masculinum et |neutrum, ut clipeus uulgus specus sal frenum, inter femininum et |neutrum, ut pecus buxus pirus prunus malus; sed neutro fructum, feminino |saepe ipsas arbores dicimus. |sunt quaedam nomina quae singulariter tantum efferuntur, sunt quae |pluraliter. haec paene maiore ex parte collecta suo quoque ordine |subiciemus. masculina semper singularia, ut hic genius, puluis, sanguis, fimus, |limus, muscus herba quae in parietibus uel in corticibus arborum haeret. |item feminina semper singularia, haec lux pax culpa galla eloquentia |elegantia labes memoria prosapia rabies sanies socordia supellex. item |neutralia semper singularia, ut hoc uirus, pus, baratrum, locus apud inferos, |proprie autem apud Athenienses, in quem noxii praecipitabantur: hoc |callum, caenum, crocum, ingenium, allec, iustitium, rudus ruderis, sinapi, |siler. masculina semper pluralia, hi antes, carceres, cani, casses, |cancelli, foci pro sedibus et Penatibus, hi furfures, fori loca spectaculorum; |item fori sunt in nauibus, quo nautae sedentes remigant: freni; et frena |dicimus: inferi, lendes, liberi, Lares; et Larem legimus: ludi, loculi, |manes, mores, maiores, natales generis nobilitas, optimates, pugillares, |primores, proceres, posteri, Penates, Quirites; sed Flaccus in satura |Quiritem dixit: Quinquatres, sentes, lemures, sales, cum religionis causa |dicimus per hos sales; sales autem et ioci dicuntur: hi uepres. feminina |semper pluralia, hae arae pro Penatibus, hae aedes; sed aedis singulariter |si dixeris, templum significas: blanditiae, bigae, quadrigae, conpedes, |caerimoniae, cunae, crates, diuitiae, dilitiae, exequiae, excubiae, fruges, |0328| fores, fortunae, gingiuae, indutiae, inferiae, insidiae, inimicitiae, idus, |inlecebrae, kalendae, lactes, litterae epistula, manubiae, nuptiae, nares, |nundinae, nugae, neniae, plagae, preces, primitiae, praestigiae, falerae, |quisquiliae, grates quas agimus ob merita, Gratiae deae, sarcinae, sortes, |subpetiae, sordes, scopae, scalae, tenebrae. sunt quaedam numeri |communis, quae nominatiuo singulari pluralique similiter efferuntur, ut res |spes. neutralia semper pluralia, haec moenia, cibaria, crepundia, iuga |id est summa montium, iusta, intestina, magalia casae Afrorum, |Neptunalia, Parentalia, praecordia, rostra ubi contionantur, spectacula, spolia; |Vergilius spolium dixit: serta, sponsalia, Terminalia, cunabula, lumina; |apud Vergilium «luminis effossi»: uerbera; «uerbere torto» |Vergilius dixit: uiscera, uada, Vulcanalia. item metallica sunt semper |singularia, ut aurum argentum ferrum aes plumbum cassiterum orichalcum et |aurichalcum stagnum. quamuis aera dicimus, ceteris casibus non utimur. |illud uero sciendum quia neque deorum nomina neque elementorum neque |montium neque ciuitatium neque fluuiorum, nisi quae ciuitates plurali |numero declinantur, ut Cumae Thebae Athenae Mycenae Puteoli Baiae Ostia, |nec ea quoque quae mensurae uel ponderi subiecta sunt pluraliter |declinantur, ut triticum et frumentum, quamuis frumenta, ut «mox |frumentis labor additus», et hordea legimus: far, ador, faba, cicer, milium, |panicium; et siqua horum nominatiuo pluraliter efferuntur, ceteris casibus |cessabunt: item oleum, uinum; quamuis uina dixerit Vergilius: mulsum, |defrutum; defruta Vergilius dixit: mustum. sunt item nomina quorum |nominatiuus in usu non est, ut siquis dicat hunc laterem et ab hac dicione. |item per ceteros casus nomina multa deficiunt. nomina aut fixa sunt, ut |pater mater frater soror, aut mobilia, ut bonus bona bonum, amicus amica |amicum; alia nec in totum fixa nec in totum mobilia, ut Marcius Marcia, |Gaius Gaia, draco dracaena, leo leaena, gallus gallina, rex regina. sunt |nomina tota Graecae declinationis, ut Themisto Calypso Pan; sunt tota |conuersa in Latinam regulam, ut Pollux Πολυδεύκης, Vlixes; sunt inter |Graecam Latinamque formam, quae notha appellantur, ut Achilles |Agamemnon. sunt praeterea alia sono masculina, intellectu feminina, ut | eunuchus comoedia, Orestes tragoedia. satis instructi de nomine transeamus |ad pronomen. |0329|\\npronomen est pars orationis quae pro ipso nomine posita minus |quidem, paene idem <tamen> significat personamque interdum recipit. |pronomini accidunt septem, qualitas genus numerus figura persona ordo casus. |qualitates pronominum sunt tres, finita infinita minus quam finita. |qualitas finita in prima et in secunda persona est, infinita et minus quam finita |in tertia inuenitur. finita est quae notat certum numerum et gestum |dirigit ad certam personam, ut ego. infinita est quae certam non recipit |personam sed cuilibet potest aptari, ut quis quae quod. minus quam finita |est quae certis et incertis personis aptari potest, ut ipse. genera |pronominibus accidunt quattuor, masculinum ut hic, femininum ut haec, |neutrum ut hoc, commune ut ego tu. sunt alia duobus generibus |[nominibus] communia, masculini et neutri, ut quo quanto; alia tribus, ut huius |eius cuius. numeri pronominum sunt duo. aut enim singularia sunt, ut |ego, aut pluralia, ut nos. sunt quaedam numero communia, ut qui quae. |nam et qui uir et qui uiri et quae mulier et quae mulieres dicimus. |figurae sunt duae. aut enim simplicia sunt pronomina, ut quis, aut |conposita, ut quisquis. personae accidunt finitis pronominibus, prima ut mihi, |secunda ut tibi. tertia quoque in minus quam finitis inuenitur, ut ipsi. |ordo quoque * aut praepositiua sunt, ut quis quantus, aut subiunctiua, ut |is tantus: ueluti praepositiua, [ut] quis fecit? subiunctiua uel quae responsi |uim habent, iste fecit; item quantus ille est, tantus ille est. pronomina |quaedam, ut nomina, aut gentem significant, ut cuias uestras nostras; aut |numerum, ut quot tot; aut ordinem, ut quotus; aut qualitatem, ut qualis |talis; aut quantitatem, ut quantus tantus. quaedam possessiua finita ad |aliquid referuntur, et ea quattuor modis enuntiantur. aut enim utraque |significatione singularia sunt, ut meus tuus, aut utraque pluralia, ut nostri |uestri, aut intrinsecus singularia extrinsecus pluralia, ut mei tui, contra |extrinsecus singularia intrinsecus pluralia, ut noster uester. casus |pronominibus, ut nominibus, accidunt sex, per quos omnium pronominum |genus inflectitur hoc modo. |declinationes pronominum finitiuae siue absolutae sunt hae. ego |pronomen finitum generis omnis numeri singularis figurae simplicis personae |primae casus nominatiui, quod declinabitur sic, ego mei mihi me o a me: |sed uocatiuum habere non potest, quia nemo dicit o ego, nisi o |exclamatio sit, ut apud Horatium «o quisquis uolet»: pluraliter nos nostrum |nobis nos o a nobis. nec pluralis habet uocatiuum, nisi aeque exclamatio |0330| sit, ut cum dicimus: o nos felices: Cicero in inuecti * non est reprobanda |eorum sententia qui dixerunt in quibusdam pronominibus uocatiuum non |posse cadere, cum etiam paene in omnibus pronominibus non debeat esse |uocatiuus. sed nos non dum refragamur rationi uocatiuum adiecimus, |sed quoniam contextum declinationis habere uoluimus, inseruimus, |<quamquam> non solum uocatiuum non inuenimus uerum etiam in quibusdam |casus deficere uidemus. tu pronomen finitum generis omnis numeri |singularis figurae simplicis personae secundae casus nominatiui, quod declinabitur |sic, tu tui tibi te o a te, pluraliter uos uestrum uobis uos o a uobis. |personae item tertiae generis masculini numeri singularis ille illius illi illum |o ab illo, pluraliter illi illorum illis illos o ab illis; generis feminini |<numeri singularis> illa illius illi illam o ab illa, pluraliter illae illarum illis |illas o ab illis; generis neutri numeri singularis illud illius illi illud o ab |illo, pluraliter illa illorum illis illa o ab illis. item finita generis masculini |numeri singularis iste istius isti istum o ab isto, pluraliter isti istorum |istis istos o ab istis; generis feminini ista istius isti istam o ab ista, |pluraliter istae istarum istis istas o ab istis; generis neutri istud istius isti |istud o ab isto, pluraliter ista istorum istis ista o ab istis. |minus quam finita generis masculini ipse ipsius ipsi ipsum o ab ipso, |pluraliter ipsi ipsorum ipsis ipsos o ab ipsis; generis feminini ipsa ipsius |ipsi ipsam o ab ipsa, pluraliter ipsae ipsarum ipsis ipsas o ab ipsis; |generis neutri ipsum. quare non ipsud, ut illud et istud? quoniam ueteres |nominatiuum non ipse dicebant sed ipsus ipsa ipsum, ut altus alta altum |[ipsus], quod et in comoediis est et apud Tullium, «ipsum decretum». |sed recentiores ipsus conmutauerunt et pro eo ipse consuetudini |tradiderunt. ipsum uero obtinuit suam extremitatem, ut etiam exemplum |Tullianum docuit. ipsum ipsius ipsi ipsum o ab ipso, pluraliter ipsa ipsorum |ipsis ipsa o ab ipsis. |item infinita generis masculini quis cuius cui quem o a quo uel a qui, |pluraliter qui quorum quis uel quibus quos o a quis uel a quibus; generis |feminini quae cuius cui quam o a qua, pluraliter quae quarum quis uel |quibus quas o a quis uel a quibus; generis neutri quod cuius cui quod o |a quo uel a qui, pluraliter quae quorum quis uel quibus quae o a quis uel |a quibus. |item articulare praepositiuum uel demonstratiuum qualitatis finitae |0331| generis masculini hic huius huic hunc o ab hoc, pluraliter hi horum his hos |o ab his; generis feminini haec huius huic hanc o ab hac, pluraliter hae |harum his has o ab his; generis neutri hoc huius huic hoc o ab hoc, |pluraliter haec horum his haec o ab his. |item pronomen articulare subiunctiuum uel relatiuum qualitatis finitae |<generis masculini> is eius ei eum o ab eo, pluraliter ei eorum eis eos o |ab eis; generis feminini ea eius ei eam o ab ea, pluraliter eae earum eis |eas o ab eis; generis neutri id eius ei id o ab eo, pluraliter ea eorum eis |ea o ab eis. |item possessiua finita ad aliquid dicta ex una parte singularia: |personae primae generis masculini numeri ex utraque parte singularis meus mei |meo meum o a meo, pluraliter ex altera parte mei meorum meis meos o |a meis. sed ueteres mius dicebant, ut sit uocatiuus secundum regulam <o |mi. nam> omnia nomina quae nominatiuo ante us nouissimam syllabam <i> |habent uocatiuo i terminantur. generis feminini numeri ex utraque parte |singularis mea meae meae meam o a mea, pluraliter ex altera parte meae |mearum meis meas o a meis; generis neutri <numeri> ex utraque parte |singularis meum mei meo meum o a meo, pluraliter <ex altera parte> mea |meorum meis mea o a meis. personae secundae generis masculini numeri |ex utraque parte singularis tuus tui tuo tuum o a tuo, pluraliter ex altera |parte tui tuorum tuis tuos o a tuis; generis feminini numeri ex utraque |parte singularis tua tuae tuae tuam o a tua, pluraliter ex altera parte tuae |tuarum tuis tuas o a tuis; generis neutri numeri ex utraque parte |singularis tuum tui tuo tuum o a tuo, pluraliter ex altera parte tua tuorum tuis |tua o a tuis. personae tertiae generis masculini numeri ex utraque parte |singularis suus sui suo suum o a suo, pluraliter ex altera parte sui |suorum suis suos o a suis; generis feminini numeri <ex utraque parte> |singularis sua suae suae suam o a sua, pluraliter ex altera parte suae suarum |suis suas o a suis; generis neutri <numeri ex utraque parte singularis> |suum sui suo suum o a suo, pluraliter ex altera parte sua suorum suis |sua o a suis. item possessiua ad aliquid dicta ex una parte pluralia: |personae primae generis masculini <numeri ex altera parte singularis> noster |nostri nostro nostrum o a nostro, pluraliter ex utraque parte nostri |nostrorum nostris nostros o a nostris; generis feminini <numeri ex altera parte |singularis> nostra nostrae nostrae nostram o a nostra, pluraliter ex |utraque parte nostrae nostrarum nostris nostras o a nostris; generis neutri |numeri ex altera parte singularis nostrum nostri nostro nostrum o a nostro, |pluraliter ex utraque parte nostra nostrorum nostris nostra o a nostris. |personae secundae generis masculini numeri ex altera parte singularis |0332| uester uestri uestro uestrum o a uestro, pluraliter ex utraque parte uestri |uestrorum uestris uestros o a uestris; generis feminini numeri ex altera |parte singularis uestra uestrae uestrae uestram o a uestra, pluraliter ex |utraque parte uestrae uestrarum uestris uestras o a uestris; generis neutri |numeri ex altera parte singularis uestrum uestri uestro uestrum o a uestro, |pluraliter ex utraque parte uestra uestrorum uestris uestra o a uestris. |sunt item pronomina finita personae tertiae generis omnis numeri |communis sine nominatiuo et uocatiuo, ut sui sibi se uel sese a se. hoc |quoque pronomen omnium generum est commune * mihi tibi sibi, |mihimet tibimet sibimet; me te se et sese, memet temet semet; egomet tumet |illemet, egomet ipse tumet ipse illemet ipse; meapte tuapte suapte nostrapte |uestrapte; mecum tecum secum nobiscum uobiscum cum illis. |generis masculini quisque cuiusque cuique quemque o a quoque, |pluraliter quique quorumque quibusque quosque o a quibusque; feminini |quaeque cuiusque cuique quamque o a quaque, pluraliter quaeque quarumque |quibusque quasque o a quibusque; neutri quodque cuiusque cuique |quodque o a quoque, pluraliter quaeque quorumque quibusque quaeque o a |quibusque. generis masculini quisquam cuiusquam cuiquam quemquam o |a quoquam, pluraliter quiquam quorumquam quibusquam quosquam o a |quibusquam; feminini quaequam cuiusquam cuiquam quamquam o a |quaquam, pluraliter quaequam quarumquam quibusquam quasquam o a |quibusquam; neutri quodquam cuiusquam cuiquam quodquam o a quoquam, |pluraliter quaequam quorumquam quibusquam quaequam o a quibusquam. |generis masculini quiscumque cuiuscumque cuicumque quemcumque o a |quocumque, pluraliter quicumque quorumcumque quibuscumque |quoscumque o a quibuscumque; feminini quaecumque cuiuscumque cuicumque |quamcumque o a quacumque, pluraliter quaecumque quarumcumque |quibuscumque quascumque o a quibuscumque; neutri quodcumque |cuiuscumque cuicumque quodcumque o a quocumque, pluraliter quaecumque |quorumcumque quibuscumque quaecumque o a quibuscumque. generis |masculini quislibet cuiuslibet cuilibet quemlibet o a quolibet, pluraliter quilibet |quorumlibet quibuslibet quoslibet o a quibuslibet; feminini quaelibet |cuiuslibet cuilibet quamlibet o a qualibet, pluraliter quaelibet quarumlibet |quibuslibet quaslibet o a quibuslibet; neutri quodlibet cuiuslibet cuilibet o a |quolibet, pluraliter quaelibet quorumlibet quibuslibet quaelibet o a |quibuslibet. generis masculini quiuis cuiusuis cuiuis quemuis o a quouis, |pluraliter quiuis quorumuis quibusuis quosuis o a quibusuis; feminini identidem; |0333| neutri similiter. generis masculini alius alii alio alium o ab alio, |pluraliter alii aliorum aliis alios o ab aliis; feminini alia aliae aliae aliam o ab |alia, pluraliter similiter; neutri aliud alii alio aliud o ab alio, pluraliter |similiter. generis masculini alter alterius alteri alterum o ab altero, |pluraliter alteri alterorum alteris alteros o ab alteris. generis masculini neuter |neutrius neutri neutrum o a neutro. generis masculini uter utrius utri |utrum o ab utro. generis masculini uterque utriusque utrique utrumque |o ab utroque. generis masculini alteruter alterutrius alterutri alterutrum |o ab alterutro. generis masculini unus unius uni unum o ab uno, |pluraliter uni unorum unis unos o ab unis. generis masculini unusquisque |uniuscuiusque unicuique unumquemque o ab unoquoque. generis masculini |quidam cuiusdam cuidam quendam o a quodam. generis masculini aliquis |alicuius alicui aliquem o ab aliquo. generis masculini ullus ullius ulli |ullum o ab ullo. generis masculini nullus nullius nulli nullum o a nullo, |pluraliter nulli nullorum nullis nullos o a nullis; feminini nulla nullius nulli |nullam o a nulla, pluraliter nullae; neutri nullum nullius nulli nullum o a |nullo, pluraliter nulla. generis masculini totus totius toti totum o a toto; |feminini tota totius toti totam o a tota. generis masculini qualis qualis |quali qualem o a quali, pluraliter quales; feminini qualis qualis quali |<qualem o a quali>, pluraliter quales; neutri quale qualis quali quale o a quali, |pluraliter qualia. hoc pronomen quod est qualis, item quod sequitur talis, |communia sunt masculino et feminino generi. qualis ποταπός, οἷος, ὁποῖος. |<generis> masculini talis, pluraliter tales; feminini talis, pluraliter tales; |neutri tale, pluraliter talia. <generis> masculini idem eiusdem eidem |eundem o ab eodem, pluraliter iidem eorundem iisdem eosdem o ab iisdem; |feminini eadem, pluraliter eaedem; neutri idem, pluraliter eadem. |nemo pronomen non habet genetiuum, ut dicamus neminis, ut |quibusdam uidetur; sicut et alius pronomen aeque genetiuum non habet, ut |dicamus alius, etsi antiqui genetiuum alius producta <i> dixerunt, quorum |auctoritatem secuti et nos adiecimus. cuius nominatiuum ueteres non |tantum alius dixerunt sed etiam alis, sicut et Sallustius ait «alis alibi |stantes ceciderunt, omnes tamen aduersis uulneribus |conciderunt». conuincitur uero haec opinio auctoritate Plauti, qui ita dixit |in captiuis, |«neminis / misereri certum est, quia mei miseret |neminem». |0334|\\nuerbum est pars orationis praecipua sine casu. etenim haec |uniuersae orationi uberes praebet ad facultatem uires. cuius operae pretium est |penitus intueri potestatem, ne inscitia uitiosum exerceamus sermonem. uis |igitur huius temporibus et personis administratur. uerbum autem dictum |est ab eo quod uerberato lingua intra palatum aere omnis oratio promatur. |uerbo accidunt tempora cum personis sociata, nec omnino haec secerni a |se possunt quin simul uerbi uis dissoluatur. in aliis enim partibus |orationis sunt tempora a personis distracta, ut in participiis; item in aliis |personae nequaquam temporibus indigent, ut in pronominibus. admittit |quoque uerbum praeter personas et tempora numerum, figuram, qualitatem, |significationem siue genus, modum siue inclinationem, coniugationem: |personas quidem, quibus sermo exercetur; numerum uero, cum quis quiue |sint qui loquantur; tempus, cum quando quid factum aut dictum sit |quaeritur; figuram, cum quaeritur simplex sit uerbum an conpositum; |qualitatem, cum cuius sit speciei uel qualitatis uerbum exploratur; |significationem, cum cuius generis et significationis sit uerbum ostenditur. quae |singula diligentius exponemus. | de personis uerborum |persona est substantia rationalis. personae in uerbo sunt tres, per |quas uniuersus administrabitur sermo. prima est quae loquitur, ut dico, |secunda quacum sermo habetur, ut dicis, tertia de qua quis loquitur et |relatio indicatur, ut dicit. | de numero |numerus praeterea accidit uerbis prorsus uterque, singularis et |pluralis. dualis enim apud Graecos dumtaxat ualet, a nobis excluditur, eodem |modo quo et in nominibus. nequaquam enim reperiri potest Latino |sermone ulla dictio quae dualem exprimat numerum. antiquitatis enim |Romani memores dualem numerum posteritatis usu receptum quasi nouellum |usurpare noluerunt. is namque, sicut a primordio adseritur sermonis a |natura proditi, in obscuro habitus ignorabatur et diutius incertus inter |utrumque numerum, tam singularem quam pluralem, latebat. sero autem |superuenientibus saeculis scrupulosae curiositatis obseruationibus captus |quasi intercalaris inrepsit, et hac de causa apud ueteres raro reperitur, |quoniam erroribus inlaqueatus multiplicatur. adeo per huius modi omnes |0335| usus Graecorum linguae nesciae declarantur. apud Atticos uero dumtaxat |plurimum ualet, et maxime apud Homerum, qui cum sit Atticae linguae |cultor, utpote patrii sermonis adsertor, ut quidam putant, tamen non erat |nescius antiquitatis, sicut uersus ille testatur. cum enim duo fuissent, |ipse uetustatis memor pluraliter salutationem protulit hoc modo, «χαίρετε | κήρυκες ἄγγελοι». praeterea superfluus antiquis uisus est, si quidem ex |numeri pluralis imagine dualis declinatio formata normabatur. | de figura uerborum |figura uerbi bipertita est. aut enim simplicia sunt uerba, ut scribo, |aut conposita, ut inscribo. conponuntur autem uerba, sicut nomina, |modis quattuor; aut ex duabus partibus integris, ut conduco conuoco; aut |ex duabus corruptis, ut efficio, malo, id est magis uolo, effringo; aut ex |integra et corrupta, ut accumbo; aut ex corrupta et integra, ut ostendo. | de tempore principali |tempus est uicissitudo rerum triformiter mutabilitate conprehensa, si |quidem potest conprehendi quod numquam stat, uel spatium aetatis |uolubile [quod] in eisdem usurpationibus patiens declinationem, quod numero |uidetur conprehendi. hactenus de tempore principali; nunc de temporibus |uerborum dicemus. | de temporibus uerborum |in primis tempus per se nullum diremtum est omnino, cum per se in |se reuoluatur et sit perpetuo unitum. uerum quoniam differt noster actus |nec semper idem est (aut enim facimus aut fecimus aut facturi sumus), |hac ex re indiuiduo tempori inponimus partes temporis, non tempus |diuidentes sed actum nostrum diuersum significantes. uniuersa enim quae |aguntur in tres diuiduntur portiones. diuerso igitur agendi tempore |tempus ipsum quasi inpertimur. trifariam tamen cuncta gerimus, ideoque |tria tempora esse dicimus, instans perfectum futurum; instans, quod et |praesens, cum adhuc agimus, praeteritum perfectum, cum iam fecerimus, |futurum, cum acturos nos pollicemur. unum tamen ex his, praeteritum |perfectum, diuiduum est. ex eo enim scinditur praeteritum inperfectum, |item praeteritum plusquamperfectum. hoc pacto tria tempora praeterita |uidentur esse, quoniam omnium quae egimus triplici modo differentiam |reperimus. praeteritum enim inperfectum est quidem praeteritum, non |tamen perfectum, cum quasi praeterisse tempus adfirmamus; alioquin |0336| coepimus nec perfecimus, quasi legebam et scribebam et similia. in enim |praepositio plerumque derogatiua, non numquam adiectiua, ut in aliis |patebit; quae addita actui plerumque derogat, non addita ad finem perductum |significat. perfectum etenim tempus, cum tempus quo egimus eo quod |egimus finitum est. item praeteritum plusquamperfectum, cum tempus |iam pridem exactum demonstramus quo quid egimus. hoc enim distat a |perfecto, quod superioris temporis recens uideri potest actus, sequentis |longa intercapedo. id enim Graeci ὑπερσυντελικόν appellant, quasi ὑπὲρ | τὸν συντελοῦντα χρόνον, quod nos praeteritum plusquamperfectum dicimus. |at uero tempus perfectum apud nos pro ἀορίστῳ καὶ παρακειμένῳ ualet. |ratione igitur statuta sunt actus nostri tempora, instans, quod et praesens, |cum quid maxime agimus; praeteritum inperfectum, si quod agimus non |perficimus et agere desinimus, unde non nulli inchoatiuum tempus |appellauerunt; perfectum, cum actum perficimus et facere desinimus; |plusquamperfectum, <cum> quod egimus tempore inueterauerit; futurum, cum nondum |agere instituimus, uerum acturos repromittimus. haec de temporibus; |deinceps cetera persequemur. | de significationibus siue generibus uerborum |genera uerborum siue significationes quo pacto significentur referemus. |ut enim in nominibus sunt genera quibus sexus exploratur, ita quoque |sunt in uerbo quibus effectus significatur, utrumne actiuum sit an passiuum. |genera uerborum siue significationes sunt principales duo, actiua et passiua. |ex his etiam nascuntur aliae, neutra communis deponens. ita fiunt numero |quinque. inpersonalis quoque a quibusdam admittitur. | de actiua significatione |actiua significatio est cum alio agente sit qui patiatur, id est cum |actum nostrum cum alterius patientia significat, ut laudo. haec ita o littera |terminatur ut recipere possit etiam passiuam significationem adiecta r littera. |itaque cum utraque persona constet in declinatione uerbi, ut tam adficere |quam adfici queat, proprie dicitur actiuum itemque passiuum. | de passiua significatione |passiua est cum alio patiente penes alium sit administratio, id est |cum patientiam nostram cum alterius actu significat, ut laudor. haec ita |0337| or syllaba terminatur ut recipere possit actiuam significationem amissa r |littera, ut laudo. | de neutra significatione |neutra est quae specie actiuae enuntiationis o littera cluditur, sed r |litteram numquam recipit et ob id passiuam formam non potest exprimere. |ubi enim uis patiendi non est, ex actiua declinatione locum declinatio |passiua non habet. item si alio patiente sub actiua specie penes alium non |sit administratio, similiter neutra dicimus. alterutrum itaque uniformiter |significat, agentem uel patientem; agentem, ut facio ambulo curro; |patientem, ut ardeo ueneo uapulo. ex hac quoque forma sunt et illa uerba in |quibus nec agentis nec patientis significatio plene dinoscitur nec effectus |ostenditur, ut sedeo sudo dormio iaceo sto algeo sitio esurio. nescis enim |agat quis an patiatur. quae quidam supina dixerunt, alii absolutiua |appellant, non nulli depositiua nominant. | de communi |communis est quae tam actiuam quam passiuam significationem in se |habet. haec ita r littera terminatur ut eam non possit amittere, quem ad |modum et deponens, ut osculor criminor amplector. dicimus enim |osculor te et osculor a te, similiter et cetera. communia autem dicimus, ut |in nominibus quae sub una specie genera diuersa admittunt, ita in uerbis |quae sub passiua declinatione dumtaxat diuersi actus significationem |exprimunt. | de deponenti |deponens est quae in r litteram desinit, ut passiua, sed ea dempta |Latinum non est, unde per antiphrasin, id est e contrario, sic appellatur, |quia uerbum r littera finitum deponere eam non potest, ut loquor nascor |sequor. non enim dicimus nasco. et cum sit passiua specie, actiuam non |habet. itaque nec passiua sunt, quia actiua non reddunt, nec communia |esse possunt, quoniam communia sub uno genere declinationis utramque |continent significationem. placuit itaque aliis ea deponentia dici, quod una |significatione deposita a communi separentur, uel quia deponit |ambiguitatem sermonis qui dicit loquor. | de inpersonali genere |inpersonalis uerborum significatio tam sub actiua specie quam passiua |extat, dicta inpersonalis, quod sine persona pronominis intellegi non potest, |quamuis formam actiuorum aut passiuorum habere uideatur. nam etsi |0338| tertiae personae formam exprimat, tamen tribus modis uerbis omnibus iungi |solet. propriis quoque personis non enuntiatur, sed, ut plenus sit sensus, |extrinsecus necessario adduntur pronomina, sine quibus nihil huius modi |uerba significare possunt, quasi pudet me te illum, itur a me a te ab illo. | de modis siue inclinationibus uerborum |quoniam de generibus quod satis erat dixi, modos quoque subiungam, |quos quinque esse omnes fere grammatici consentiunt. nam qui sex |uoluerunt, uario iudicio alii promissiuum, quidam inpersonalem coniungunt; qui |septem, utrumque prioribus adiciunt; qui amplius, percontatiuum |adsumunt; qui nouem, subiunctiuum a coniunctiuo separant; qui decem, etiam |adhortatiuum adscribunt. uerum ex his, ut ipsa declinatio uerborum |exposcit, inpersonalis et participialis a quibusdam admittitur, de quibus postea |referre placuit. modus itaque uerborum siue inclinatio in quinque |deducitur partes. aut enim finitiuus est modus aut imperatiuus aut optatiuus aut |subiunctiuus aut infinitiuus. | de finitiuo modo |finitiuus modus est cum quasi definita et simplici utimur expositione, |ipsa dictione per se conmendantes sensum sine alterius diuersae conplexu, |ut accuso accusabam, identidem per omnia tempora, quod in subiunctiuo |parum est. subiunctiuus enim dictus est, quoniam necesse est ut alius |sermo suggeratur quo superior patefiat, hoc modo, cum dicam cum |dixerim cum dixero. procul dubio necdum hic finitur sermo, finietur hoc modo, |cum dixero uenies, cum fecero aspicies, et similia; quod in modo finitiuo |non desideratur. idem a quibusdam indicatiuus appellatur, quo indicamus; |ab aliis pronuntiatiuus, quo pronuntiamus. | de imperatiuo modo |deinceps imperatiuus modus est, quo enuntiamus externo officio |imperantes. et hic modus singulari quidem numero primam non admittit |personam, ut lauda laudet. etenim absurdum omnino quemquam sibi |imperare, quoniam promptum sit sua sponte facere: imperii enim indigent |externae personae. plurali uero necessario tres personae adhibentur. |conserit enim se prima persona cum aliis et, dum imperat, se quoque in idem |ministerium uocat: quem quidam hortatiuum potius, non imperatiuum esse |putauerunt, cum dicimus faciamus legamus et similia. illud praeterea non |nullis absurdum uisum est, tertiam personam modo imperatiuo inesse, |0339| quoniam nemo absenti imperat. quorum non nimis firma reprehensio, quoniam |ferme uniuersus sermo inseritur inter primam et secundam personam; |tertia uero succedit usu materiam praestatura et primae dicenti et secundae |audienti. imperamus <aut> ut pareat ipse, uelut accusa, aut ut alii nostrum |nuntietur imperium, uelut accuset. unde uel merito hoc pacto et in hac |declinatione erit nuntiandi persona. hoc tantum a ceteris differens erit, |quod [de] aliis nuntiatur, cum dicimus faciat legat tertia persona. |imperamus enim ut nuntietur illi facere uel legere. in hoc modo instanti |tempore numero plurali persona tertia dupliciter declinatur, accusemus accusate |accusent et accusanto. posterior sermo more ueterum usurpatur. figuratur |autem hoc modo: o littera adicitur tertiae personae numeri pluralis |temporis instantis modi finitiui sic, accusamus accusatis accusant; huic accedit |o littera et fit accusanto. item in omnibus. futurum uero tempus differt |a ceteris futuris, quia non ut confestim fiat imperamus sed in futurum |fieri, ut perpetuum fiat, quasi facito legito, id est semper fac, semper |lege. iure ergo diceretur quasi futuri. quem sermonem non nulli |censuerunt mandatiuum potius quam imperatiuum dici, quoniam praesenti tempore |imperare solemus ut fiat, in futurum uero magis mandare. ceterae |personae propriae non reperiuntur in hoc modo temporis futuri: non nulli |<personis> temporis praesentis abutuntur, cum dicunt facito faciat facitote |faciant. tamen id ipsum quod nos secunda persona uulgo tempore futuro |usurpamus, facito legito dicentes, et pro tertia persona apud ueteres |admittitur, cum dicunt: ille heres esto et, ut proximis utar exemplis, apud |Vergilium |«primus equum faleris insignem uictor habeto», |item |«tertius hac galea contentus abito». |in hoc modo declinatione passiua tempus futurum apud ueteres, uulgo |inusitatum est. loquitor largitor reperimus apud Terentium, «loquitor |paucula», idem «de te largitor, puer», id est loquere et largire, et |Plautus in Pseudulo «pietatem ergo amplexator». non nulli ueterum |etiam actiuo more tempus futurum imperatiuo modo ex uerbis quoque |0340| passiuae declinationis usurpauerunt, ut Tullius in dialogis de re publica |«nitito», cum nitor sit positio uerbi. | de optatiuo modo |sequitur optatiuus modus, quem tum demum usurpamus, cum |precibus exposcimus a dis; unde ab optando optatiuus dictus est. sunt qui |excludunt ex hoc modo praesens tempus. necesse est enim omnium |consensu in futurum optemus. non nulli uero admittunt, quod nimis uidetur |absurdum, quoniam nemo optat quod habet, sed ut habeat. identidem hi |qui admittunt in ambiguum ducunt tempus futurum, cui simile faciunt |instans dicendo utinam legam utinam faciam, pro instanti et futuro idem |usurpantes, nec respiciunt quantum discrimen sit inter haec tempora, quae |uniformiter praue declinant. debent enim, cum sint inter se longe |discrepantia sensu, declinatione quoque dissentire. rectius ergo alii fecere, qui |ob ambiguitatem inperfecto etiam instans iunxerunt, ut sit idem instans et |inperfectum, ut utinam facerem. exoritur item altera quaestio, quo pacto |praeterita tempora inserantur. qui enim potest quisquam in praeteritum |optare? sed haec quaestio non absurda uidetur, adseritur tamen ratione |idonea, ut non inmerito inserta haec tempora uideantur. persaepe enim |optamus non modo ut habeamus quod cupimus uerum etiam incusantes |factum de quibusdam, quae quoniam non habuerimus, in posterum habere |non possumus quae uelimus, quasi utinam scripsissem ut proficerem, |utinam uenissem ut audirem haec, et his similia. | de subiunctiuo modo |subiunctiuus siue adiunctiuus ideo dictus, quod per se non exprimat |sensum, nisi insuper alius addatur sermo quo superior patefiat. subiungit |enim sibi uel subiungitur necessario alii sermoni hoc modo, cum dixero |audies, cum fecero aspicies, et similia; quod in declinatione finitiua non |desideratur: et nihil differt ab optatiua nisi tempore tantum futuro. et in |hac subiunctiua numero plurali uniformem declinationem perfecti et futuri |temporis accentus distinguit. perfectum enim acuto accentu declinatur, |futurum circumflectitur, quasi perfecto cum dixerimus, item futuro cum |dixerimus. | de infinitiuo siue perpetuo modo |infinitiuus, qui et perpetuus numeris et personis, ideo dictus |infinitiuus ex eo, quod parum definitas habet personas et numeros. idem enim |sermo de tribus personis et duobus numeris usurpatur, ut cum dicimus |facere ego tu ille uolo et uolumus; unde inpersonatiuum hunc quoque non |nulli et insignificatiuum dixerunt, quoniam parum tali sermone definita est |0341| persona. perpetuus etiam non inmerito appellatur, si quidem perpetuum |est quod finem non habet, ut legere scribere omnibus numeris <et> personis |accidit. tempora habet ipsa quae sunt praecipua, instans perfectum |futurum. hoc modo plerumque ueteres praecipue historiae scriptores et |inperfecta tempora finitiua significant; quale est apud Sallustium «hic ubi |primum adoleuit, non se luxu neque inertiae corrumpendum |dedit, sed, ut mos gentis illius est, iaculari equitare cursu |cum aequalibus certare, et cum omnis anteiret, omnibus |tamen carus esse»; pro eo sane quod est, uti mos gentis illius est, |iaculabatur equitabat cursu cum aequalibus certabat, et cum omnis anteiret, |omnibus tamen carus erat. in hoc modo et illud fuit obseruandum, quod |in passiua declinatione er syllabam ueteres crebro addunt, quasi accusarier |appellarier; quale est apud Vergilium (proximis enim utar exemplis) |«magicas inuitam accingier artes», |pro eo quod est accingi. est enim moris antiquis in quibusdam sermonem |ex abundanti addere. nihil enim syllaba addita confert tali dictioni. |meminisse autem debemus futurum tempus non semper infinitis accidere. |nam egeo et studeo egere et eguisse, studere et studuisse faciunt; nec |tamen studitum ire aut egitum ire dicere possumus, ut lectum ire. | de inpersonali modo |inpersonalis quoque uerborum modus sine persona pronominis |intellegi non potest; unde inpersonalis dicitur. is ab omni genere uerborum |iuxta similitudinem coniugationis colligitur. nam si prima est uel secunda |uel tertia coniugatio, sublata secundae personae s nouissima littera et |addita tur syllaba, inpersonale facit, ut puta amo ama amatur, teneo tene |tenetur, curro curri curritur. praeteritum autem <inperfectum> eius in |batur exire debet, ut tenebatur; perfectum in est uel fuit, ut tentum est uel |fuit; plusquamperfectum in erat uel fuerat, ut tentum erat uel fuerat; |futurum a prima et secunda coniugatione in bitur, sicut est |amabitur tenebitur, a tertia in etur, ut est legetur. hac ratione modus inpersonalis |colligitur. at uero si r littera uerba fuerint terminata, ut sunt passiua et |communia et deponentia, uniformiter currunt. ceterum uerba inpersonalia |quae a se oriuntur inter genera uerborum potius ordinare |quidam probauerunt, quibus eloquentiae et doctrinae tributa est auctoritas. haec enim |integram declinationem habere desiderant et per omnia tempora atque |0342| modos, sicut cetera uerba, declinantur, ut pudet paenitet et similia, de |quibus in suo loco plenius exposuimus. | de participiali modo |participialis uerborum modus est cuius uerba, quod sint participiis |similia, participialia dicuntur, nec tamen participia sunt, ut legendi legendo |legendum, lectum lectu. dicimus enim legendi officium mihi est, legendo |didici, legendum est, lectu proficit et lectum <it>; quibus participia similia |sunt, ut huius legendi huic legendo hunc legendum et hunc lectum. haec |eadem sunt quae Probus supina appellat merito, quoniam nec certum |habent tempus nec numerum nec personam nec significatum, quo solo ab |inpersonalibus differunt. nam inpersonalia agentis tantum habent |significatum, ut puta legitur scribitur, hoc est omnes legunt, omnes scribunt. |nam legitur pro omnes leguntur nemo dixit. participialia autem et |patientis habent significatum. nam cum dicit Vergilius |«frigidus in pratis cantando rumpitur anguis», |patientem, non facientem ostendit; significat enim dum incantatur: et |«uritque uidendo femina», non dum uidet, sed dum ab aliis ipsa |conspicitur: item |«fando aliquod si forte tuas peruenit ad aures», |pro dum dicitur passiua significatione. aliter enim dictum est «quis |talia fando», actiua significatione; item «miserabile uisu», quod |significat miserabile, dum uidetur; et |«finem dedit ore loquendi», |quod significat finem dedit ore, dum loquitur; et |«dictu mirabile monstrum», |quod est mirabile, dum dicitur. et huius modi declinatio tam ex actiua |quam ex passiua significatione nascitur. | de qualitate uerborum |qualitates uerborum sunt hae, absoluta siue perfecta, inchoatiua, |iteratiua siue frequentatiua, meditatiua, transgressiua, defectiua, supina, |ambigua. | de absoluta uerborum specie |absoluta uerborum qualitas est quae semel uel absolute aliquid facere |nos indicat, ut caleo curro ferueo horreo. |0343| de inchoatiua uerborum specie |inchoatiua uerborum species est quae rem inchoatam, futuram tamen |significat et uim incipiendi dumtaxat in effectu habet. haec sco syllaba |terminatur et figuratur uel ab illis quae o littera terminantur, ut horreo, |id est in horrore sum, horresco, horrere incipio, uel ab illis quae r littera |cluduntur, ut misereor miseresco, quale est «miserescimus ultro»; |item labascit, ut ait Terentius «labascit uictus uno uerbo», ex eo |quod est labor. et ardescere [ardere] dicunt et tenerascere, ut Lucretius |in tertio |«scilicet in tenero tenerascere corpore mentem». |item amo ueteres inchoatiuo modo amasco dixerunt, unde et amasios |amatores dicebant, ut Plautus in truculento «stos mundulos amasios»: |Naeuius «nunc primulum amasco». est praeterea hio hias, ex quo |iteratiuum figuratur hieto hietas; inchoatiuum uero figuratur, hisco hiscis |cum dicimus. sed quamquam ita se habent, tamen plus inesse uidetur in |eo quod est hiscere quam hiare. hiat enim qui ore patet uel tacitus, quod |et in rebus fictis animaduerti potest, hiscere uero incipere loqui. illud |praeterea libuit non nullis animaduertere, quod <ab> actiuis non nulla |figurata inchoatiua reperiuntur esse passiua, quale est gelo gelas gelat, cum |inchoatiuum gelasco facit, quod est incipio gelari. item cum est lento |lentas, unde et Vergilius |«lentandus remus in unda», |ex hoc inchoatiuum lentesco facit, ut idem Vergilius «lentescit |habendo». eius modi uerborum figuratio parum admittit ex se perfectum, |nec conuenit admittere ut aut possit aut debeat, cum ceteris temporibus |per totam declinationem uim incipiendi significet. absurdum est ergo ea |quae sunt inchoatiua perfecto tempore definire et mox futuro declinando |inchoatiua esse demonstrare. nec enim potest, cum tota uerbi species |inchoatiua dicatur, aliqua parte finitiua uideri, ut perfectum admittat. nec |enim pallescui horrescui dicimus. per aliam tamen transfigurationem haec |uerba quidam declinare consuerunt, ut pallesco pallefactus sum, liquesco |liquefactus sum. quamuis quidam cum ad perfectum inchoatiuorum |0344| uenerint, declinant modo primitiuorum, ut horresco horrui ex eo, quod est |horreo. nec tamen omnia inchoatiua habent primam positionem. albesco |enim non habet albeo, licet figurauit Vergilius, |«campique ingentis ossibus albent». |item puerisco, item grandesco uilesco palmesco siluesco brutesco. |iuuenesco non habet iuueneo. nam senesco et seneo apud antiquos dicebatur; |unde et Catullus |«nunc recondita / |senet quiete seque dedicat tibi, / |gemelle Castor et gemelle Castoris». |deducuntur item inchoatiua a neutris uerbis et appellationibus: ex uerbis, |ut caleo calesco, deliteo delitesco, frondeo frondesco, floreo floresco; et |sunt haec quae a perfecta forma ueniunt. sunt item quae originem sui |non habent, ut consuesco quiesco. sunt quoque alia inchoatiuis similia, |quae inchoatiua non esse temporum consideratione pernoscimus, ut |conpesco conpescui. ex appellationibus quoque sic, aeger est aegrescit, ex |igne ignescit, ex flamma flammescit, ex dumis dumescit, ex herba herbescit. |sed haec quae de appellatiuis deriuantur perfecta non habent omnino. |errant plerique qui dinoscere quaerunt iteratiua uerba ab inchoatiuis. |quaedam enim sunt quae utramque speciem admittunt, quasi hietare |iteratiuum, inchoatiuum hiscere, principale eorum est hio. item lapsor |iteratiuum, inchoatiuum labiscor, principale eorum est labor. error igitur hoc |modo corrigitur: cuiuscumque fuerint ordinis uerba, in figuram |inchoatiuam conlata erunt coniugationis dumtaxat tertiae; iteratiuam uero cum |admittunt speciem, erunt ordinis tantum modo primi. hactenus de |inchoatiuis, deinceps de iteratiuis. | de iteratiua uerborum forma |iteratiua siue frequentatiua est uerborum qualitas quae assiduam in |agendo uim habet, unde et appellationem subit, quoniam frequenter agendi |iteret effectum, uelut merso mersas mersat, id est saepius mergo. item |exerceo et exerceor, perfecto exercui et exercitus sum, dicimus: hoc |iteratur hoc pacto, exercito exercitaui, id est assidue exerceo; item exercitor |exercitatus sum, id est assidue exerceor. item habeo et habito dicimus, |ut apud Naeuium in dementibus |«animae pauxillulum in me habitat». |0345| item adeo adis: hoc iteramus adito aditas dictitantes, ut Ennius «ad |eum aditauere». item ineo inis et inito dicimus, ut Pacuuius in Antiopa |«loca horrida initas». similiter halare et halitare: Ennius in lustris |«sublimiter quadrupedantes flammam halitantes». hiare et |hietare ueteres dixerunt: Plautus * |«siqua forte contio est, / |ubi eum hietare nondum in mentem uenit»; |Gn(aeus) Mattius uicensimo Iliados |«ille hietans herbam moribundus detinet ore»; |item Caecilius |«sequere me. praei hercle tu, qui mi oscitans / |hietansque restas»; |Laberius etiam in tauro passiuo modo enuntiauit, «hietantur fores» |inquit, pro eo sane quod est hietant, id est patent. |sunt quaedam iteratorum iteratiua, et saepe in tres gradus deducunt |uerbum, quale est uideo, deinde uiso, et quod plus est, uisito. item curro, |deinde curso, et quod plus est, cursito. et haec uerba cuiuscumque sint |coniugationis, cum iterata fuerint, primae erunt coniugationis, excepto eo |quod est uideo et uiso; plenam tamen iterationem in ordinem primum |confert, ut uisito uisitas. item saepe in duos tantum gradus deducunt |declinationem uerbi, ut uolo uolito. sunt etiam frequentatiua de |nomine uenientia, ut patrissat graecissat. sunt item deminutiua a perfecta |forma, ut sorbillo. sunt sine origine perfectae formae, ut pitisso |uacillo. haec autem iterantur quae decorem ac sermonis figuram subire |possunt. |0346| de meditatiua uerborum forma |meditatiua est uerborum forma qua non actus sed apparatus |ostenditur, ut parturio lecturio amaturio esurio. | de transgressiua uerborum specie |transgressiua uerba sunt quae formam suam, id est primae regulae |declinationem, seruare non possunt. tempore enim praeterito perfecto |specie tam absoluta quam exacta transeunt in formam passiuorum et |deponentium, quae quidam ideo mixta appellauerunt. sic ab eo quod est |audeo ausus sum es est, item in exacta specie ausus eram eras erat. |item gaudeo et similia. | de defectiua uerborum specie |defectiua uerborum species est cum in declinatione uerba deficiunt |nec habent aut omnia tempora aut omnes numeros aut omnes personas |aut <omnes> modos. haec in i uocalem exeunt, ut odi coepi memini, quae |omnia praesens tempus non habent nec futurum. dicimus enim odi |oderam. item cedo, quod non habet nisi secundam personam praesentis |temporis, et est imperatiuus modus |* | de ambigua uerborum specie |ambigua uerba dicuntur quae o littera terminata et actiua possunt esse |et neutralia pro significatione dicentis, ut ludo. si enim significat [ut] |ludum exerceo, [ludo] erit neutrale, ut apud Vergilium |«ludere quae uellem calamo p(ermisit) a(gresti)». |sin autem significet deludo derideo, erit actiuum, ut ludo illum et ludor ab |illo, ut apud Terentium «num ludis tu me?». | de coniugationibus uerborum |omnia uerba indicatiuo modo finiuntur litteris quinque, o r t m i, sic, |o littera, ut laudo, r, ut laudor, t, ut pudet, m, ut sum et quae ex eo |conponuntur, ut possum adsum, i, ut odi noui. | de distinctione coniugationum |coniugationes uerborum sunt tres. prima est quae indicatiuo modo |tempore praesenti numero singulari figura simplici persona prima uerbo |0347| actiuo et neutrali aut o littera nulla alia praecedente uocali terminatur, ut |amo, aut e et o, ut commeo, aut i et o, ut lanio, aut u et o, ut adiuuo. |eadem indicatiuo modo tempore praesenti secunda persona numero |singulari a producta et s litteris terminatur, ut laudo laudas. passiui quoque |uerbi coniugatio prima est quae pronuntiatiuo modo tempore praesenti |numero singulari secunda persona a litteram habet proximam nouissimae |syllabae, ut laudaris. secunda est quae eodem modo et tempore et numero |secunda persona uerbo actiuo et neutrali e producta ante nouissimam s |litteram terminatur, ut doceo doces. huius autem coniugationis semper |secunda persona una deterior est syllaba, ut doceo doces, sedeo sedes. |haec autem et superior futuro tempore pronuntiatiuo modo numero |singulari persona prima bo syllaba finitur, ut laudabo docebo. secunda quoque |coniugatio passiui uerbi eodem modo tempore numero et persona e litteram |productam iuxta nouissimam syllabam habet, ut moneor moneris. in |utraque autem coniugatione pronuntiatiuo modo futuro tempore prima persona |per bor syllabam finitur, ut monebor laudabor. tertia est quae eodem |modo et tempore et persona et numero i ante nouissimam s litteram |terminatur interdum correpta interdum producta, correpta, ut dico dicis, |producta, ut audio audis. haec i suam productam ubique custodit. |correpta autem an producta sit facile perspicimus in indicatiuo modo tempore |praesenti numero plurali prima uel secunda persona, ubi sine summa |deformitate aduersus naturam uerba corripi uel produci non possunt, ut |legimus legitis, audimus auditis. et utraque, tam producta quam correpta, |futuro tempore pronuntiatiuo modo numero singulari persona prima per am |syllabam finitur, ut audiam dicam; sed etiam in bo, in his tamen |dumtaxat quae, cum producta sint, secundae coniugationis formulam in prima |persona seruant habentque ante o e paenultimam correptam litteram, ut eo |is ibo, queo quis quibo. tertia coniugatio passiui uerbi ita duplex est ut |pronuntiatiuo modo tempore praesenti numero singulari persona secunda |aut i productam litteram iuxta nouissimam syllabam habeat, ut nutrior |nutriris, aut e correptam, ut rapior raperis, legor legeris. futuro autem |tempore pronuntiatiuo modo prima persona per ar syllabam finitur, ut |nutriar rapiar legar. uerba neutralia ad coniugationum speciem actiuum |uerbum sequuntur; deponentia et communia passiuis cohaerent. quaedam |extra has coniugationes, non nulla ex his ipsis uerba per anomaliam uarie |declinari necesse est, quae deinceps ostendentur. |primae coniugationis uerba imperatiuo modo tempore praesenti secunda |persona a littera terminantur, ut amo ama, canto canta. primae |coniugationis uerba promissiuo modo adiecta ad imperatiuum modum bo syllaba |terminantur, ut <ama> amabo, <canta> cantabo. primae coniugationis uerba |0348| infinitiuo modo siue perpetuo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba |terminantur, ut ama amare, canta cantare. primae coniugationis uerba |indicatiuo modo tempore inperfecto specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum |modum bam syllaba terminantur, ut ama amabam, canta cantabam. |primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore perfecto specie absoluta |adiecta ad imperatiuum modum ui syllaba terminantur, ut ama amaui. sed |consuetudo saepe breuitatem adpetens a litteram subtrahit et i ab u |disiungit, ut tono tonui, intono intonui, ut apud Vergilium |«intonuit laeuum». |primae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito plusquamperfecto |specie exacta adiectis ad imperatiuum modum ueram syllabis |terminantur, ut ama amaueram. |secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praesenti prima |persona e littera ante o terminantur, ut sedeo moneo, excepto uno uerbo |et his quae ex eo conposita sunt, quae secundum tertium ordinem |declinantur, eo ueneo. secundae coniugationis uerba imperatiuo modo tempore |praesenti secunda persona e littera producta terminantur, ut sedeo sede, |moneo mone. secundae coniugationis uerba promissiuo modo adiecta ad |imperatiuum modum bo syllaba terminantur, ut sede sedebo, mone |monebo. secundae coniugationis uerba infinitiuo modo adiecta ad |imperatiuum modum re syllaba manente productione terminantur, ut mone monere, |sede sedere. secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore |praeterito perfecto specie absoluta et exacta interdum retinent formam generis |sui, ut uideo uidi, moneo monui, interdum formam regulae non seruant, |sed potius consuetudini uel euphoniae quam rationi succumbunt. |resoluuntur enim in formam passiuorum et deponentium sic. fit enim ab eo quod |est audeo ausus sum es est, in exacta specie ausus eram eras erat. |secundae coniugationis uerba indicatiuo modo tempore praeterito inperfecto |specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum modum bam syllaba terminantur, |ut sede sedebam. sunt quaedam uerba in quibus tantum imperatiuo modo |declinamus in secunda dumtaxat persona singulariter et pluraliter, item |infinitiuo modo praesentis tantum temporis. et sunt haec duo, imperatiuo |modo aue salue, et pluraliter auete saluete; item infinitiuo modo praesentis |temporis auere te uolo et uos et illos, similiter saluere. habet hoc uerbum |et aduerbium, cum dicimus: salue, id est: satisne salue domi? |tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo tempore |praesenti prima persona aut o littera nulla alia praecedente uocali terminantur; |quam non nulli postremam uocalem corripere oportere censent, ueluti dico |lego et his similia (cur id ita facere oporteat aut quare non et in ceteris |0349| ordinibus item sit obseruandum in animum inducere nequeo): aut io, ut |rapio facio, aut uo, ut induo inruo. tertiae coniugationis correptae uerba |<quae> indicatiuo modo tempore praesenti prima persona aut o littera nulla |alia praecedente uocali terminantur aut io, eadem imperatiuo modo |tempore praesenti secunda persona e littera praecedente consonanti |terminantur, ut lego lege, peto pete, rapio rape, facio face (sed ammonendum fuit |consuetudinem in his tribus uerbis non conseruasse regulam, quae sunt |duco dico facio: sic enim dicitur, ueluti dic duc fac); quae uero uo, |imperatiuo modo suam formam retinebunt, ut induo indue, inruo inrue. tertiae |coniugationis correptae uerba promissiuo modo am syllaba terminantur |praecedente aut consonanti primae positionis aut uocali, ut lego legam, peto |petam, rapio rapiam, facio faciam, induo induam. tertiae coniugationis |correptae uerba infinitiuo modo adiecta ad imperatiuum modum re syllaba |terminantur, ut lege legere, pete petere, rape rapere, indue induere. |tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo tempore praeterito |specie absoluta et exacta formam regulae non seruant, sed potius |consuetudine declinantur. fit enim ab eo quod est lego legi legeram, rego rexi |rexeram, pungo pupugi pupugeram, expungo expunxi expunxeram, induo |indui indueram. tertiae coniugationis correptae uerba indicatiuo modo |tempore praeterito inperfecto specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum modum |bam syllaba terminantur praecedente <aut> consonanti primae positionis aut |uocali, ut lege legebam, pete petebam, rape rapiebam, inrue inruebam, |indue induebam. omnia autem imperatiua tertiae coniugationis correptae |secunda persona temporis instantis per e litteram terminantur. |corrumpuntur haec tria dumtaxat, facio fac, dico dic, duco duc, et quae ab his |sunt, dico addico addic, praedico praedic, indico indic, duco abduco |abduc, induco induc, perduco perduc, seduco seduc. sed facio, quod |subnotauimus, si praepositionem acceperit, ad regulam <redit>, uelut inficio |infice, adficio adfice, conficio confice. sed apud ueteres salua est regula, |qui dixerunt face dice duce, non minus apud Vergilium antiquitatis |amantem in undecimo libro |«tu, Voluse, armari Vulscorum edice maniplis»; |ratione et conpetenter analogiae et consuetudini eruditorum, quoniam |imperatiua in omni uerbo omni ordine ex secunda persona finitiua deriuantur |amissa s semiuocali littera, uelut nuntio nuntias nuntia, moueo moues |0350| moue, munio munis muni, unde et eundem accentum seruare debent qui |est in secunda persona, ut producantur. in tertio uero ordine i |correptum in e correptum uertitur et fient imperatiua, lego legis lege. ita ergo |et dico dicis dice, facio facis face debet declinari, et ita positum apud |ueteres reperitur. praeterea in omni ordine re syllaba addita imperatiuis |fiunt infinitiua, ut est dictum, quasi ama amare, moue mouere, muni |munire. item in tertio ordine correpto scribe scribere, lege legere. ita |quoque, nisi dice face declinetur, dicere facere infinitiuum esse non poterit. |praeterea id obseruandum fuit, quod fere in tertio ordine plerumque ueteres |tertia persona finitiua temporis perfecti numeri pluralis e mediam uocalem |corripiunt, quasi legerunt emerunt dicentes; ut apud Terentium quoque |legitur in prologo eunuchi |«postquam aediles emerunt», |et his similia. tertiae coniugationis productae uerba indicatiuo modo |tempore praesenti prima persona aut eo litteris terminantur, ut adeo adis, |prodeo prodis, aut io, ut audio audis, nutrio nutris. tertiae coniugationis |productae uerba imperatiuo modo tempore praesenti secunda persona i |producta terminantur, ut adeo adi, nutrio nutri. tertiae coniugationis |productae uerba indicatiuo modo tempore praesenti prima persona, <si> e |habuerint ante o, eadem promissiuo modo adiecta ad imperatiuum modum bo |syllaba terminantur, ut adeo adi adibo, prodeo prodi prodibo: quae uero |io, eadem promissiuo modo am syllaba terminantur, ut audio audi audiam, |nutrio nutri nutriam. tertiae coniugationis productae uerba infinitiuo modo |adiecta ad imperatiuum modum re syllaba terminantur, ut adi adire, prodi |prodire, nutri nutrire. tertiae coniugationis productae uerba indicatiuo |modo tempore perfecto specie absoluta adiecta ad imperatiuum modum ui |syllaba terminantur, ut adi adiui, prodi prodiui, nutri nutriui. sed tamen |consuetudo breuitatem adpetens u litteram subtrahit et i ultimam geminat, |ut adii prodii nutrii. tertiae coniugationis productae uerba quae indicatiuo |modo tempore praesenti prima persona eo litteris terminantur, eadem |indicatiuo modo tempore praeterito specie inchoatiua adiecta ad imperatiuum |modum bam syllaba terminantur, ut adeo adibam, prodeo prodibam; quae |uero io, eadem e prope ultimam syllabam producta dicuntur, ut audio |audiebam, nutrio nutriebam. sed ueteres haec sine e littera pronuntiabant, |audibam nutribam dicentes, ut apud Vergilium |«nutribat Thyrrusque pater» |pro nutriebat. tertiae coniugationis productae uerba indicatiuo modo |tempore praeterito plusquamperfecto specie exacta adiectis ad imperatiuum |0351| modum ueram syllabis terminantur, ut adi adiueram, nutri nutriueram. sed |tamen in omnibus consuetudo euphoniam captans u litteram subtrahit et i |litteram corripit, ut adieram nutrieram. |omnium uerborum quae o littera terminantur coniugatio etiam ab |optatiuo modo et coniunctiuo tempore praesenti dumtaxat colligitur. nam |si prima est coniugatio, optatiuum et subiunctiuum in em syllabam |terminatum debet habere, sicut est utinam amem uel cum amem. quod si |secunda coniugatio fuerit, optatiuo similiter et subiunctiuo in am terminetur, |ut est utinam teneam uel cum teneam. tertia uero eodem modo et |tempore in rem syllabam terminari debet, ut est utinam legerem uel cum |legerem. nam in omni uerbo actiuo et neutrali optatiuo et subiunctiuo modo |tempus praeteritum perfectum in rim exire debet, plusquamperfectum in |sem [sed simplex], ut est in prima coniugatione utinam amauerim et |utinam amauissem <et cum amauerim et cum amauissem>; item in secunda |utinam monuerim utinam monuissem uel cum monuerim et cum monuissem; |pari modo et tertia utinam legerim utinam legissem et cum legerim et cum |legissem. ab his uerbis o littera terminatis omne infinitum tempore |praesenti in re exire debet, perfectum eius in se, futurum in ire, ut est legere |legisse lectum ire. |uerba quae or syllaba terminantur indicatiui modi praeteritum |inperfectum in bar debent mittere, perfectum in sum, plusquamperfectum in |eram, ut legebar lectus sum lectus eram. ab optatiuo uero et coniunctiuo |praeteritum inperfectum in rer debent mittere, perfectum in sim, |plusquamperfectum in essem, ut est utinam legerer lectus sim lectus essem. |ab his uerbis infinitiuus modus tempore praesenti i debet littera terminari, |praeteritum in esse, futurum in iri, ut legi lectum esse lectum iri. | de uerborum declinatione coniugationum primae et secundae et tertiae correptae et productae |amo uerbum absolutum finitum actiuum figurae simplicis numeri |singularis modi indicatiui temporis praesentis personae primae coniugationis |primae, quod declinabitur sic. modo indicatiuo tempore praesenti amo |amas amat, pluraliter amamus amatis amant: eodem modo tempore |praeterito inperfecto specie inchoatiua amabam amabas amabat, pluraliter |amabamus amabatis amabant: eodem modo tempore praeterito perfecto specie |absoluta amaui, amasti uel amauisti, amauit, pluraliter amauimus, amastis |uel amauistis, amarunt uel amauerunt uel amauere: eodem modo tempore |0352| praeterito plusquamperfecto specie recordatiua amaueram et amaram, |amaueras, amauerat, pluraliter amaueramus amaueratis amauerant: eodem modo |tempore futuro amabo amabis amabit, pluraliter amabimus amabitis |amabunt. quidam putant hunc modum esse promissiuum tempore tantum |futuro. modo imperatiuo tempore praesenti ad secundam et tertiam |personam ama amet, pluraliter <amemus> amate ament. quidam putant amemus |imperatiuum esse pluralem in prima persona: hoc nos gerundi siue |hortandi appellamus. eodem modo tempore futuro amato tu amato ille, |pluraliter amemus amatote ament uel amanto. modo optatiuo tempore |praesenti et praeterito inperfecto specie inchoatiua utinam amarem amares |amaret, pluraliter utinam amaremus amaretis amarent: eodem modo tempore |praeterito perfecto specie absoluta utinam amauerim amaueris amauerit, |pluraliter utinam amauerimus amaueritis amauerint: eodem modo tempore |praeterito plusquamperfecto specie recordatiua utinam amassem uel |amauissem, amasses uel amauisses, amasset uel amauisset, pluraliter utinam |amassemus uel amauissemus, amassetis uel amauissetis, amassent uel |amauissent: eodem modo tempore futuro utinam amem ames amet, pluraliter |utinam amemus ametis ament. modo coniunctiuo tempore praesenti cum |amem ames amet, pluraliter cum amemus ametis ament: eodem modo |tempore praeterito inperfecto specie inchoatiua cum amarem amares |amaret, pluraliter cum amaremus amaretis amarent: eodem modo tempore |praeterito perfecto specie absoluta cum amauerim amaueris amauerit, |pluraliter cum amauerimus amaueritis amauerint; et per syncopen cum |amarim amaris amarit, pluraliter cum amarimus amaritis amarint: eodem modo |tempore praeterito plusquamperfecto specie recordatiua cum amassem |amasses amasset, pluraliter cum amassemus amassetis amassent; et secundum |ueteres cum amauissem amauisses amauisset, pluraliter cum amauissemus |amauissetis amauissent: eodem modo tempore futuro cum amauero |amaueris amauerit, pluraliter cum amauerimus amaueritis amauerint. modo |perpetuo, qui est infinitus numeris et personis, tempore praesenti amare, |praeterito amasse uel amauisse, futuro amatum ire uel amaturum esse. |modo inpersonali tempore praesenti amatur, inperfecto amabatur, perfecto |amatum est uel fuit, plusquamperfecto amatum erat uel fuerat, futuro |amabitur. modo participiali amandi amando amandum amatum amatu. haec |gerundi sunt apud quosdam, quae Probus supina appellat. participia |trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et futuri; praesentis ut |hic et haec et hoc amans, futuri hic amaturus haec amatura hoc |amaturum. |adnotandum est in hac coniugatione quod tertia eius persona finitiua |temporis perfecti numeri pluralis persaepe conlidit unam syllabam breuitatis |0353| causa, et hoc fere in alio non admittitur ordine, quasi amarunt appellarunt |pro eo quod est amauerunt appellauerunt. amplius solet fere in hoc ordine |tempore perfecto subiunctiuo tam singulari quam plurali demi syllaba, cum |dicunt ueteres cum amarim amaris amarit, pluraliter cum amarimus |amaritis amarint; pro eo sane quod <est> cum amauerim. in hac coniugatione |secundam personam per as obseruabis, ut amo amas; in futuro primam |personam in bo, ut amabo. imperatiuo modo a litteram habet subtracta |s, ut ama; cui impones re litteras infinitiuo, ut amare. |de declinatione generis passiui. amor uerbum absolutum finitiuum |passiuum figurae simplicis numeri singularis modi indicatiui temporis |praesentis personae primae coniugationis primae, quod declinabitur sic. modo |indicatiuo tempore praesenti amor amaris amatur, pluraliter amamur |amamini amantur: eodem modo tempore praeterito inperfecto specie inchoatiua |amabar, amabaris uel amabare, amabatur, pluraliter amabamur amabamini |amabantur: eodem modo tempore praeterito perfecto amatus sum es est, |pluraliter amati sumus estis sunt; et ulteriore amatus fui fuisti fuit, |pluraliter amati fuimus fuistis fuerunt uel fuere: eodem modo tempore |praeterito plusquamperfecto amatus eram eras erat, pluraliter amati eramus |eratis erant; et ulteriore amatus fueram fueras fuerat, pluraliter amati |fueramus fueratis fuerant: eodem modo tempore futuro amabor, amaberis uel |amabere, amabitur, pluraliter amabimur amabimini amabuntur. modo |imperatiuo tempore praesenti ad secundam et tertiam personam amare |ametur, pluraliter amemur amemini amentur: eodem modo tempore futuro |amator tu, amator ille <uel amamino>, pluraliter amemur ameminor |amentur <uel amantor>. quidam putant amemur imperatiuum esse: hoc nos |gerundi siue hortandi appellamus. modo optatiuo tempore praesenti et |praeterito inperfecto utinam amarer, amareris uel amarere, amaretur |pluraliter utinam amaremur amaremini amarentur: eodem modo tempore |praeterito perfecto utinam amatus sim sis sit, pluraliter utinam amati simus sitis |sint; et ulteriore utinam amatus fuerim fueris fuerit, pluraliter utinam amati |fuerimus fueritis fuerint: eodem modo tempore praeterito |plusquamperfecto utinam amatus essem esses esset, pluraliter utinam amati essemus |essetis essent; et ulteriore utinam amatus fuissem fuisses fuisset, |pluraliter utinam amati fuissemus fuissetis fuissent: eodem modo tempore futuro |utinam amer, ameris uel amere, ametur, pluraliter utinam amemur amemini |amentur. modo coniunctiuo tempore praesenti cum amer, ameris uel amere, |ametur, pluraliter cum amemur amemini amentur: eodem modo tempore |0354| praeterito inperfecto specie inchoatiua cum amarer, amareris uel amarere, |amaretur, pluraliter cum amaremur amaremini amarentur: eodem modo |tempore praeterito perfecto specie absoluta cum amatus sim sis sit, |pluraliter cum amati simus sitis sint; et ulteriore cum amatus fuerim fueris |fuerit, pluraliter cum amati fuerimus fueritis fuerint: eodem modo tempore |praeterito plusquamperfecto specie recordatiua cum amatus essem esses esset, |pluraliter cum amati essemus essetis essent; et ulteriore cum amatus |fuissem fuisses fuisset, pluraliter cum amati fuissemus fuissetis fuissent: eodem |modo tempore futuro cum amatus ero eris erit, pluraliter cum amati |erimus eritis erunt; et ulteriore cum amatus fuero fueris fuerit, pluraliter cum |amati fuerimus fueritis fuerint. modo perpetuo, qui est infinitus numeris |et personis, tempore praesenti amari, praeterito [tantum tempore] amatum |esse, <et> ulteriore amatum fuisse, futuro amatum iri uel amandum esse. |modo inpersonali amatur, inperfecto amabatur, perfecto amatum est uel fuit, |plusquamperfecto amatum erat uel fuerat, futuro amabitur. modo |participiali amandi amando amandum amatum amatu. apud quosdam haec uerba |gerundi sunt, quae Probus supina appellat. participia trahuntur a uerbo |passiuo duo, praeteriti temporis et futuri; praeteriti hic amatus, futuri hic |amandus. actiui uerbi regulam neutrale uerbum sequitur, passiui commune |et deponens. |item uerbi secundae coniugationis declinatio. doceo uerbum |absolutum indicatiuo modo dictum significationis actiuae coniugationis secundae |numeri singularis figurae simplicis temporis instantis personae primae, quod |declinabitur sic. doceo docebam docui docueram docebo. imperatiuo modo |tempore praesenti ad secundam et tertiam personam doce doceat, |pluraliter doceamus docete doceant; futuro doceto tu, doceto ille, pluraliter |doceamus docetote doceant et docento. optatiuo modo tempore praesenti et |praeterito inperfecto utinam docerem docuissem doceam. coniunctiuo modo |tempore praesenti cum doceam docerem docuerim docuissem docuero. |infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti docere docuisse |doctum ire * participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et |futuri; praesentis docens, futuri docturus. |in hac coniugatione obseruabimus participia. cum ceterarum |coniugationum fere praesens <totidem quot et in> uerbis habet syllabas, haec minus |una syllaba declinatur, uelut moueo mouens, sedeo sedens et similia. in |0355| hac coniugatione non est reperire ullum uerbum in postrema parte |geminari, sed a prima tantum, quale est mordeo momordi. quare errant qui |dicunt prandidi. |uerbi passiui declinatio. doceor uerbum absolutum indicatiuo modo |dictum significationis passiuae coniugationis secundae numeri singularis |figurae simplicis temporis instantis personae primae, quod declinabitur sic. |doceor, docebar, doctus sum doctus fui, doctus eram doctus fueram, |docebor. imperatiuo modo tempore praesenti ad secundam et tertiam |personam docere doceatur, pluraliter doceamur doceamini doceantur; futuro |docetor tu, docetor ille <uel> docemino, pluraliter doceamur doceaminor |doceantur <uel docentor>. optatiuo modo tempore <praesenti et> praeterito |inperfecto utinam docerer, docereris <uel> docerere, doceretur, pluraliter |<utinam> doceremur doceremini docerentur: eodem modo tempore praeterito |perfecto et plusquamperfecto utinam doctus essem, et ulteriore doctus |fuissem: eodem modo tempore futuro utinam docear. coniunctiuo modo |tempore praesenti cum docear, cum docerer, cum doctus sim cum doctus |fuerim, cum doctus essem cum doctus fuissem, futuro cum doctus ero, et |ulteriore cum doctus fuero. infinitiuo modo numeris et personis tempore |praesenti doceri, <praeterito> doctum esse, futuro doctum iri. gerundi uel |participialia uerba docendi docendo docendum doctum doctu. participia |trahuntur a uerbo passiuo duo, praeteriti temporis et futuri; praeteriti |doctus, futuri docendus. |uerbi tertiae coniugationis productae declinatio. audio audior uerba |absoluta indicatiuo modo dicta significationis actiuae et passiuae |coniugationis tertiae productae numeri singularis figurae simplicis temporis |instantis, quae declinabuntur sic. audio, et <a> passiuo audior; audiebam, <et a> |passiuo audiebar; audii et audiui, et <a passiuo> auditus sum auditus fui; |audieram audiueram, et <a> passiuo auditus eram auditus fueram; futuro |audiam, et <a> passiuo audiar. imperatiuo modo tempore praesenti ad |secundam et tertiam personam audi audiat, pluraliter audiamus audite audiant, |et <a> passiuo audire audiatur, pluraliter audiamur audiamini audiantur; |futuro audito audito, pluraliter audiamus auditote audiant uel audiunto, et a |passiuo auditor auditor uel audimino, pluraliter audiamur audiminor |audiantur <uel audiuntor>. optatiuo modo tempore praesenti et inperfecto utinam |audirem, et a passiuo utinam audirer; perfecto et plusquamperfecto utinam |audissem, et secundum ueteres <utinam> audiuissem, et a passiuo utinam |0356| auditus essem, ulteriore <utinam> auditus fuissem; futuro utinam audiam, et |a passiuo utinam audiar. coniunctiuo modo tempore praesenti cum audiam, |et a passiuo cum audiar; inperfecto cum audirem, et a passiuo cum |audirer; perfecto cum audierim, et secundum ueteres cum audiuerim, et a |passiuo cum auditus sim, ulteriore cum auditus fuerim; plusquamperfecto cum |audissem, et secundum ueteres cum audiuissem, et a passiuo cum auditus |essem, ulteriore cum auditus fuissem; futuro cum audiero, et secundum |ueteres cum audiuero, <et a passiuo cum auditus ero>, ulteriore cum |auditus fuero. infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti audire, |et a passiuo audiri; praeterito audisse uel audiuisse, et a passiuo auditum |esse uel auditum fuisse; futuro auditum ire, et a passiuo auditum iri. |inpersonali modo auditur, audiebatur, auditum est auditum fuit, auditum |erat et fuerat, audietur. gerundi uel participialia audiendi audiendo |audiendum auditum auditu. participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis |temporis et futuri; praesentis audiens, futuri auditurus: et a passiuo duo, |praeteriti temporis et futuri; praeteriti auditus, futuri audiendus. |uerbi tertiae coniugationis correptae declinatio. lego legor uerba |absoluta indicatiuo modo dicta significationis actiuae et passiuae coniugationis |tertiae correptae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis |personae primae, quae declinabuntur sic. lego legor, inperfecto legebam |legebar, perfecto legi lectus sum et lectus fui, plusquamperfecto legeram |lectus eram et fueram, futuro legam legar. imperatiuo modo tempore |praesenti ad secundam et tertiam personam lege legat, pluraliter legamus legite |legant, et a passiuo legere legatur, <pluraliter> legamur legimini legantur; |futuri ab actiuo legito legito, <pluraliter> legamus legitote legant uel legunto, |et a passiuo legitor legitor uel legimino, pluraliter legamur legiminor |legantur uel leguntor. optatiuo modo tempore praesenti et inperfecto utinam |legerem legerer, perfecto et plusquamperfecto utinam legissem et lectus |essem et lectus fuissem, futuro utinam legam legar. coniunctiuo modo |tempore praesenti cum legam legar, inperfecto cum legerem legerer, |perfecto cum legerim lectus sim et lectus fuerim, plusquamperfecto cum |legissem lectus essem et fuissem, futuro cum legero lectus ero et fuero. |infinitiuo modo tempore praesenti legere legi, <praeterito> legisse lectum |esse et fuisse, futuro lectum ire et lectum iri. inpersonali modo legitur, |legebatur, lectum est et fuit, lectum erat et fuerat, legetur. gerundi uel |participiali modo legendi legendo legendum lectum lectu. participia |trahuntur ab hoc uerbo quattuor, actiua duo, praesentis temporis et futuri, |legens lecturus; passiua duo, lectus legendus. in tertia coniugatione |correpta non nulli censent uerba prima positione postremam uocalem litteram |0357| corripere oportere, ueluti dico lego et his similia. cur id ita facere |oporteat aut quare non et in ceteris ordinibus idem sit obseruandum non est |inuenta ratio. | uerba ex forma agendi perfecto in passiuum conuersa quae per qualitatem transgressiua appellamus |secundae coniugationis temporis instantis gaudeo, pluraliter gaudemus; |gaudebam, <pluraliter> gaudebamus; gauisus sum et fui, es et fuisti, est et |fuit, pluraliter gauisi sumus fuimus, estis fuistis, sunt fuerunt; eram |fueram, eras fueras, erat fuerat, pluraliter eramus fueramus, eratis fueratis, |erant fuerant; futuri gaudebo. modus imperatiuus temporis instantis gaude |gaudeat, pluraliter gaudeamus gaudete gaudeant; futuri gaudeto tu, gaudeto |ille, pluraliter gaudeamus, gaudetote, gaudeant gaudento. optatiua |instantis utinam gaudeam, pluraliter utinam gaudeamus; <inperfecti utinam> |gauderem gauderemus; <perfecti> utinam gauisus sim sis sit, gauisus fuerim |fueris fuerit, simus sitis sint, fuerimus fueritis fuerint; plusquamperfecti |utinam gauisus essem esses esset, fuissem fuisses fuisset, pluraliter utinam |gauisi essemus essetis essent, fuissemus fuissetis fuissent; futuri utinam |gaudeam, pluraliter utinam gaudeamus. subiunctiua similiter optatiuis |declinantur praeter futurum. nam subiunctiuorum futurum cum gauisus ero |uel fuero, eris fueris, erit fuerit. infinitiua instantis gaudere, <praeteriti> |gauisum esse et fuisse, futuri gauisum ire gauisurum esse et gauisum iri. |participia secundum formam quidem actiuam instantis et futuri, secundum |autem formam passiuam praeteriti tantum; instantis hic et haec et hoc |gaudens, futuri gauisurus gauisura gauisurum, praeteriti [hic] gauisus |gauisa gauisum. et cetera similia ordinis secundi, soleo solitus sum, audeo |ausus sum. sed soleo omnino futurum non habet, quia uim habet |praeteriti nec potest aliquis futuris consueuisse. |tertiae coniugationis instantis fido fidis fidit, pluraliter fidimus |fiditis fidunt; <inperfecti> fidebam fidebas fidebat, pluraliter <fidebamus fidebatis |fidebant>; perfecti fisus sum es est, fui fuisti fuit, <pluraliter sumus estis |sunt, fuimus fuistis fuerunt; plusquamperfecti fisus> eram eras erat, |fueram fueras fuerat, <pluraliter eramus eratis erant, fueramus fueratis |fuerant>; futuri fidam fides fidet, pluraliter fidemus fidetis fident. |imperatiua instantis fide fidat, pluraliter fidamus fidite fidant; futuri fidito fidito, |pluraliter fidamus fiditote fidant et fidunto. optatiua instantis utinam fidam |fidas fidat, pluraliter utinam fidamus fidatis fidant; inperfecti fiderem; |perfecti fisus sim et fuerim; plusquamperfecti fisus essem et fuissem; futuri |utinam fidam. subiunctiuorum futurum cum fisus <ero et> fuero. infinitiua |0358| instantis fidere, praeteriti fisum esse et fuisse, futuri fisum ire et fisurum |esse et fisum iri. participia actiua instantis et futuri, passiua praeteriti |tantum; instantis hic et haec et hoc fidens, futuri fisurus fisura fisurum, |praeteriti fisus fisa fisum. et quae ab hoc sunt, confido diffido. |productae coniugationis temporis instantis fio fis fit, pluraliter fimus |fitis fiunt; inperfecti fiebam; perfecti factus sum et fui; <plusquamperfecti> |factus eram et fueram; futuri fiam fies fiet, pluraliter fiemus fietis fient. |imperatiua fi fiat, pluraliter fiamus fite fiant; futuri esto <esto>, pluraliter |fiamus estote fiant et sunto. optatiua instantis temporis utinam fiam fias |fiat, fierem fieres fieret, factus sim et fuerim, factus essem et fuissem, |futuri utinam fiam fias fiat. subiunctiuorum futurum cum factus ero et |fuero. infinitiua instantis fieri, praeteriti factum esse et fuisse, futuri |factum ire et facturum <esse et factum> iri. participia actiua instantis et futuri, |passiua praeteriti tantum; instantis hic et haec et hoc fiens, futuri |facturus factura facturum, praeteriti factus facta factum. supina fiendi fiendo |fiendum. et quae ab hoc sunt, patefio calefio tepefio madefio expergefio |mansuefio liquefio adsuefio arefio, et quae fio terminantur omnia similiter |declinantur. infinitiuum huius uerbi quod est fio per i facit, fieri, cum |omnia uerba actiua uoce elata in e faciant, uelut amare docere munire. | uerba temporibus confusa |instantis temporis memini meministi meminit, inperfecti memineram, |perfecti memini, plusquamperfecti memineram, futuri meminero. |imperatiua instantis non habet; futuri memento, pluraliter mementote. optatiua |instantis et inperfecti utinam meminerem, perfecti meminerim, |plusquamperfecti meminissem, futuri meminerim. subiunctiuorum futurum cum |meminero. infinitiua praeteriti temporis tantum meminisse. participia non |habet. et cetera similiter, noui odi pepigi, haec tria ne imperatiuum |quidem habent omnino, cum etiam in eo quod est memini futurum tantum |sit, et hoc in secunda persona dumtaxat [sit]. in his uerbis quibus |notauimus imperatiua deficere, quae sunt noui memini pepigi odi coepi, |grammatici inducunt imperatiua hoc modo. dicunt enim omnia imperatiua |tribus modis intendi posse, ut dic dicas dixeris, et ita distingunt: dic ex eo |quod est regulae solitae quam in declinatione obseruamus; dicas autem et |dixeris per defectionem imperatiui, ut sit fac dicas et fac dixeris. quorum |alterum est optatiuorum instans et futurum, item subiunctiuorum instans, |0359| quod est dicas; alterum subiunctiuorum futurum siue perfectum, quod est |dixeris. hinc ergo imperatiua uerbis quae proposuimus adsignant, quae |non habere notauimus, ut memineris, quod figuratur ita, fac memineris. |quod ipsum etiam in omnibus obseruari uerbis potest, quamuis imperatiua |habeant sua, uelut ames, ut sit fac ames, et amaueris, ut sit fac amaueris. |similiter et cetera <doceas>, fac doceas, docueris, fac docueris, uincas, fac |uincas, uiceris, fac uiceris, item munias, fac munias, munieris, fac munieris. |praeponuntur autem imperatiuis alia multa, uelut uolo rogo peto moneo |quaeso hortor, id est <uolo> facias, <rogo> dicas et cetera. |declinationes item eorum uerborum inseruimus quae uidentur et ipsa |defectiua esse et ambigue declinari. instantis uolo uis uult uolumus uultis |uolunt; inperfecti uolebam; perfecti uolui; plusquamperfecti uolueram; |futuri uolam uoles uolet, pluraliter uolemus uoletis uolent. imperatiua |instantis fac uelis <uelit>, pluraliter uelimus uelite uelint; futuri uelito uelit, |pluraliter uelimus uelitote uelint. optatiua instantis utinam uelim, inperfecti |uellem, perfecti uoluerim, plusquamperfecti uoluissem, futuri uelim. |subiunctiuorum futurum cum uoluero. infinitiua instantis et praeteriti tantum; |instantis uelle, praeteriti uoluisse. participia instantis tantum hic et haec |et hoc uolens et cetera. similiter et nolo malo. quamquam etiam circa |haec uerba similiter imperatiua obseruare debemus secundum adnotationem |praecedentem. sed sunt qui ita dicunt, malis nolis, et optatiua utinam |malim malis malit et nolim nolis nolit. |uerbum actiuum finitiuum tertiae coniugationis tollo tollis tollit, |<inperfecti tollebam>, perfecti sustuli, plusquamperfecti sustuleram, futuri |tollam. imperatiua tolle tollat, futuri tollito tollito. optatiua utinam |tollerem, perfecti sustulerim, plusquamperfecti sustulissem, futuri utinam |tollam. subiunctiua cum tollam, inperfecti tollerem, perfecti sustulerim, |plusquamperfecti sustulissem, futuri sustulero. infinitiua tollere, praeteriti |sustulisse, futuri sublatum ire uel sublaturum esse. participia instantis hic |tollens, futuri hic sublaturus. supina tollendi tollendo tollendum. passiui |declinatio ita. tollor tolleris tollitur, pluraliter tollimur tollimini tolluntur; |inperfecti tollebar; perfecti sublatus sum et fui; plusquamperfecti sublatus |eram et fueram; futuri tollar tolleris tolletur, pluraliter tollemur tollemini |tollentur. imperatiua tollere tollatur, pluraliter tollamur tollamini tollantur; |quasi futuri tollitor. optatiua utinam tollerer tollereris tolleretur, perfecti |utinam sublatus sim et fuerim, plusquamperfecti sublatus essem et fuissem, |futuri utinam tollar tollaris. subiunctiua cum tollar, inperfecti tollerer |0360| tollereris tolleretur, perfecti cum sublatus sim et fuerim, plusquamperfecti |cum sublatus essem et fuissem, futuri cum sublatus ero et fuero. |infinitiua tolli, praeteriti sublatum esse, futuri sublatum iri. participia |praeteriti hic sublatus, futuri tollendus. supina sublatum <sublatu>. |uerbi corrupti alia declinatio. temporis instantis sum es est, |inperfecti eram, perfecti fui, plusquamperfecti fueram, futuri ero eris erit. |imperatiua instantis es sit, pluraliter simus este sint; <futuri esto esto, |pluraliter simus estote sint> et sunto. optatiua instantis utinam sim sis sit, |inperfecti essem, perfecti fuerim, plusquamperfecti fuissem, futuri utinam |sim. subiunctiua instantis cum sim, inperfecti essem, perfecti fuerim, |plusquamperfecti cum fuissem, futuri cum fuero. infinitiua instantis esse, |praeteriti fuisse, futuri fore uel futurum ire et futurum esse. participia |futuri tantum hic futurus. et quae ab eo conposita sunt, uelut possum |adsum praesum desum absum intersum obsum prosum supersum. sed ex |his duo ista habent participia etiam instantis, praesum et absum. nam |praesens et absens dicimus. inter haec quae cum <sum> uerbo |pronuntiantur hoc solum possum non potest uideri (facit enim perfectum potui); cuius |declinationem inseruimus. instantis possum potes potest, pluraliter |possumus potestis possunt, inperfecti poteram, perfecti potui, plusquamperfecti |potueram, futuri potero. imperatiua instantis possis possit, pluraliter |possimus poteste possint; futuri potesto possit, pluraliter possimus potestote |possint et possunto. optatiua instantis utinam possim, possem, potuerim, |potuissem, futuri possim. subiunctiua futuri cum potuero. infinitiua |instantis et praeteriti tantum; futuri non habet: instantis posse, praeteriti |potuisse. participia instantis tantum; futuri non habet: instantis hic et |haec et hoc potens. sed quidam dicunt participia ne instantis quidem |temporis habere. nam potens nomen est, ὁ δυνατός, οὐχ ὁ δυνάμενος. |aliud corruptum eo is it, pluraliter imus itis eunt; inperfecti ibam ibas |ibat, pluraliter ibamus ibatis ibant; perfecti ii isti iit, pluraliter iimus istis |ierunt uel iere; plusquamperfecti ieram ieras ierat, pluraliter ieramus |ieratis ierant; futuri ibo ibis ibit, <pluraliter> ibimus ibitis ibunt. imperatiua |instantis i eat, pluraliter eamus ite eant; futuri ito eat, pluraliter eamus |itote eant et eunto. optatiua instantis utinam eam, irem, ierim, issem, |futuri utinam eam. subiunctiua futuri cum iero. infinitiua instantis ire, |0361| praeteriti isse, futuri itum ire iturum esse [et itum iri]. participia |instantis hic et haec et hoc iens, futuri iturus. et quae ab eo conposita sunt, |prodeo exeo circumeo praeeo abeo coeo ineo ueneo subeo adeo queo |nequeo pereo transeo praetereo anteeo. prodeuntem abeuntem subeuntem |dicemus et cetera, non prodientem [non] abientem subientem; alioquin |peccabimus. uerbum inpersonale itur a me a te ab illo a nobis a uobis |ab illis, praeterito inperfecto ibatur, praeterito perfecto itum est <et fuit>, |plusquamperfecto itum erat et fuerat, futuro ibitur. imperatiua instantis |eatur. optatiua instantis utinam eatur, praeteriti inperfecti iretur, |praeteriti perfecti itum sit et fuerit, plusquamperfecti itum esset et fuisset, futuri |eatur. subiunctiua temporis instantis cum eatur, iretur, itum sit et fuerit, |itum esset et fuisset, futuri itum erit et fuerit. infinitiua temporis |instantis <iri, perfecti> itum esse, futuri itum iri. participia non habet. |uerbum corruptum actiuum instantis temporis fero fers fert, <pluraliter> |ferimus fertis ferunt; inperfecti ferebam; perfecti tuli; plusquamperfecti |tuleram; futuri feram feres feret, pluraliter feremus feretis ferent. imperatiua |instantis fer ferat, pluraliter feramus ferte ferant; futuri ferto tu ferto ille, |pluraliter feramus fertote ferant et ferunto. optatiua instantis et praeteriti |inperfecti utinam ferrem, perfecti tulerim, plusquamperfecti tulissem, futuri |feram feras ferat. subiunctiuorum futurum cum tulero. infinitiua instantis |ferre, praeteriti tulisse, futuri latum ire et laturum esse. inpersonalia |instantis fertur, inperfecti ferebatur, perfecti latum est et fuit, |plusquamperfecti latum erat et fuerat, futuri feretur. gerundi ferendi ferendo ferendum |latum latu. participia instantis hic et haec et hoc ferens haec ferentia, |futuri hic laturus. et quae ab eo conposita sunt, ut defero adfero profero |praefero offero differo confero refero effero antefero aufero perfero infero |suffero. |passiui uerbi declinatio. feror fereris fertur, pluraliter ferimur ferimini |feruntur; inperfecti ferebar; perfecti latus sum et fui; plusquamperfecti |latus eram et fueram; futuri ferar fereris feretur. imperatiua ferre feratur, |futuri fertor. optatiua utinam ferrer, praeteriti perfecti latus sim et |fuerim, plusquamperfecti latus essem et fuissem, futuri ferar. subiunctiua |cum ferar, praeteriti inperfecti ferrer, perfecti latus sim et fuerim, |plusquamperfecti latus essem et fuissem, futuri latus ero et fuero. infinitiua |ferri, perfecti latum esse, futuri latum iri. participia praeteriti hic latus, |futuri hic ferendus. supina latum <latu>. |0362| aliud corruptum edo es est edimus estis edunt, edebam edebas |edebat, edi edisti edit edimus edistis ederunt uel edere, ederam ederas |ederat, edam edes edet edemus edetis edent. imperatiua es edat edamus este |edant; futuri esto tu, esto ille uel edat, edamus, estote, edant uel edunto: |ueteres ede edat edamus edite edant, futuri edito edat edamus editote edant |uel edunto. optatiua instantis et inperfecti utinam essem esses esset |essemus essetis essent, ut Terentius |«ut de symbolis essemus»; |perfecti ederim ederis ederit ederimus ederitis ederint, plusquamperfecti |edissem edisses edisset edissemus edissetis edissent, futuri edam edas edat |edamus edatis edant. subiunctiua instantis cum edam edas edat edamus |edatis edant, inperfecti cum essem esses esset essemus essetis essent, |perfecti ederim ederis ederit ederimus ederitis ederint, plusquamperfecti |edissem edisses edisset edissemus edissetis edissent, futuri cum edero ederis |ederit ederimus ederitis ederint. infinitiua instantis esse, praeteriti edisse, |ueteres edere et edisse; futuri esum ire et esurum esse. inpersonalia |instantis estur, inperfecti edebatur, perfecti esum est et fuit, |plusquamperfecti esum erat et fuerat, futuri edetur. supina edendi edendo edendum |esum esu, non estum estu: uulgaria enim sunt. participia instantis hic et |haec et hoc edens, futuri esurus. et quae ab eo deriuantur, comedo |ambedo abedo circumedo. adnotabimus tamen ueteres etiam sic declinasse, |edo edis edit: Cato ad filium uel de oratore «lepus multum somni |adfert qui illum edit», et Vergilius |«ne te tantus edit tacitam dolor». |passiuo genere edor ederis editur, inperfecto edebar, perfecto esus sum et |fui, plusquamperfecto esus eram et fueram, futuro edar ederis edetur |edemur edemini edentur. imperatiua edere edatur edamur edamini edantur, |futuri editor. optatiua utinam ederer edereris ederetur, perfecti esus sim |et fuerim, plusquamperfecti esus essem et fuissem, futuri edar edaris |edatur edamur edamini edantur. subiunctiua cum edar, inperfecti ederer, |perfecti cum esus sim et fuerim, plusquamperfecti cum esus essem et |fuissem, futuri cum esus ero et fuero. infinitiua edi, praeteriti esum esse, |futuri esum iri. participia praeteriti hic esus, unde et comesus dicimus et |0363| comedendus, non comestus neque comesturus, ut uulgus existimat; futuri |hic edendus. supina esum esu. | inpersonalium uerborum declinatio |paenitet uerbum inpersonale indicatiuo modo dictum coniugationis |secundae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis, quod |declinabitur sic. paenitet me te illum, paenitet nos uos illos; <inperfecto> |paenitebat me te illum nos uos illos; perfecto paenituit me te illum nos uos |illos; plusquamperfecto paenituerat me te illum nos uos illos; futuro |paenitebit me te illum nos uos illos. imperatiuo modo tempore tantum |praesenti paeniteat me te illum nos uos illos. optatiuo modo tempore |praesenti et inperfecto utinam paeniteret me te illum nos uos illos, perfecto |utinam paenituerit me te illum nos uos illos, plusquamperfecto utinam |paenituisset me te illum nos uos illos, futuro utinam paeniteat me te illum |nos uos illos. coniunctiuo modo tempore praesenti cum paeniteat me te |illum nos uos illos, inperfecto cum paeniteret me te illum nos uos illos, |perfecto cum paenituerit me te illum nos uos illos, plusquamperfecto cum |paenituisset me te illum nos uos illos, futuro cum paenituerit me te illum |nos uos illos. infinitiuo modo numeris et personis tempore praesenti |paenitere, praeterito paenituisse. ab hoc inpersonali uerbo usurpatum est |participium temporis instantis hic et haec et hoc paenitens. quidam autem |dicunt inpersonalia neque actiua neque passiua participia habere. nam |pudens non est participium sed appellatio, unde et inpudens. |aliud inpersonale. uenitur uerbum inpersonale indicatiuo modo dictum |coniugationis tertiae productae numeri singularis figurae simplicis temporis |instantis, quod declinabitur sic. uenitur a me a te ab illo a nobis a uobis |ab illis, inperfecto ueniebatur, perfecto uentum est et ulteriore uentum fuit, |plusquamperfecto uentum erat et ulteriore uentum fuerat, futuro uenietur. |imperatiuo modo temporis tantum praesentis ueniatur. optatiuo modo |tempore praesenti et inperfecto utinam ueniretur, perfecto utinam uentum sit |<et fuerit>, plusquamperfecto utinam uentum esset et fuisset, futuro utinam |ueniatur. coniunctiuo modo tempore praesenti cum ueniatur, inperfecto |cum ueniretur, perfecto cum uentum sit et fuerit, plusquamperfecto cum |uentum esset et fuisset, futuro cum uentum erit et fuerit. infinitiuo modo |tempore praesenti ueniri, praeterito uentum esse et fuisse, futuro |uentum iri. |contingit uerbum inpersonale indicatiuo modo dictum coniugationis |tertiae correptae numeri singularis figurae simplicis temporis instantis, quod |0364| declinabitur sic. contingit mihi tibi illi nobis uobis illis, inperfecto |contingebat, perfecto contigit, plusquamperfecto contigerat, futuro continget. |imperatiuo modo tempore praesenti contingat. optatiuo modo tempore |praesenti et inperfecto utinam contingeret, perfecto contigerit, plusquamperfecto |contigisset, futuro contingat. coniunctiuo modo tempore praesenti cum |contingat, inperfecto cum contingeret, perfecto cum contigerit, |plusquamperfecto cum contigisset, futuro cum contigerit. infinitiuo modo tempore |praesenti contingere, praeterito contigisse. | de speciebus temporis praeteriti perfecti |coniugationum omnium uerba o littera terminata tempore praeterito |perfecto in i litteram ultimam mittunt, ut amo amaui, doceo docui, lego |legi. uariantur autem species in prima coniugatione quater, in secunda |quinquies, in tertia correpta nouies, in tertia producta, quae a quibusdam |quarta dicitur, quinquies. |coniugationis primae temporis perfecti formae sunt quattuor, quae |mutationem capiunt in hunc modum. <prima est> in qua semper a inest et una |abundat syllaba, cum maior pars ita cadet, quasi sospito sospitaui, fortuno |fortunaui, aro araui, famulo famulaui, propalo propalaui, manifesto |manifestaui, profano profanaui, duplico duplicaui, noto notaui, tumulo tumulaui, |excuso excusaui, amoeno amoenaui, nauseo nauseaui, multo multaui, |paedico paedicaui, fermento fermentaui, libro libraui, lamento lamentaui, laeto |laetaui, lorico loricaui, humo humaui, stipo stipaui, sacrifico sacrificaui, |triumpho triumphaui, fundo fundaui, fuco fucaui, focilo focilaui, aequo |aequaui, laetifico laetificaui, aucupo aucupaui, uestigo uestigaui, supplico |supplicaui, hilaro hilaraui, deuelo deuelaui, leuo leuaui, inuolo inuolaui, sedo |sedaui, deturbo deturbaui, cauo cauaui, insimulo insimulaui, stercoro |stercoraui, puto putaui, stimulo stimulaui, fulmino fulminaui, commodo |commodaui, iacto iactaui, considero consideraui, sincero sinceraui, manduco |manducaui, <id est edo>; proprie autem est quod Graeci dicunt μασσῶμαι, |hoc est identidem mando, ideoque Probus negat recte dici piscem uel aliud |tenerum quid manduco, sed potius edo, quod significat ἐσθίω. |manducatur autem quod dentibus reluctatur. nam cum dicam edo, quid faciam |ostendo, cum uero manduco, non tantum quid faciam ostendo sed et |qualiter faciam. ueteres tamen et in edendi significatione manduco dixere. |0365| uindico uindicaui: hoc uerbum non <pro> defendo ueteres dicebant sed pro |animaduerto et punio, ut Sallustius «nisi uindicatum fuerit in |noxios», et in Catilina «uindicatum in eos qui contra imperium |pugnauerant». decollo decollaui: hoc uerbum apud ueteres decipio |significat, ut apud Plautum «una est decollauit»; item Lucilius duodecimo |«quibus fructibus me decollaui uictus» * quae significatio apud |Fenestellam inuenitur in libro epitomarum secundo «quem ad modum |Caesar a piratis captus sit utque eos ipse postea ceperit et |decollauerit». ueteres autem securi caesos dicebant. praefoco |praefocaui Probus quasi nouam uocem miratur. angit enim ueteres dicebant, ut |Vergilius |«et angit inhaerens». |Lucilius tamen ait |«et suffocare lacunas / |conatur». |inchoo inchoaui: sic dicendum putat Iulius Modestus, quia sit conpositum |a chao, initio rerum. sed Verrius et Flaccus in postrema syllaba |adspirandum probauerunt. cohum enim apud ueteres mundum significat, unde |subtractum incohare. Tranquillus quoque his adsentiens in libello suo |plenissime edere incohata disseruit. similat non dicimus sed similis est. sane |dixerunt auctores simulat per u, hoc est ὁμοιάζει, ut Cicero de re publica |«nullum est exemplum cui malimus adsimulare rem |publicam», Vergilius |«formam adsimulata Camerti». |secunda forma est quae licentia antiquitatis uel consuetudinis a libentius |0366| uitat et in i litteram puram desinit nulla duce consonante, ut est sono |sonui, crepo crepui, tono tonui, frico fricui, ueto uetui, seco secui, |increpo increpui, plico plicui, cubo cubui, domo domui, mico micui, neco |necui, quasi crepui; uerum tamen et necaui legimus, ut nectus necatus, |et hoc differre malunt, necui quasi suffocaui, necaui ferro occidi, unde |necem caedem appellamus: et adiectis praepositionibus intono intonui, |explico explicui, conplico conplicui, replico replicui. tertia forma est qua |a littera eximitur et iteratio syllabae fit, ut do dedi, sto steti; et adiecta |praepositione, ut est exto extiti, obsto obstiti, prosto prostiti, praesto |praestiti. apud antiquos hoc uerbum pro melius est ponebatur aut pro |antecedit aut superat. nam in dandi significatione praebeo potius dicebant, |nisi quod Sallustius secundo ait «utrum uicem me aerarii praestare |creditis»; et Cato ad Magnum ait «interempto praestari»; rursum |Seneca de officiis «si ceruicem praestitero» ait pro praebuero. est |autem hodie horum uerborum ista diuisio ut sit praebeo patientis, praesto |facientis, ac perinde praebui occasionem aut operam, praestiti fidem ac |rem dicamus. quarta species in ui quidem syllabam desinit, sic tamen |ut prior syllaba, quae in praesenti correpta fuerat, perfecto tempore |producatur, ut lauo lauas laui, iuuo iuui, et adiecta praepositione adiuuo |adiuui. |secundae coniugationis formae sunt quinque. prima est quae in i |litteram cadit nulla duce consonante, splendeo splendui, niteo nitui, uigeo |uigui, floreo florui, emineo eminui, teneo tenui; sed et tetini legimus: |palleo pallui, horreo horrui, stupeo stupui, terreo terrui, tepeo tepui, caleo |calui, torpeo torpui, calleo callui, arceo arcui, ualeo ualui, praebeo |praebui, egeo egui, indigeo indigui, studeo studui, rubeo rubui, censeo censui, |sorbeo sorbui, Cicero in Tusculanarum secundo |«sanguinem omnem sorbui»; |item sorpsi apud auctores alios legimus: et adiecta praepositione adhibeo |adhibui, prohibeo prohibui, inhibeo inhibui, cohibeo cohibui, redhibeo |redhibui. secunda forma est qua prima syllaba ex correpta perfecto |producitur, sedeo sedi, faueo faui, foueo foui, uoueo uoui, caueo caui, uideo |uidi, neo nes neui, fleo fles fleui, cieo ciui, accieo acciui. tertia forma |0367| est quae desinit quidem in i litteram praepositis consonantibus uariis, sed |inceptiua uerbi littera siue syllaba geminata, ut mordeo momordi, spondeo |spopondi, tondeo totondi, pendeo pependi; adiecta uero praepositione |geminatio cessat syllabae, respondeo respondi, detondeo detondi, despondeo |despondi. quarta forma est quae desinit in si syllabam, ut algeo alsi, |ardeo arsi, haereo haesi; quasi passiuam quoque id uerbum admittat |declinationem, inuenimus <participium> perfecti temporis haesus: mulceo mulsi, |in patiendo autem mulsus: suadeo suasi, indulgeo indulsi, fulgeo fulsi, |urgeo ursi, torqueo torsi, rideo risi, tergeo tersi, maneo mansi, iubeo iussi. |quinta forma est quae extrema syllaba in xi litteras cadit, ut frigeo frixi, |mulgeo mulxi, rugeo ruxi, lugeo luxi, augeo auxi, alliceo allexi; sed apud |ueteres alliceo <allicui> legimus: pelliceo pellexi, luceo luxi. duo sane uerba, |uideo et prandeo, quae nullius formae regulam seruant, aut recte |excipientur aut sextam sibi formam uindicabunt, ut uideo uidi, prandeo prandes |prandi. nam in secundo ordine non est reperire ullum uerbum postrema |parte geminari, sed a prima tantum, quale est mordeo momordi. quare |errant qui dicunt prandidi. |coniugationis tertiae correptae temporis praeteriti perfecti formae sunt |nouem. prima est quae desinit quidem in ui syllabam, sed tamen |similitudinem uerborum continet primae coniugationis, id est a habet ante |nouissimam syllabam, ut pasco paui, sterno straui. secunda forma in i |puram litteram desinit, ut alo alui, arguo argui, acuo acui, colo colui, |consuo consui, eruo erui, exuo exui, fremo fremui, molo molui, minuo |minui, statuo statui, uomo uomui, tremo tremui, sterto stertui, incumbo |incubui, consulo consului, pecto pexui, pono posui, gigno gignis genui, |meto messui, quod quidam exterminant: amicio amicui, ut Brutus | laudatione Appii Claudii «qui te toga praetexta amicuit»; sed Varro in | cynorhetore «celerius mater amixit». tertia forma est quae desinit in |i quidem litteram appositis uariis consonantibus, sed inceptiua uerbi littera |siue syllaba geminata in hunc finiuntur modum. primam syllabam iterant |curro cucurri, disco didici, cano cecini, tango tetigi, tendo tetendi, pendo |0368| pependi, pello pepuli, pungo pupugi, Cicero «intellexi quid eum |pupugisset»; sed et punxi dicimus: fallo fefelli, cado cecidi, caedo cecidi, |parco peperci; sed et parsi legimus, ut Terentius |«egone uitam parsi perdere?» |item Plautus |«labori ego hominum parsissem libens». |sic enim melius ueteres, parsi, declinant. nam parsimoniam, non |parcimoniam dicimus. uolunt autem quidam grammatici differre, ut parsi semel |quid factum significet, peperci autem et semel et saepius. facit autem |participium futurum parsurus, ut ait Varro in laterensi. sed Plinio |displicet. omnia uerba quae perfecto prima syllaba iterantur adiecta |praepositione plerumque desinunt iterari, tendo tetendi, pello pepuli, pendo |pependi, curro cucurri. adiecta uero praepositione geminatio cessabit, |intendo intendi, contendo contendi, expello expuli, inpendo inpendi, |percurro percurri. apud auctores autem non numquam inuenimus iterari |uerbum quod est excurro, excucurri; alioquin percurri dicimus et excurri. |duo fere uerba reperiuntur quae iterantur et admissa praepositione procul |dubio in eodem statu sunt, posco poposci, deposco depoposci; item disco |didici, edisco edidici, addisco addidici. uerba tertii ordinis quae iterantur |tempore perfecto ex utraque parte, tam prima quam postrema, |geminantur; prima sic, parco peperci, curro cucurri, cado cecidi; item postrema |syllaba, addo addidi, reddo reddidi, credo credidi, prodo prodidi, condo |condidi, abdo abdidi, indo indidi, trado tradidi, uendo uendidi; |participium autem futurum uenditurus, passiuum autem eius ueneo uenii. est |tamen apud ueteres ueneor et uenditus sum, et apud Plautum «ego illi |uenear»; Tyrannus de agri cultura primo «patrem familias |uendacem magis quam emacem expedit esse. nam id melius |emitur quam uenitur»; Cicero causarum decimo tertio «re uendita |iterum empta». unde manifestum fit uenita non dici sed aut uenundata aut, |ut Cicero, uendita: Gaius Caesar «possessiones redemi easque |0369| |postea pluris uenditas». quarta forma est quae desinit <in> si syllabam, |ut allido allisi, concutio concussi, cudo cusi, euado euasi, cedo cessi, |ludo lusi, mitto misi, nubo nupsi, mergo mersi, plaudo plausi, premo |pressi, rado rasi, spargo sparsi, trudo trusi, rodo rosi, uro ussi, carpo |carpsi, sumo sumpsi, demo dempsi; sed conpositum adimo <ademi> dicimus. |incerta autem est ratio demptae uel adpositae praepositionis, ut cum sit |adimo ademi, demo demi non faciat sed dempsi; repo repsi, unde obrepo |dicimus et obrepsi, non obripio obripis obripit, in quo inperiti falluntur. |quinta forma est quae desinit in xi syllabam, ut ango anxi, coquo coxi, |cingo cinxi, frigo frixi, fluo fluxi, figo fixi, fingo finxi, iungo iunxi, lingo |linxi, mingo minxi; sed meio meis meii et meio meias meiaui; dicitur et |mixi: pingo pinxi, rego rexi, stringo strinxi, struo struxi, sugo suxi, ungo |unxi, uiuo uixi, uergo uerxi, pergo perrexi, surgo surrexi, adfligo adflixi, |diligo dilexi, emungo emunxi, extinguo extinxi, aspicio aspexi, inlicio |inlexi, neglego neglexi; Aemilius Macer «omnium nostrum neglegerit |auctoritatem», quod est analogiae propius, quia et legerit: necto nexui |uel nexi, Vergilius |«palmas amborum innexuit armis», |Liuius in Odyssea |«nexabant multa inter se», |Maecenas |«nexisti retia lecto», |Lucilius satirarum quinto |«tum retia nexit». |sexta forma est quae desinit in ui syllabam, ut cupio cupiui, sapio <sapiui |0370| et> sapui, peto petiui, quaero quaesiui, tero triui, et futuri temporis |participium triturus. septima forma est quae desinit in i quidem litteram, ita |tamen ut instantis syllaba prima correpta perfecto tempore producatur, ut |cerno creui, capio cepi, emo emi, fundo fudi, frango fregi, iacio iacui et |ieci, incipio incepi, lego legi, rumpo rupi, uinco uici, sperno spreui, sero |seui, sino siui; et sii dicitur: lino liui, relino reliui, Terentius |«reliui dolia omnia»; |in patiendo litus facit, ut Vergilius |«lita corpora guttis». |octaua forma est quae desinit in i quidem litteram, ita tamen ut a secunda |persona instantis temporis uenire uideatur, ut mando mandi, uerto uerti, |suspendo suspendi, extendo extendi, capesso capessi, uiso uisi. nona |forma est quae desinit in di syllabam, ita tamen ut iteratio mediae syllabae |fiat, addo addidi, abdo abdidi, condo condidi, credo credidi, indo indidi, |perdo perdidi, prodo prodidi, reddo reddidi, trado tradidi. scindo scidi: |hoc autem uerbum et siquid ex eo conponi potest, nulli formae paret, nisi |forte in octauam formam contruserimus id uerbum, conscindo conscindi et |conscidi, detracta usu quondam n scilicet consonante. |quare autem praeteritum tempus aut syllabis crescat aut minuatur aut |par sit non est inuenta ratio, nec cur a correptis producatur, ut traho |traxi, aut a productis corripiatur, ut sto steti, do dedi, aut utroque |producatur, ut flo flaui, aut utroque corripiatur, ut iaceo iacui. sed lectio |auctorum obseruantia sua nos certiores de perfectis instituit. |coniugationis tertiae productae, quam quidam quartam nominant, |formae sunt quinque. prima est quae desinit in ui syllabam, ita tamen ut |plerumque paenultimam u litteram consuetudo decerpat, ut audio audiui et |audii, ambio ambiui ambii, garrio garriui garrii, gestio gestiui gestii, |hinnio hinniui hinnii, grunnio grunniui et grunnii, hirrio hirriui hirrii, lenio |leniui lenii, munio muniui munii, mugio mugiui mugii, mollio molliui |mollii, polio poliui polii, saeuio saeuiui saeuii, seruio seruiui seruii, uestio |uestiui uestii, insanio insaniui insanii, ligurio liguriui ligurii, praesagio |0371| praesagiui et praesagii; participium futurum praesagiturus: sepelio sepeliui |sepelii, reperio reperiui et reperii, parturio parturiui et parturii, esurio |esuriui et esurii. secunda forma est quae desinit in i litteram puram, ut uolo |uolui, malo malui, operio operui, aperio aperui. tertia forma est quae |desinit in ui quidem syllabam ad similitudinem primae formae, <ita> tamen ut |illa tantum modo uerba contineat quae in prima persona tempore praesenti |e ante o habent litteram, et cum sint tertiae coniugationis, secundae |formulam seruant in persona prima dumtaxat, ut queo quis quiui, nequeo |nequiui, eo iui; et siqua eorum praepositionibus copulantur, ut transeo |transiui, adeo adiui, subeo subiui, prodeo prodiui, exeo exiui. horum |tantum modo uerborum futurum tempus in bo syllabam cadit. ex his etiam |plurima tempore perfecto ueterum usurpatione u paenultimam detrahunt, ut |ii uenii transii adii et cetera. quarta forma est quae desinit in si |syllabam, ut farcio farsi, sarcio sarsi, sepio sepsi, sentio sensi, haurio hausi, |fulcio fulsi. quinta forma est quae desinit in xi syllabam, ut sancio sanxi, |uincio uinxi. fere apud ueteres uerba tertiae coniugationis productae |perfecto indicatiuo duplici i finiebantur, ut adeo adii. sed nouitas breuitatis |causa cuncta permiscuit. quippe sancio sancii faciebant, ut Pomponius ad | Thraseam sancierat, et in passiuo Cassius Seuerus «lege sancitum |est» ait, item Lucretius |«sancitum quandoquidem extat». |nos autem sanxi dicimus. |haec de quattuor coniugationibus quae pertinent ad uerba quae |analogiae parent, quarum exempla passim perscripta sunt et sunt nota. quae |siquis conceperit animo, non facile labetur. sunt enim euidenter exposita |* et Varroni Menippeo. |sunt quaedam perfecta a diuersis instantibus deriuata, ut aceo aces |acui, acuo acuis acui; frigeo friges frixi, frigo frigis frixi; lugeo luges |luxi, luceo luces luxi; fulcio fulcis fulsi, fulgeo fulges fulsi; cerno cernis |creui, cresco crescis creui; paueo paues paui, pasco pascis paui [pauio |0372| pauis paui]; sisto sistis steti, sto stas steti; consisto consistis constiti, |consto constas constiti; fero fers tuli (et tetuli dicitur, ut Terentius |«huc tetulissem pedem»), |tollo tollis tuli, quod in consuetudine sustuli facit; eius tamen perfecti |instans apud ueteres sustulo dicitur; pendo pendis pependi, pendeo pendes |pependi; conperio conperii, conpereo conperii. sed accentu discernitur |sensus. acuto enim accentu profertur, quotiens pro eo accipitur quod est |rescii: conpereram enim facit. conperii uero circumflexo accentu |declinatur, quotiens pro eo accipitur quod est cum alio perii: conperieram enim |facit. |sunt quaedam uerba quae habent perfecta duplicia, ut pango pangis |pepigi et panxi, pungo pungis pupugi et punxi, uello uellis uulsi; sed |melius uelli et auelli, ut Vergilius sine dubio |«manesue reuelli», |idem |«de stirpe reuellit»; |item Laberius «aliqua parte praeuulserat»: teneo tenes tenui; apud |ueteres tetini dicitur; tundo tundis tutudi et tunsi, explico explicui, quoniam |et plico plicui, ut Vergilius |«explicuit legio»; |sed «explicaui» legimus, ut est apud Ciceronem pro Marco Tullio. |sunt quaedam uerba quae ex una positione diuersos sortiuntur |declinationum ordines et sensus, quasi mando mandas, cum aliquid monemus, |mando mandis, cum dentibus quid consumimus, quod in consuetudine |manduco dicunt; uolo uolas, quotiens alitum iter demonstramus, uolo uis, |quotiens uelle quid significamus; pando pandis pandere, <pando pandas |pandare>; fundo fundis fundere, fundo fundas fundare; conpello conpellis |conpellere, conpello conpellas conpellare; dico dicis dicere, dico dicas |0373| dicare; praedico praedicis praedicere, praedico praedicas praedicare; piso |pisas, <piso pisis>. et est apud Persium ambiguum «a tergo ciconia |pisat» an pisit legendum sit. sed apud ueteres reperimus etiam n |littera addita pinso, quod est tundo et pinsit secundum tertium ordinem, |ut Ennius decimo annalium |«pinsunt terram genibus». |huius perfectum pinsui, ut apud Pomponium |«cum interim neque malis molui neque palatis pinsui». |participium erit pinsens; item pinsurus et pinsus et pinsendus. pendo |pendis, quasi soluo poenas, pependi; ex quo et conpositum fit sub eodem |sensu expendo expendis et dependo dependis. huic additur e littera et fit |secundi ordinis sub alio sensu, quasi pendeo, id est in sublimi sum; cui |addita praepositio prorsus ordinem et sensum mutat, quasi suspendo |suspendis, quod est actiuum eius. pendeo etenim, ego pendeo, absolutiuum, |suspendo alium actiuum, ex quo et suspendor dicetur sub sensu passiuo. |ceterum tantum differt inter pendeo et suspendor, pendeo per me, quod |est naturale, suspendor ab alio. adolesco adoleui facit. nam Vergilius sic |declinat, «mox adoleuerit aetas»; cum adolui uolunt quidam in |sacrificio dici et uenire ab eo quod est adoleo. sed et in sacrificio Accius |Cassius ad Tiberium secundo adoleui dicit sic, «est contra Aegyptiis |maximum sacrificium, ubi integrum anserem adoleuerunt»; et in |passiua declinatione adulta, non adoleta. aboleo aboleui, et passiua |declinatione abolitus. occino occini. est enim cano cecini: in conpositione, |quia <non> iteratur, amittit unam syllabam. sed Sallustius dicit in primo |0374| historiarum «iussu Metelli cornicines occanuere». aio uerbum |inusitatam habet declinationem, de cuius imperatiuo non nulli ambigebant. |uerum dictum est ai, ut Naeuius alicubi |«an nata est sponsa praegnans? uel ai uel nega». |inperfectum quoque aiebam aiebas dixerunt. salio: perfectum suauius |enuntiare uidemur salii, quasi munii; sed plerique ueterum salui dixerunt, ut |Vergilius |«saluere per utres», |id est saluerunt; item Liuius ab urbe condita libro primo «nouos |transiluisse muros»; non minus et Cicero pro Milone «reiecta paenula |desiluit»; Vergilius |«desiluit Turnus biiugis». |sino siui, ut Publius Rutilius de uita sua «quodsi me inuitum abire |siuissent»; item Scaurus de uita sua tertio «proelium non siui fieri»; |Terentius * melius tamen dicitur sii, ut Varro epistolicarum | quaestionum sexto «ad mortem me perducere non siit»; item Terentius in | adelphis «non siit egestas». excello legimus crebro apud ueteres, ut |Cicero de re publica «excellunt», item de oratore tertio antecellunt, |item de diuinatione primo «antecellunt»; Gracchus praeterea similiter | cohortatione circum conciliabula antecellant; Cicero de officiis primo |«antecellimus». uerum tamen Macer Aemilius ornithogonias secundo «cum |laude excellet omnis». |dicam nunc et de his quae r littera finiuntur. nitor niteris, perfecto |0375| nisus sum; sed ueteres inmutantes nixus declinant, ut Vergilius |«conixus ab aggere dexter», |item |«adnixus uiribus hastam», |item |«obnixus latis umeris», |<item> |«adnixus acuto / |detrudunt». |melius autem dicimus nisus et nisa a nitendo. enixa enim appellatio est |et ad partum refertur, cum dicimus: geminos enixa est, ut apud |Vergilium |«triginta capitum fetus enixa»: |ut sit enisa uiribus conata, enixa in genua. alor aleris altus sum: |Sallustius «Arpini altus». melius autem est dicere uitandae ambiguitatis |gratia alitus. nam et alimenta dicuntur. sallior frequens uidetur et tritum |ut perfecto tempore salsus sum dicamus. sed ueteres ambiguitatem |appellationis uitantes et analogiam sequentes sallitus sum dixerunt a positione |sallo non sallio, ut Sallustius historiarum quarto ait, «reliqua cadauera |ad diuturnitatem usus sallere»; Varro ad Ciceronem quinto: ut |seruarent sallere; idem antiquitatum humanarum quinto decimo |«mortuos sallant»; Seuerus «distractos atque sallitos»; et Fabianus | causarum tertio «cum caro sallita diuturnior», sallita ut munita. |procul dubio sallio dici debebit, cuius frequens perfectum uidetur sallitus |sum potius quam salsus. abscondor absconsus et absconditus; melius |absconditus, quia simplex condor conditus, item <abscondor> absconditus. |deleor delitus et deletus: Cicero ad filium «ceris deletis», Varro in |0376| praetorina «delitae litterae», Caluus alibi ad uxorem «prima |epistula uidetur in uia delita». ostendor ostentus, quoniam sit tendor |tentus. nam ostentatus est frequens: P(ublius) Rutilius de uita sua «uni una |ostentata est»; idem pro L(ucio) Cesutio ad populum ex hoc deriuauit |participium, «quod ego me spero ostenturum», non ostensurum neque |tensurum. melius ostenturus dicimus, quoniam ex temporibus perfectis |passiuis futura participia actiua deriuantur, uelut amatus sum amaturus. et |Libius item pro Figulo «ostenta promissione», Varro rerum | rusticarum primo «locus optimus uino sit et ostentus soli», non ostensus |nec tensus. sed quia cacemphaton uidetur, deorum uehiculum tensam |dixerunt, ne uerbum turpe sonaret in sacris. expergiscor experrectus et |expergor expergitus, expergefio expergefactus. sed expergitus dicitur qui |satiatus somno sponte euigilat, unde et Lucilius ait [ego] |«e somno pueros cum mane expergitus clamo»; |experrectus autem a quiete inpeditus, unde Sallustius «interdum somno |experrectus arreptis armis tumultum facere». expergefactus |porro est qui per alium somno excitatur. fatigor fatigatus sum facit, non |fessus, et longe falluntur qui opinantur ex eo quod fatigat fessus deriuari: |nam fessus appellatio est. differt autem fatigatus a fesso, ut Verrius ait, |quod fatigatus, cum quis per alium laborare conpellitur, ut lassatus, fessus |uero, cum quis labore deficitur, <ut> lassus. inseror insertus et insitus facit; |et tradunt quidam insitus arborum et pomi esse, insertus hominis uel |0377| alicuius rei. fallor falsus sum facit, ut Vergilius |«falsi impleuit genitoris amorem». |significat enim qui fallebatur. educor eductus sum facit; sed frequentius |Cicero educatus et educata dicit: Vergilius |«eductum Egeriae lucis». |ordior orsus sum facit et tam incipientem significat, |«sic orsus ab alto», |ut Vergilius, quam desinentem, ut idem |«sic orsus Apollo / | mortalis uisus». |figor ambigue declinatur apud ueteres tempore perfecto. reperimus enim |fictus et fixus: Scaurus de uita sua «sagittis 'inquit' confictus», Varro | ad Ciceronem tertio fixum, et Cicero Academicorum tertio * «malcho |in opera adfixa», et Vergilius |«si mihi non animo fixum», |conperior et conperio differunt. nam conperior, ex mea opinione colligo |et conpertum habeo, pro explorato didici; quod uerbum deficit in futuro |et imperatiuo: conperio est ab alio cognosco. meditor et meleto <differunt>, |et putat Plinius meditantem esse secum cogitantem, meletantem cum uoce |discentem. |sunt quaedam uerba r littera terminata ex diuersa positione deriuata |quae eadem sortiuntur perfecta, ut pandor panderis; exigebat analogia ut |pansus dicamus, sed passus dicimus, ut Vergilius |«crinibus Iliades passis»: |item patior pateris passus sum. uertor uerteris uersus sum, ut |«uersaque iuuencum / |terga fatigamus hasta»: |item uerror uerreris uersus sum, Vergilius |«et uersa puluis inscribitur hasta». |0378| melius est enim tracta intellegere quam inuersa. luxurior in crimine est, |ut Cornelius Seuerus ait |«luxuriantur opes atque otia longa grauantur»; |luxurio autem in laude, ut Vergilius |«luxuriatque toris». |significat enim non lasciuiam mentis sed habitudinem. |sunt alia praeterea uerba quae adempta una littera uel addita diuersos |sortiuntur ordines, quasi metor metaris dicimus, quotiens ad locum |refertur, cum dicimus: castra prope Tiberim metatus est; <metior> metiris uero |ad fructum, ex quo perfectum fit mensus sum, non metitus sum, contra |morem declinationis. mensuram enim dicimus, non metitionem, et futuro |actiuo mensurus, passiuo metiendus. miseror miseraris primi ordinis; |accedit littera et fit secundi, quasi misereor misereris. nostrum referre |ueterum exempla, uestrum, ut cuique libido est, auctoritate eorum uel |analogia uti. |omne uerbum quodcumque praepositionem recipit eiusdem ordinis |declinationem facit, uelut scando scandis, ascendo ascendis; mordeo mordes, |remordeo remordes: praeter ista, sapio sapere, adiecta praepositione |resipio resipire, et fit producti ordinis, sed desipio desipere facit, non |desipire; cieo ciere, accio accire, concio concire, excio excire; do dare, addo |addere. et alia non numquam inueniuntur. figura enim quasdam |coniugationes inmutat. nam sedeo, cum sit secundae coniugationis, accepta |praepositione mutatur in tertiam et facit consido subsido adsido, quippe |cum Vergilius dicat |«considere in ignes / |Ilium», |et Terentius |«adsido, accurrunt serui». |nec solum coniugationes uerum etiam ipsam positionem uerborum |conpositio mutat, ut calco; facit enim inculco conculco, non concalco uel |incalco: et calcio disculcio, scalpo insculpo; quare gemma scalpta dicendum |0379| est, non sculpta; adiecta enim praepositione facit sculpta: facio conficio, |fuco inficio, salio desilio, farcio infercio, sapio desipio, frango defringo |confringo, capio concipio decipio, spargo conspergo dispergo, iacio |conicio deicio, carpo decerpo, gradior ingredior. |sunt quaedam uerba quae paragoga appellantur, quae ex primitiui |uerbi declinatione et mutationem et adiectionem litterarum capiunt et nihilo |minus idem significant, interdum uariant, uelut lacesso ex eo quod est |lacero. sed hoc uariat. lacessere enim concitare est. facesso aeque hic |fit: facessere discedere intellegitur, ut est apud Terentium |«hic nunc facessit: tu ne molestus sis». |item accerso per duas c dicitur; item per r et c scribitur, arcesso. sed |interest, quia accersere euocare intellegitur, arcessere autem accusare |significat et ab arceo nascitur. etenim alium accusare a maleficiis arcere est. | de his quae perfectum tempus non habent |sunt quaedam uerba quae, cum ceteram declinationem habeant |plenam, tempore perfecto deficiunt, et sunt fere haec, uerro meto furis. |horum uerborum non facile reperimus tempus perfectum, et tamen <ab eo> |quod est uerro in passiua declinatione perfectum reperimus, quasi uerror |uersus, ut apud Senecam in dialogo de superstitione «uersa templa», |et apud Plautum in Pseudulo «uorsa sparsa». | de his quae prima persona deficiunt |sunt quaedam uerba quae primam <non> ammittunt personam, ueluti |ouas ouat; raro reperimus ouo dictum: item furis furit; raro furio |inuenitur: faris fatur; raro for inuenitur; uerum in conpositione, ut apud Cauium, |reperimus effor dictum: roras rorat, uix roro: daris datur; raro dor |reperimus. item inquis inquit dicimus. huius uerbi declinatio quamuis sit tota |plena, prima persona longe dissimilis est ceteris uerbis nec congruens |secundae personae. est enim inquam inquis inquit quarti ordinis uerbum. |item forem fores foret pro eo quod est essem esses esset dumtaxat |dicimus. cetera declinatione deficit. quaeri autem solet utrum sit positio |huius uerbi sum et haec duo infinita habeat, esse et fuisse, an tertium |0380| etiam adsumat fore, quod uerbum est apud antiquos, quod dicebant fuo |fuas fuat; unde et Terentius ait |«fors fuat pol», |et Vergilius |«Tros Rutulusue fuat»: |infinitum eius fore. | de his quae ex se non habent perfecta sed ex proximis |sunt quaedam uerba quae nequaquam ex se deriuata habent tempora |<perfecta>, utuntur tamen proximis, uelut ferio perfecto ferii non dicimus |sed percussi. item sisto perfecto steti aut statui, quoniam duplici sensu |fungitur. item furis furit; furisti nemo dicit sed insanisti. item tollo |sustuli: quamquam non nulli ex hoc temptauerunt perfectum facere tuli, |quale est ex eo quod est fero tuli, quoniam sustuli ab eo uidetur |proficisci quod apud ueteres reperimus sustollo. item adfero attuli, quoniam |et fero tuli dicimus. quamquam et id perfectum quod est attuli ex alio |uerbo proficisci reperimus apud ueteres, ex eo quod est attollo, ut Naeuius |in tabellaria |«dotem ad nos nullam attulas». |Plautus pluraliter * conpositum efficit in rudente «aullas abstulas», ut |sit instans abstulo. | de his quae perfectum tempus non habent |sunt item alia r littera terminata quae, quoniam sua perfecta |tempora non habent, usurpant tamen eiusdem significationis uerborum perfecta, |uelut uescor pastus sum facit; ex eo tamen uenit quod est pascor. uescitus |sum nemo dicit. item arguor conuictus sum facit ex eo quod est |conuincor, habet autem et apud antiquos argutus sum. angor anxius sum; |anxius autem nomen est, quod significat sollicitus: reminiscor recordatus |sum, operior opertus sum, medeor medicatus sum. |0381| de his quae participiis deficiunt |sunt et alia uerba quae, cum solitam habeant ceteram declinationem, |nihilo minus participiis deficiunt, quale est timeo. ex hoc uix futurum |participium declinamus; item infinitum, quod simile est. timiturus enim |non facile reperimus dictum. item fio participium futurum non habet. |futurus enim ex eo quod est sum deriuatur. raro etiam instans |reperimus, ut fiens dicamus et fientes. item tollo: tolliturus nemo facile dixerit |eruditorum. item soleo: soliturus nemo dixerit, uix etiam instans, quasi |solens solentes. hactenus de his quae participiis deficiunt. | de dubia uerborum coniugatione |etiam ipsa uerborum coniugatione, prima sit an tertia, item secunda |sit an tertia, nouitas a uetustate dissentit. nam lauo lauas nos dicimus, |illi lauis, ut Plautus in Pseudolo |«gestas tabellas, eas lacrimis lauis», |et Vergilius |«luminis effossi fluuidum lauit inde cruorem». |sed quidam per i lauit pro umectat et coinquinat intellegi uolunt, sed |frustra. id enim significat quod lauas per a. denique euidenter |«fluuidum l(auit) i(nde) c(ruorem)». | de diuersa uerborum positione |solent in uerbis etiam peritiores errare, incerti utrum cum r an sine |r debeant proferri. quirito Liuius in attico quirit * Varro ad Ciceronem |de * Fenestella quiritatur. est autem quiritare Quirites ciere. adsentio |Vergilius, |«adsensere omnes»; |Cicero epistularum secundo ad fratrem «Philippus 'inquit' adsentit |Lentulo». sed et adsentior Sallustius ait in Catilina, «alius alii uarie |adsentiebantur». adsentio autem obseruio significat. lacrimo lacrimaui; |nec quisquam esse lacrimor credat, quamuis Ouidius dixerit |0382| «lacrimatas cortice murras». |munero, sed Horatius |«muneretur te, Priape». |adfecto, sed Varro «adfectatus est regnum». bello, sed Vergilius |«bellantur Amazones armis». |sed ne in proferendo singulorum exempla longum faciam, satis erit |studioso didicisse quid quo modo dici debeat et ubi possit inueniri contrarium. | de dubia uerborum positione |sunt praeterea quaedam quorum positionem diuersam quam uulgo est |apud ueteres reperimus. cui enim in dubium cadit quin abnuo abnuis |dicamus? uerum apud ueteres et abnueo dictum annotamus, ut Ennius |octauo annalium |«certare abnueo, metuo legionibus labem»; |idem in Telamone ex eo futurum abnuebunt. item attingo attingis |omnium eruditorum consensu dicimus. uerum reperimus apud non nullos |auctores, quibus eloquentiae et elegantiae tributa est opinio, sine n littera |dictum, quasi attigo attigis, ut Pacuuius in Medo |«custodite hunc uos, ne quis uim attulat neue attigat»; |item Plautus in mustellaria pluraliter |«abscedite. aedis ne attigatis». |item hortatur quod uulgo dicimus ueteres non nulli horitur dixerunt, ut |Ennius sexto decimo annalium |«prandere iubet horiturque»; |idem in decimo |«horitatur / induperator», |quasi specie iteratiua. plaudo frequens est, apud ueteres plodo: Cicero de | gloria «o miserum uel potius amentem, de quo necesse erat |peius existimare eos qui ploderent quam eos qui non |0383| |ploderent», item in paradoxis Stoicorum apud eundem «exsibilatur |exploditur»; secundum eam consuetudinem qua au syllaba cum o littera |commercium habet, ut cum dicimus claustra et clostra, item caudam et codam |et similia. pario: cum ex hoc dicamus infinitiuum parere tertio ordine, |apud ueteres parire dictum reperimus, ut apud Ennium |«oua parire solent». |item rident procul dubio cuncti dictitant; apud ueteres ridunt reperimus |dictum, ut M(arcus) Brutus de patientia «inridunt horum lacrimas». item |quod nos auspicatur ueteres ospicatur dixerunt: Claudius octauo | historiarum «Flacco ospicatur». item quod uulgo obsepio dicimus ueteres |obsipio dixerunt: Caecilius in Hymnide |«habes / |Miletida, ego illam huic despondebo et gnato saltum |obsipiam». |oleo oles, apud ueteres olant: Plautus in cornicula |«facite olant aedes Arabice»; |perinde quasi olo olis sit dicendum. item nosco noscis, et huic uerbo |passim ueteres g litteram praeponebant: «gnoscit» ait Caecilius, quoniam |et praepositione addita adgnosco et cognosco dicimus. item eodem modo |noui non nulli ueterum formabant gnoui dicentes. grunnit porcus |dicimus; ueteres grundire dicebant, ut sit instans grundio: Caecilius |«cruento ita ore grundibat miser», |Claudius annalium quinto decimo «grundibat grauiter pecus |0384| |suillum». hinc quoque Grundiles Lares dictos accepimus, quos Romulus |constituisse dicitur in honorem scrofae quae triginta pepererat. haec ita esse |hoc modo adfirmat Cassius Hemina in secundo historiarum, «pastorum |uulgus sine contentione consentiendo praefecerunt |aequaliter imperio Remum et Romulum, ita ut de regno pararent |inter se. monstrum fit, sus parit porcos triginta, cuius rei |fanum fecerunt Laribus Grundilibus». item uulgo dicimus |amplector, ueteres inmutauerunt amploctor crebro dictitantes, ut Liuius in Odyssea |«utrum genua amploctens uirginem oraret». |in hoc quidem totum figurauit uerbum; amploctens dixit pro amplectens: |et amplexens pro amplexans. est enim eius quod est amplector amplexor |amplexaris iteratiuum. ex hoc ergo amplexans, non amplexens fit |participium. hactenus de his quae memoria suppeditare potuit. nunc referemus |de corruptis. |analogia apud nos, id est proportio, praetermissis Graecorum |ambagibus simplici modo tam in uerbis quam in nominibus obseruatur. in uerbis |ea uidentur uerba analogiae respondere quae positionem primam habent ut |in actiua declinatione in o efferantur, in passiua r addita, et conpetenter |exemplis coniugationum quae demonstrauimus declinentur. siqua sunt uerba |quae ab istis discrepant, corrupta dicimus, quoniam, dum proprio more |declinantur, ceterorum corrumpunt analogiam. neque enim [non] est quasi |accuso et moneo ita et sum, ut ordini aptari possit; neque uolo, quod et |ipsum corruptum est, ita declinatur quasi dico dicis; ideoque secernuntur |et priuatim declinantur. sunt autem admodum pauca, sum et quae ex eo |conposita sunt, adsum desum absum possum prosum insum obsum |praesum et similia; item uolo et quae ex eo conposita sunt, nolo malo et |similia; item fero et quae ex eo conposita sunt, defero infero aufero et |similia; item edo et quae ex eo conposita sunt, comedo ambedo et similia; |item odi noui memini. haec sunt quasi corrupta uerba, quae singula operae |pretium esse opinor percensere. |0385| sum uerbum in primis corruptum est, non tantum propter ceterorum |declinationem sed et ipsa positione, quoniam nullum in toto sermone tale |est, nisi quae ex eo conposita sunt. id uerbum et perfectum eius solet |adiungi participio passiuo et finitiuum perfectum significat, quasi amatus |sum amatus fui et similia. id uerbum deficit participio temporis instantis. |ex hoc uerbo conpositum est prosum. sed prosum adicit d litteram, quasi |prosum prodes prodest; cetera similiter declinantur, ideoque nec id uerbum |participium admittit temporis instantis. item possum, quod ex eo |conpositum est, t litteram admittit, quasi possum potes potest; cetera |similiter declinantur, nisi quod neque futurum infinitiuum aut participium |admittit, cum principale eius habeat. ex eo enim quod est sum futurum |participium futurus facit, ex eo quod est prosum profuturus: nihil tale |admittit hoc, nec praesens participium. nam potens appellatio <est>, non |participium. est enim quod Graeci dicunt ὁ δυνατός, οὐχ ὁ δυνάμενος. cetera |quae ex eo quod est sum conposita sunt similiter declinantur. possum |tamen non nulli ueterum et passiua declinatione figurarunt, potestur et |possuntur; et quitur et quitus sum apud non nullos ueterum reperimus, quod |est ei synonymon. et hanc adnotant in illis non nulli differentiam ut actiua |declinatione ad personam feratur, quasi possum ego potes tu potest ille |facere ut * quasi tam prona facilisque est ut fieri possit. subtilis |adnotatio, uerum parum usitata. sed quoniam esse dictum rettulimus, apud quos |sit dictum adfirmabimus. Attius quitus sum ponit pro quiui hoc modo, |«nam <neque> pretio neque amicitia neque ui impelli |neque prece / |quitus sum», |idem alibi eodem modo «unde omnia perdisci ac percipi |queuntur»; Caecilius praeterea |«si non sarciri quitur». |item potestur apud Ennium reperimus, «nec retrahi potestur |imperiis». Scaurus de uita sua tertio poteratur etiam sicut possitur |dictitat. ex eodem etiam potis sit dicebant, item potis est pro potest, ut |apud eundem Ennium |0386| «quis potis ingentis oras euoluere belli», |et Vergilius |«at non Euandrum potis est uis ulla tenere». |nec non pote ueteres crebro dicere reperimus. proximo utar exemplo: |Persius ait |«qui pote? uis dicam? nugaris». |cuius futurum dicitur potero et potuero, sed potero magis finitiuum, |potuero subiunctiuum, quasi cum potuero. |est et uolo corruptum. positionem quidem habet talem uelut cetera |quae analogiae parent, quoniam in o terminatur; sed in ceteris confundit |declinationem. nullo enim exemplo analogiae declinatur, sed uolo uis uult. |id uerbum deficit futuro infinitiuo et participio futuro, quod semper ex |infinitiuo deriuatur. ex hoc uerbo conposita sunt malo nolo. mendose qui |geminant l litteram et enuntiant <mallo nollo>, quoniam principale eorum |unam habet. est enim uolo, et conpositione prima decidit syllaba, sequens |non inmutatur, quasi nolo malo. cetera declinatione similiter principali |declinantur. apud ueteres reperimus id quod nolumus non uultis * ut est |in Aethrione apud Caecilium |«actutum, uultis, empta est; noltis, non empta est». |ex hoc uulgo faciunt imperatiuum noli. melius est dicere nolis nolit, |quoniam ex principali eius uelis uelit dicimus ut Horatius «modo uelis, |quae tua uirtus, / expugnabis». |est et fero corruptum, et id uerbum positionem quidem habet |conpetentem analogiae, quoniam in o effertur, sed corruptum est, quoniam |nullo modo coniugationum declinatur. fero fers fert declinamus, et est |passiuum feror fereris, et conposita per omnia similiter declinantur, defero |confero et cetera similia. sed passiua declinatio non inconpetenter |analogiae declinatur. |est <et> edo corruptum, quoniam edo <es> est declinatur, ut apud |Vergilium |«est mollis flamma medullas». |0387| huius infinitiuum instantis et perfecti similiter declinatur, quasi esse, et |conposita similiter, comedo ambedo. in passiuo autem declinatur edor |ederis estur; <participium> praeteritum esus. item ambedor et comedor, |quae declinatio non minus et ipsa secundum analogiam declinatur. de |cuius perfecto ambigitur apud ueteres, comestus an comesus et comesurus. |sed Didius ait de Sallustio «comesto patrimonio»: Valgius autem de | translatione «comesa patina»; similiter et Varro, et ita melius, quasi |adesa et ambesa, ut Vergilius |«ambesas malis subigat absumere mensas». |est et odi corruptum. accipitur enim pro instanti et perfecto, quasi | μισῶ καὶ μεμίσηκα. non nulli distinguendi temporis gratia perfecto |declinant exosus sum et perosus sum illum; similiter et plusquamperfecto. |semper enim ex eodem horum temporum est declinatio. imperatiuum non |habet quasi futuri nec futurum infinitiuum nec participia. id uerbum in |significatione passiua, id est μισοῦμαι, aliter formari non potest quam si dicas |odio sum illi, et ita declinatur. simile est huic memini. et huic uerbo |putant idem instans et perfectum esse * memor sum. id uerbum idem |habet infinitiuum instans et perfectum, quasi meminisse. futurum |infinitiuum non nulli declinant, quasi memorem futurum. alii temptant ex |superiore uerbo declinare, quasi perosum futurum * sit certe nec memini |participia admittit instantia. est tertium his simile, ut quidam putant (nec |enim defuerunt qui hoc uerbum praesentis temporis esse dicerent), noui |nouisti nouit; et id simile est instanti et perfecto, ut memini. non nulli |et in hoc faciunt discrimen, ut sit perfectum notum habui. nec refert si |ex diuersa positione diuersum declinationis modum tempore admittunt |perfecto. sunt enim corrupta. imperatiuum quasi futuri non habet. |infinitiuum instans a perfecto non nulli ita distingunt ut sit nosse instantis, |nouisse perfecti. alii similiter declinant utrumque tempus, quasi nosse, ut |meminisse. apud ueteres pluraliter huius uerbi instans colligitur, cum |nomus dicunt pro eo quod est nouimus, ita ut Ennius in lustris|0388| «nos quiescere |aequum est? nomus ambo Vlixem». |apud ueteres alio modo ex hoc uerbo formatam reperimus declinationem, |quasi nosco, ut sit instans. quibus adnuere libuit, cum exemplis |cognoscerem, quale est apud Vergilium «nosco crines», ex quo fit |conpositum cognosco cognoui, item agnosco agnoui. ex quo non nulli ueterum |declinauerunt agnotum et agnoturum, ut Brutus in epistolis. item agnotinum |dixerunt. hactenus de corruptis, quorum perfectas declinationes in |superioribus habemus.\\nqualitates sermonis certissimas, quibus tempora copulata sermone |conectuntur, ita accipimus, finitiuam optatiuam subiunctiuam, quas notas tibi |certo scio. id aeque scies, quid quaeque significet, simul, quod non |alienum sit eo quod scribere tibi parauimus, tempora quoque omnia |principalia et quae ex his deriuantur ista esse, instans, quod et praesens, |praeteritum inperfectum, perfectum, plusquamperfectum, futurum. de quibus |disserere non longe alienum praesenti desiderio tuo est, quibus |temporibus, ut breuiter dicam, uniuersa nobis administratur oratio. igitur ista |tempora, quoniam modo finitiua, non numquam optatiua, saepenumero |subiunctiua sunt, sic nobis subiunguntur. sermo, dum finitiuus est, absolutiue |effertur, aut dum optamus, aut dum, <ut> repleatur sensus, necessario |subiungimus, unde subiunctiua quoque appellata est uerbi qualitas. iunguntur |igitur inter se tempora hoc modo. | de modo finitiuo |iungitur instans tempus modi finitiui instanti finitiuo, ut Cicero «de |te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, |decernunt, cum tacent, clamant»; item Terentius |«cum placo, aduersor sedulo et deterreo, / |tamen uix humane patitur»: |iungitur idem instans et subiunctiuo instanti, ueluti dico ut audias, aro ut |semines, scribo ut legas; ut Terentius |0389| «ducas uolo hodie uxorem»: |item imperatiuo modo, ueluti: ego quod res est ita dico, tu conicito |cetera; ego scribo, tu lege; ego lego, tu audi: item infinitiuo instanti, |ueluti |«meditor esse adfabilis, / |et bene procedit», |item |«credo ita uideri tibi» |et «credo uos, iudices, mirari», uolo uidere, uolo discere: item |infinitiuo futuro, ueluti puto ita euenturum, et «nempe opinor dicturum |patrem»: item infinitiuo praeterito, ueluti |«gloriare euenisse ex sententia», |et «uideor mihi iecisse fundamenta defensionis meae». |iungitur finitiui modi tempus inperfectum modi subiunctiui tempori |inperfecto, ut |«mirabar hoc si sic abiret, et eri semper lenitas / |uerebar quorsum euaderet», |et |«hic solebamus fere / |plerumque eam opperiri, dum inde iret domum». |iungitur perfectum tempus modi finitiui instanti imperatiuo, ueluti |«ita ut dixi facite, Sostrata», |et |«fac, ita ut iussi, deducantur isti»: |item inperfecto finitiuo, ueluti |«uenit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat»: |item inperfecto subiunctiuo, ueluti dum hic ueniret locum relinquere |noluit: item futuro subiunctiuo, ueluti dixi, feceris; iussi, tu obedieris: item |instanti infinitiuo, ueluti quaerere constituit, facere consueuit: item |praeterito infinitiuo, ueluti «dixi ego in senatu caedem te optimatium |contulisse»: item futuro infinitiuo, ueluti |0390| «nam constitui cum quodam hospite / |me esse illum conuenturam», |et |«me tum [cum] uxorem credidisti scilicet / |ducturum». |iungitur plusquamperfectum tempus finitiui modi instanti finitiuo, ueluti |«dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis / |auditur» |* iungitur instans finitiuorum futuro finitiuorum, ut apud Vergilium |«quamquam animus meminisse horret <luctuque |refugit, / |incipiam>»; |et est quamquam horret, incipiam: item instanti subiunctiuorum, <ueluti |dico quamuis intellegas: item perfecto subiunctiuorum>, ueluti dico |quamuis intellexeris. reperimus apud ueteres instans finitiuorum iungi etiam |inperfecto subiunctiuorum, quod raro fit, cuius exempli prodendi gratia uel |sola Tulliana sufficit auctoritas. ait enim in Rosciana sic, «cum nulla |proscriptionis mentio fieret, cum etiam omnes qui antea |metuerant redirent ac iam defunctos se periculis |arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sexti Roscii». iungitur |inperfectum finitiuorum inperfecto subiunctiuorum, ueluti dicebam quamuis |intellegeres: item idem tempus iungitur et plusquamperfecto |subiunctiuorum, ueluti dicebam quamuis intellexisses. item iungitur perfectum et |<plusquamperfectum finitiuorum inperfecto et> plusquamperfecto |subiunctiuorum, ueluti dixi quamuis intellegeres, <dixi quamuis intellexisses, |dixeram quamuis intellegeres>, dixeram quamuis intellexisses. item futurum |finitiuorum iungitur praesenti subiunctiuorum et praeterito perfecto et futuro |et optatiuorum futuro ita, dicam quamuis intellegas, dicam quamuis |intellexeris, dicam si intellexeris, dicam ut intellegas. non numquam iungitur |0391| perfectum finitiuorum futuro optatiuorum, ueluti dixi ut facias. ceterum et |inperfecto subiunctiuorum iungi diximus, sed hanc adfert differentiam, ut |intersit utrum dixi ut faceres an dixi ut facias enuntiemus, quoniam in |superiore, dixi ut faceres, et tempus quo <dixi et tempus quo> ut facias dixi |praeterisse significat; in eo uero quod est dixi ut facias dicti tempus |praeteritum significat, facti in futuro suspendit, cum adhuc, quoniam fieri |possit quod iussit, incertum sit fiat necne. | de subiunctiuis |item subiunctiua uicissim inter se iunguntur hoc pacto: inperfectum |inperfecto sic, dicerem si scirem; plusquamperfectum plusquamperfecto sic, |dixissem si scissem; item inperfectum plusquamperfecto sic, scriberem tibi |si scissem; et uersa uice plusquamperfectum inperfecto sic, scripsissem |tibi si scirem. et priore quidem sermone, scriberem tibi si scissem, |significat fuisse se scripturum uel semel, si saepius cognouisset; sequenti, |scripsissem tibi si scirem, significat saepe se scripturum fuisse, si uel semel |sciret. siquid difficultatis in se habere uidebitur res, non mihi inputabis; |poterit tamen haec, qualiscumque est, praesentia communi corrigi. | de optatiuis |sermo Latinus duobus modis intellegitur, aut per inperfectum aut per |futurum optatiuorum: sic per futurum, quotiens aut instans aut futurum |finitiuorum praeponitur, ueluti dico ut facias, dicam ut facias; quotiens |autem aut inperfectum aut perfectum aut plusquamperfectum, per |inperfectum, ueluti dicebam ut faceres, dixi ut faceres, dixeram ut faceres. |sin autem longus sermo effertur, adiuuationis causa recipitur futurum |subiunctiuorum et plusquamperfectum optatiuorum, ueluti dico ut facias et cum |feceris mittas, dicam ut facias et cum feceris mittas; dicebam ut faceres |et cum fecisses mitteres [si dicerem faceres, si dixissem fecisses, si |dicerem fecisses, si dixissem faceres], dixeram ut faceres et cum fecisses |mitteres. |0392| superest ut de coniunctionibus dicamus, quae cuique qualitati |iungantur. |cum iungitur modo finitiuis modo subiunctiuis, ueluti cum dico, cum |dicebam; item ceteris finitiuis temporibus: subiunctiuis quoque sic, cum |dicam, cum dicerem; item ceteris subiunctiuis temporibus. sed interest |utrum finitiuis an subiunctiuis iungatur. finitiuis enim iungitur, quotiens |ad id tempus quo agebam refertur, ueluti: cum declamo uenit, id est ipso |tempore quo declamo, cum declamabam [uenisset], id est ipso tempore |quo declamabam * ut apud Vergilium |«cum uenit, aulaeis iam se r(egina) s(uperbis) / a(urea) c(omposuit) s(ponda) m(ediamque) l(ocauit)» |id est tempore ipso quo uenit; et apud Ciceronem «tantum profeci |tum cum te a consulatu reppuli», id est ipso tempore quo reppuli |profeci. sic quoque modo finitiuo tempori futuro iungitur, ut apud |Vergilium |«cum dabit amplexus a(tque) o(scula) d(ulcia) f(iget)» |id est ipso tempore quo dabit amplexus et figet oscula; sic et Cicero «an |cum bello uastabitur Italia, uexabuntur urbes, tecta |ardebunt, tum te non existimas?» significat enim ipso tempore inuidia |esse conflagraturum quo uastabitur Italia et tecta ardebunt. hoc pacto |iungitur finitiuis; subiunctiuis uero, cum post factum aliquid perfectum |significat, ueluti: cum uenisset, declamaui, significat enim prius uenisse eum et |sic se coepisse declamare, ut apud Ciceronem «cum ille homo |audacissimus conscientia conuictus primo reticuisset, patefeci». |nam primum Catilina tacuit et tunc Cicero patefecit. |item si modo finitiuis modo subiunctiuis iungitur: finitiuis sic, si |uenio, si ueniebam; item et ceteris finitiuis temporibus: subiunctiuis uero sic, |si ueniam, si uenirem, et ceteris item subiunctiuis temporibus. sed |finitiuis iungitur hoc modo, quotiens res facta significatur, ueluti apud |Ciceronem «si inlustrantur, si erumpunt omnia». nec enim dubitat an |0393| inlustrentur, sed quia inlustrantur, suadet ut mutet Catilina mentem. et |Vergilius |«si te fata uocant». |sic quoque et perfecto iungitur, ut apud Vergilium |«si potuit manes arcessere coniugis Orpheus»; |adfirmat enim potuisse: item apud Ciceronem «quid? si haec, non |dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone». subiunctiuis uero |iungitur, quotiens condicionalis et incertus est sermo, ueluti si facias, si |faceres. qui enim sic loquitur non factum interim declarat. |dum iungitur finitiuis, ueluti dum uenio. quotiens uero pro eo quod |est dummodo ponitur, subiunctiua recipit, ut apud Vergilium |«dum conderet urbem», |id est dummodo conderet. dum etiam, si alius praeponitur sermo |declinationis, ad illum reformatur, ueluti petebas ut dum uenires facerem. sic |quoque recipit subiunctiua. |donec iungitur subiunctiuis, ut donec ueniam. |item num, si praepositum fuerit illi aliud uerbum finitiuum, recipit |subiunctiua, ueluti Cicero «interrogaui num dubitaret eo |proficisci», ut sit species relatiua. fere enim praeposito finitiuo uerbo parti |orationis coniunctiuae subiungitur species subiunctiua, ueluti nescio quid |dixerit, quare uenerit, nescio cur dixerit, et cetera similiter [aliter uero |finitiua], ut apud Ciceronem «credo ego uos, iudices, mirari quid |sit quod ego potissimum surrexerim»: quamquam idem Cicero in |eadem aliter enuntiauit «non est quod metuas, Glaucia, non te |scrutor, siquid forte ferri habuisti». aliter uero finitiua, ut apud |Terentium «numquid me tibi opus est?». item quare uenisti? cur |dixisti? cur id fecisti? et similia, quia non praeponitur uerbum. |item quamuis et licet recipiunt subiunctiua, ueluti quamuis uenires, et |apud Vergilium |«quamuis Elusios miretur Graecia campos»; |item licet uenias. |item quamquam finitiua recipit, sicut apud Vergilium diximus |«quamquam animus meminisse horret». |item dummodo subiunctiua recipit, ueluti dummodo uenias. |0394| item ut recipit finitiua acuto accentu elatum. effertur autem, quotiens |pro eo accipitur quod est quo modo, ut apud Ciceronem «ut sustinuit, |immo uero ut contempsit?» id est quo modo. quotiens uero pro eo |quod est apud Graecos ἵνα accipitur, optatiua recipit, ueluti ut faciam. |non numquam tamen et accentu acuto elatum recipit subiunctiua, |praeposito sane finitiuo <uerbo>, more quo supra formari relatiua diximus, ut |apud Vergilium |«infandum, regina, iubes renouare dolorem / |T(roianas) u(t) o(pes) e(t) l(amentabile) r(egnum) / e(ruerint) D(anai)», |id est quo modo eruerint. |item utinam recipit optatiua, ueluti utinam ueniat. |item ne acuto accentu elatum imperatiua recipit, ueluti ne fac. |quotiens uero graui accentu pro eo quod est apud Graecos ἵνα μή accipitur, |optatiua recipit, ut apud Horatium |«ne facias quod / |Numidius quidam» |[dixi mihi placet]. non numquam uero, etiamsi acuto accentu efferatur, |optatiua quoque recipit, ueluti ne uenias, ne scribas. sed interest inter |hoc et illud quod diximus ne fac, quod hoc imperamus, superius |suademus. recipit quoque id ipsum acuto accentu elatum finitiua, quotiens | εἰρωνικῶς accipimus pro eo quod est apud Graecos ναί rei factae |adfirmatione, quod est apud Ciceronem «ne illi uehementer errant». |adfirmat enim illos uehementer errare. quotiens uero rei dubiae et quasi |condicionali aptatur, recipit et subiunctiua eodem accentu elatum, ut apud |Ciceronem «ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus». |item postquam modo finitiua modo subiunctiua recipit: finitiua sic, |quotiens iunctum accipitur, ut est apud Vergilium |«postquam res Asiae P(riamique) e(uertere) g(entem) / i(nmeritam) u(isum) s(uperis)» |id est postquam uisum est superis; subiunctiua uero, quotiens secernitur, |ueluti post finis quam factus esset et similia. |0395| item antequam modo finitiuis modo subiunctiuis iungitur, contra ac |superius: iunctum subiunctiuis sic, ueluti antequam uenisses; disiunctum |finitiuis, ut apud Vergilium |«ante, pudor, quam te uiolo». |item ni et nisi subiunctiua recipiunt, ueluti ni fecisses et nisi fecisses. |quamquam apud Ciceronem non numquam et finitiuo iungitur, tunc |maxime cum parum dubius sit sensus, ut apud eundem «nisi forte maius |est patefacere uobis prouincias quo exire possimus quam |curare ut etiam illi qui absint habeant quo uictores |reuertantur».\\nspecies uerborum sunt hae, relatiua usurpatiua adfirmatiua concessiua. | de relatiua specie |relatiua species uerbi dicta uidetur cum ad eum sermonem sequentia |referuntur quo dependet sequens. hanc speciem in consuetudine parum |multi obseruant inperitia lapsi, cum dicunt nescio quid facis, nescio quid |fecisti. eruditius enim dicetur nescio quid facias, nescio quid feceris. quo |more et Cicero loquitur pro Sexto Roscio, «credo ego uos, iudices, |mirari quid sit quod, cum tot summi oratores hominesque |nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim»; non dixit |credo uos mirari quid sit quod surrexi, quod est idiotismos. figuratur |autem eius modi sermo hoc pacto (refert enim non modo agnoscere qualis |sit species sed adnotare quo modo struatur): praeposito sermone interiecta |parte orationis, quid quare cur et similibus, subiunctiua sequitur species, |ut apud Vergilium |«infandum, regina, iubes renouare dolorem» |refertur: eruerint ad id quod est: iubes renouare. eodem pacto et |cetera similia. | de usurpatiua specie |usurpatiua species est huius modi, cum dicimus legendo proficit, id |0396| est dum legit; legendi causa uenit, id est ut legat; legendum tibi est, id |est necesse est ut legas. his enim fere casibus usurpatur dicta, quod usu |exerceri quod hoc pacto eloquitur demonstrat. deriuatur uero quasi ex |participio futuro passiuo, et licet uerbum non admittat passiuam declinationem, |nihilo minus fere ex omni uerbo talis haberi dictio potest, uelut natando |exercetur, id est dum natat; et natandi causa uenit, id est ut natet; |natandum tibi est, id est oportet nates; item cum dicimus uapulando |corrigitur et uapulandi causa, item uapulandum tibi est: nec tamen est nator aut |uapulor. adeo non est participialis iste sermo sed propria sermonis species. |participia enim, cum sunt talia, recipiunt et genus et numerum, ut hic |legendus * his legendis. at species usurpatiua infinitiua est. nihil enim |horum recipit, cum dicimus legendo ego proficio in omni genere; item |numero, legendo proficimus et similia. | de adfirmatiua specie |adfirmatiua autem species est huius modi, cum <in> re dubia, in qua |parum altercantibus adsentimur, specie subiunctiua quasi sit factum |adfirmamus, cum dicimus fecerit dixerit, id est crede eum dixisse uel fecisse |quod neque dixerit neque fecerit. nam si factum esse re uera in animum |inducimus, finitiuo utimur sermone, id est fecit dixit. hic sermo |confitentis est; superior, cum dicimus fecerit legerit dixerit, non confitentis |fecisse uel legisse sed adfirmantis, [quod] etiamsi fecerit uel legerit quod |nequaquam factum esse constet, nihilo minus nihil esse commissum: quale |est apud Ciceronem pro Milone «seruum etiam ut corruperit, Arrius |meus amicus dixit». non ait, seruum corrupit. neque enim |confitetur corrupisse sed adfirmat, etiamsi corruperit, nihil criminose |admisisse Milonem. et alibi idem in eadem «sit ita factum», id est credite |ita factum esse quod non sit factum. talis est adfirmatiua, quae |altercationis tollendae gratia sub simulatione confessionis inducitur. | de specie concessiua |concessiua praeterea species est, qua tum demum utimur |subiunctiuam inserentes qualitatem, cum suadendo cuipiam quod expediat non |0397| persuademus et desistentes, dum nos uolumus crimine absoluere, concedimus |arbitrio eius remittentes quod pertendat facere, ut cum loquimur ne facias |sane suadentes, illo pertendente ut magis faciat addimus uideris feceris, id |est licet tu uideas, tu perspicias quid facias. et hoc dicimus sub specie |concedendi potius dehortantes. nam cum facere ex animo suademus, non |ita loquimur, feceris uideris, sed facias uideas, exhortatiuo utentes sermone. |enuntiatione igitur eadem adfirmatiua et concessiua est species; sensu uero |differt, quoniam quae liqueant nobis non esse adfirmantes quasi sint gesta |defendimus. item quae nequaquam uolumus fieri uerbo uelut fiant |concedimus, quo pertinaciam contendendi euitemus. | de inpersonalibus |inpersonalis uerborum declinatio personae tertiae formam habet, quam |additis pronominibus et pro prima et secunda personis usurpant, quasi |pudet me te illum: et cum uentum est ad numerum pluralem, pronomina |dumtaxat numero funguntur plurali, cum dicimus pudet nos uos illos. non |numquam et ipsa uerba inpersonalia numero plurali funguntur, quotiens in |rem sane intenduntur quasi possessiua significatione, ut cum dicimus: decet |me penula, item decent nos penulae, et similia. quae tali significatione |et primam admittunt personam, cum dicimus et ego te deceo et tu me |deces, quasi πρέπω σοι πρέπεις μοι. per totam itaque declinationem |inpersonalia sunt ea quae trina forma terminantur; et est prima quae in et |exit, secunda in it, tertia in tur. et quae in et exeunt duas formas |habent. quaedam enim ab indicatiuo ueniunt, ut misereor miseret; alia a se |oriuntur, ut pudet taedet decet libet licet. item quae in it, uniformiter |terminantur, quasi contingit euenit. identidem quae in tur exeunt tam ab |omni genere uerborum nascuntur quam ab indicatiui dumtaxat figurata |temporibus declinantur, ut lego legitur, curro curritur. quae quibusdam |non inter genera sed inter modos uerborum placuit rectius ordinare, si |quidem alia quae a se oriuntur non nulli inter genera uerborum conlocare |maluerunt, quorum declinatio, sic uti uerba cetera, per omnes modos |decurrit. hac itaque ratione inpersonalis modus a ceterorum inpersonalium |genere separatur. huius modi praeterea uerba casibus accommodantur. haec |enim quae in et finiuntur modo datiuo modo accusatiuo casui seruiunt, ut |libet mihi tibi illi, decet me te illum: quae in it exeunt datiuo casui |copulantur, ut contingit mihi tibi illi, euenit mihi tibi illi: quae in tur exeunt |0398| datiuo et ablatiuo iunguntur; <datiuo>, ut dicitur mihi tibi illi; ablatiuo, ut |geritur a me a te ab illo. |ex his quoque quaedam sunt primi ordinis, ut iuuat me te illum, |restat mihi tibi illi; item alia sunt secundi ordinis, ut decet me te illum, |libet mihi tibi illi, oportet paenitet pudet et similia; item tertii ordinis |correpti, ut accidit mihi, contingit mihi; item tertii producti, ut expedit |et conuenit mihi, euenit mihi. haec enim primam et secundam personam |non habent, per tertiam tres personae addito pronomine significantur. |ex his praeterea uerbis quaedam licenter ueteres tempora figurabant, |perfecta ex forma actiuae declinationis more passiuae declinationis, uelut |libet mihi, libitum est mihi; placet mihi, placitum est mihi, ut est apud |Vergilium |«sic placitum»; |item pudet puditum est, miseret miseritum est: pro eo sane quod est libuit |placuit puduit. item taedet me, unde Vergilius ita formauit, |«si non pertaesum thalami». |sed tamen haec quidam perfecta ex forma passiuae declinationis aliter |declinando figurabant, ut est pudetur taedetur licetur; eorum praeteritum |perfectum puditum est licitum est. nam puduit et licuit more actiuae |declinationis dicimus; taeduit autem dicere non possumus, sed nec taesum |est, quod tantum modo pertaesum conposita figura dixerunt. |ex his quoque non nulla inpersonalia sub diuerso sensu eadem et |personalia sunt et ceteris similia, ut cum dicimus: placet mihi, id est |uidetur; item placeo places placet. licet mihi, id est potestatem habeo, et |liceo lices licet dicimus, cum ad pretium referimus, id est liceo denariis |totidem. contingit mihi, quasi euenit; sed et contingo contingis contingit |dicimus. item iuuat me te illum dicimus, quasi iocundum est mihi; sed et |iuuo iuuas iuuat dicimus. |inpersonalium declinatio non facile admittit participia, et errant qui |decens pudens participia opinantur esse, cum sint appellationes. |passiua uero inpersonalium declinatio huius modi est et figuratur ex |uerbis quae absolutiua sunt, id est neutralia, quae cum ceteras personas |non admittant passiuae declinationis, quoniam sunt neutralia, nihilo minus |tertiam personam passiuam admittunt et declinantur passiua declinatione more |inpersonali, quasi pugnatur a me a te ab illo, item certatur similiter, ut |0399| «pugnatur comminus armis», |et |«certatur limine in ipso», |item discumbitur a nobis, |«uiuitur hoc pacto», |«itur in antiquam siluam». |qua specie non qui facit sed quid fiat demonstratur. numerum pluralem |ipsa declinatio admittere non potest. ut enim decent nos penulae sub |actiua specie inpersonali dicimus, euntur a nobis uiae, <pugnantur a nobis |bella> dici non potest, sed itur a nobis in uia, pugnatur a nobis in bello. |huius modi autem neutralia accommodantur loco tempori personae, ut bene |illo loco studetur, bene illa hora studetur, bene apud illum studetur. |sunt praeterea uerba quae, cum sint personalia sub actiua declinatione, |collata in personam patientis inpersonali more figurantur. ea sunt quae |datiuo casui cohaerent, uelut maledico tibi, inuideo tibi, obicio tibi, |consulo tibi, prouideo tibi, impero tibi, noceo tibi. haec omnia in persona |patientis non recte dicimus maledicor a te nec inuideor a te, sed |maledicitur et inuidetur mihi a te, obicitur mihi, consulitur mihi, prouidetur |mihi, imperatur mihi, nocetur mihi communiter a te et cetera similiter. |non enim dicimus noceor noceris nocetur. huius modi enim uerba |passiuam naturam non habent, ceterum hoc modo tantum declinantur: dum |illud tamen sciamus etiam <in> infinitiuis omnibus cadere utique passiuam |significationem, ut apud Ciceronem «nihil mihi ab istis noceri |potest», et apud Sallustium in Iugurtha «cum Gallis de salute, non |de gloria certari». uerum haec et similia de consuetudine antiquitatis |diuersa reperiuntur figurata declinatione. apud quosdam enim et per |ceteros modos inpersonalium declinatio decurrit, et hac ratione genus potius, |non modum esse dixerunt. nam cum sit indicatiuus curritur, hoc est |omnes currunt, facit imperatiuum curratur, optatiuum curreretur, |coniunctiuum cum curratur, infinitiuum curri. quam declinationem qui probauerit |sciet certari et noceri quoque Latinum esse et Sallustium et Tullium |inpersonalis modi infinitiuum recte posuisse. |0400| de his quae apud ueteres diuersa reperiuntur enuntiata declinatione |nunc demum operae pretium est ueterum inuisere et percurrere libros, |quo perfacile innotescat per omnes hanc fere cucurrisse licentiam, et |perinde ut alios mores itidem prisca aetate alium fuisse sermonem adnotamus, |ut praeclare dixerit Terentius |«nihil est dictum quod non sit dictum prius». |sed iniecit postera aetas manum et ueluti disciplinam pristini saeculi ita et |sermonem fastidire coepit et noua uelut parturire uerba, quae iuuenum ritu |ipsa modo florent et uigent, ut ait Horatius |«ut folia in siluis pronos mutantur in annos, / |prima cadunt, ita [et] uerborum uetus interit aetas, / |et iuuenum ritu florent modo nata uigentque». |exempli tamen gratia quaedam commemorabimus, quo quibus libeat uti |more uetustatis utantur. plura enim uerba quae uulgo passiuo more |declinamus apud ueteres diuersa reperiuntur enuntiata declinatione. frustro, |quod uulgo frustror recte dicimus, id est decipio; item patio pro patior; |moro, quod crebro moror dicimus; item demolio auxilio populo digno: haec |et alia apud ueteres reperimus contra morem doctorum posita. nunc dicet |aliquis quos ueteres hoc modo locutos * frustro ait Gaius Caesar apud |milites de commodis eorum, «non frustrabo uos, milites». item |patio Naeuius in proiecto, «populus patitur 'inquit' tu patias». moro |item Naeuius in eodem, |«quid moras? quia imperas»; |item Pacuuius in Hermiona |«paucis absoluit, ne moraret diutius»; |Ennius |«an aliquid quod dono illi morare, sed accipite». |demolio Varro in poetico libro, «et tamen non demolio rostra», |0401| idem in epistolicarum quaestionum * «demoliuit tectum»; item |Naeuius in corollaria «haec demolite» inquit. item auxilio ait Gracchus | aduersus Furnium, «quibus ego primus quo modo auxiliem». populo |ait Plautus in feneratrice, |«quae ego populabo probe». |digno ait Pacuuius in Hermiona, |«cum neque aspicere aequales dignarent». |citius me dies deficiet enumerantem exempla. sed hactenus haec quae |memoria suggerere potuit, ne inmensum serpat commentarius.\\nparticipium est pars orationis dicta, quod duarum partium quae sunt |eximiae in toto sermone, uerbi et nominis, uim participet. capit enim a |nomine genus et casum, a uerbo significationem et qualitatem et tempus, |ab utroque numerum et figuram. participio accidunt septem, significatio |qualitas tempus genus casus numerus et figura. significationes |participiorum quinque sunt, quem ad modum in uerbo, actiua passiua neutra |deponens communis. actiua est ut uocans docens, passiua ut uocatus doctus, |neutra ut nauigans uolans, deponens ut luctans sequens, communis ut |consolans criminans. qualitas participiorum similiter quem ad modum in |uerbis in quattuor species distributa est, absoluta inchoatiua frequentatiua |meditatiua. absoluta est ut legens dicens, inchoatiua ut feruescens |luciscens, frequentatiua ut cursitans quaeritans, meditatiua ut esuriens parturiens. |tempora participiorum tria sunt, praesens ut sequens, praeteritum ut |secutus, futurum ut secuturus. genera et casus ex nomine tracta facile |noscimus. numerus quoque et figura tam ex uerbo quam ex nomine intellegi |potest. participia trahuntur a uerbo actiuo duo, praesentis temporis et |futuri, ut docens docturus; item a passiuo duo, praeteriti temporis et futuri, |ut doctus docendus; a neutro duo, praesentis temporis et futuri, ut currens |cursurus, interdum tria, cum declinatio passiua miscetur, ut gaudens |gauisus gauisurus; a deponenti tria, ut luctans luctatus luctaturus, interdum |quattuor, ut sequens secutus secuturus sequendus; a communi semper |quattuor, secundum formam quidem actiuam praesentis temporis et futuri, |0402| ut criminans criminaturus, secundum autem passiuam formam praeteriti |temporis et futuri, ut criminatus criminandus. |participia in actiuis praeteriti temporis non sunt, ut Graece dicimus | φιλήσας ποιήσας. recipiuntur autem in positione passiua ea quae non |habent passiuam declinationem, sicut apud ueteres inueniuntur iuratus (non |enim dicimus iuror), similiter et pransus cenatus potus, quae participia |esse aut uerborum significatio aut figura non patitur. minime enim a |uerbis deriuantur. et haec dumtaxat reperiuntur in toto sermone participia |quasi passiua quae originem non habent, quale est: iurati iudices |pronuntiauerunt; item apud Ciceronem «cenatus cubitum cum duobus |filiis», apud eundem pro Milone «pransi poti oscitantes». sed |neque iuror neque prandeor neque cenor dicimus. apud Turpilium comoedia |nobili cuius titulus Demetrius legimus iurata sum perfecto finitiuo dictum: |iuuenis est qui consulit, meretrix respondet «non sum iurata», pro eo |sane quod est: iurasti? non iuraui. sed haec in ceteris uerbis et |participiis dici non possunt. participia in passiuis praesentis temporis non |sunt; abutuntur autem ueteres actiuo pro passiuo, ueluti |«genibusque uolutans / |haerebat»; |deest se, ut sit uolutans se, κυλιόμενος: item |«praecipitans traxi mecum»; |deest me, ut sit praecipitans me, κατακρημνιζόμενος. |sunt quaedam participia nominibus similia, quae quoniam uerbi |originem non habent, propterea non sunt participia sed nomina, ut tunicatus |galeatus penulatus togatus. quaedam participia et nomina communiter esse |possunt, ut passus uisus cultus, quae genetiuo casu discernuntur. nam si |nomina fuerint, genetiuum casum in us longam syllabam mittunt, ut huius |passus uisus cultus. participia autem genetiuum in i mittunt, ut huius passi |uisi culti. |errant longe qui opinantur moribundus uitabundus furibundus esse |participia; sunt enim appellationes. moriturus uero est participium. |0403| ceterum tantum fere distat in hoc sermone, quoniam, cum dicimus moriturus |et ad * moribundus, licet mortem non sit subiturus, nihilo minus similis |morituro. tale est et furibundus, similis furenti, sed sine furore. item |cum legimus apud Sallustium, «uitabundus 'inquit' per saltuosa |loca recedebat» non utique uitans sed uitare simulans. haec |plerumque differunt. |participia saepe etiam temporibus deficiunt, ut furens coepturus |studens ratus et cetera. |item obseruandum est quod, cum uerbum accidit quod tantum |passiuam admittat declinationem, participia recipit et actiua et passiua, quasi |hortor et consolor. dicimus ex eo hortatus et hortandus, item hortans et |hortaturus, quamuis horto non dicatur. si uero tale inciderit uerbum quod |sub passiua declinatione patiendi uim parum admittat, futurum participium |declinatione passiua non fere admittit, quasi expergiscor cunctor: |expergiscendus et cunctandus sermo absurdus uidetur, quia sensum non admittit.\\naduerbium est pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius |implet atque explanat. ita nam cum dico, Palaemon docet, nondum habet |suam uim satis planam, nisi adiecero male aut bene. et ideo aduerbium |appellatur, quia semper adicitur uerbo. Scaurus ita definit, aduerbium est |modus rei dictionis ipsa pronuntiatione definitus, <ut> recte diligenter optime. |aduerbium dicitur ideo, quoniam ad uerbi tendit in eadem sententia |conspirationem, ut recte dixisti, diligenter fecisti, optime legisti. aduerbio |haec iuncta sunt discrimina generalia tria, forma modus finitio. forma |continet aut simplicem aut conpositam; modus continet quantitatem, ut |plus minus; finitio continet summam. aduerbia aut suae sunt positionis |aut ab aliis partibus orationis trahuntur. per se nascuntur, ut nuper. |haec quae ab aliis transeunt uarias habent formas. a nomine proprio |ducuntur, ut Tullius Tulliane; alia a pronomine, ut meatim tuatim; item a |uerbo, ut cursim; item a nomine et uerbo, ut pedetemptim; alia a |participio, ut indulgens indulgenter; item a nomine appellatiuo, ut docilis |dociliter; alia a uocabulo, ut ostium ostiatim. uerum ne has quidem uarietates |0404| omnes persequendas putarim; satis est posuisse aliquas, per quas et |ceterae colligantur. |aduerbiis accidunt <tria, significatio conparatio figura. |significationes aduerbiorum sunt plurimae. significant enim> numerum, ut semel |bis ter quater quinquies deinceps primum iterum rursus tertium dumtaxat |saepe saepius saepissime miliens deciens; negationem, ut non nequaquam |haud haudquaquam parum secus minime; confirmationem, ut etiam quidni |nempe quippe profecto plane maxime scilicet uidelicet ilicet nimirum; |demonstrationem, ut ecce en em ellum eccum: sed haec pronomina quidam |esse dixerunt: optationem, ut utinam, o, o si, quid si, si; aestimationem, |ut caro uili; ordinationem, ut primo secundo deinde deinceps tunc ante |post denique; interrogationem, ut cur, quare, quid ita, nempe, nonne, |utrum, quam ob rem; similitudinem, ut quasi, ceu, ita, perinde ac si, |pro ut, item, adeo, uelut, tam quam, sic, quem ad modum; |dubitationem, ut an utrum fors forsan forsitan fortasse fortassis; inuocationem, ut |heus eho; responsionem, ut heu; prohibitionem negationem adfirmationem, |ut ne prohibendi modo, ne feceris, ne negandi modo, ne id facias, ne |adfirmandi modo, «ne tu, Eruci, accusator ridiculus esses»; |communicationem siue congregationem, ut pariter simul una; |separationem, ut seorsum separatim semote segregatim; optionem, ut potius immo |quam; euentum, ut forte fortuito; qualitatem, ut bene pulchre sapienter |prudenter agiliter uiriliter expedite; quantitatem, ut nimium, plus, minus, |multum, tantum, tantum modo, satis, parum, parumper, sublimiter; |precationem, ut sodes; ius iurandum, ut mehercules, mehercle, medius fidius, |mecastor, ecastor, perpol, edepol. item temporale, modo heri hodie cras |statim nunc nuper perendie olim aliquando quondam; locorum, quae |quattuor modis distribuuntur. nam aut aduerbia loci sunt in loco, ut hic illic |ibi alibi intus foris; aut aduerbia loci sunt ad locum, ut huc illuc quo alio |intro foras; aut aduerbia loci sunt de loco, ut hinc illinc inde aliunde; |aut aduerbia loci <sunt> per locum, ut qua hac illac istac recta; aut |communia omnium partium, ut peregre penitus rursum deorsum sursum |passim anguste late. |etiam nomina ciuitatium in aduerbia redigi possunt. et illa quidem |quae genetiuo casu uel i uel ae syllabis finiuntur <ita>: quando in ipsis |ciuitatibus sumus uel illic aliquid agimus, ipso genetiuo casu uti debemus, ut |0405| Romae sum, Romae studui, Arimini uersor, Arimini moror; quando autem |ad ipsas ciuitates pergimus, aduerbium facimus in locum casu accusatiuo, |ut Romam uado, Ariminum pergo; si uero inde digredimur, septimo casu |utendum est, ut Roma uenio, Arimino discedo. ea uero nomina ciuitatium |quae genetiuum in is syllabam mittunt in una tantum parte dissentiunt a |superioribus. nam etiam aduerbium loci in loco septimo casu seruabimus, |ut Narbone sum, quia facit huius Narbonis, Babylone commoror, quia facit |huius Babylonis. rus etiam et domus et humus in aduerbia redigi possunt. |nam si aduerbium loci in locum ponimus, ita dicemus, rus uado, domum |pergo; si illic fuerimus, ita dicemus, ruri sum, domi moror; si inde |ueniamus, septimo casu utemur, ut rure uenio, domo discedo. humus autem |non recipit nisi aduerbium loci in loco, ut humi nascitur, id est <in> humo. |aeque aduerbia sunt dicenda quibus melius praepositio detrahetur, si tamen |ciuitatium aut locorum certorum nomina fuerint destinata; alioquin |prouinciis, item * praepositio adplicabitur, ut ab Italia uenio, in Italia sum uel |fui, ad Italiam uado. poetae tamen saepius ab hac obseruatione discedunt. |sunt praeterea nomina ciuitatium quae plurali numero figurantur, ut |Athenae Thebae, et his utemur accusatiuo casu euntes, ablatiuo manentes et |exeuntes. |conparationem recipiunt aduerbia, quotiens appellationes unde |transeunt conparantur, ut docte doctius doctissime, quia est doctus doctior |doctissimus. et quoniam aduerbia quoque sunt quae per omnes gradus |ire non possunt, ideo his ad augendam significationem pro comparatiuo et |superlatiuo magis et maxime coniungimus, ad minuendam minus minime. |quem ad modum conparantur, ita deminuuntur aduerbia, a positiuo, ut |primum primulum, longe longule; a comparatiuo, ut melius meliuscule, |longius longiuscule; a superlatiuo uel nulla exempla uel perrara sunt. |sunt aduerbia aut cum nominibus communia, ut subito sedulo; aut |cum pronominibus, ut qui quo hac; aut cum uerbis, ut age pone; aut |cum coniunctionibus, ut quare, si, quam ob rem, quando, ne, ut, cum; |aut cum praepositionibus, ut praeter ante prae contra propter; aut cum |interiectionibus, ut em heu eho; aut pro se inuicem, ut ubi quando |maxime tum ut hic denique. haec aut sensus aut plerumque inter se |discernit accentus. |aduerbiis addi praepositiones plurimi negant. sed tamen lectum |inuenimus in primo, quod est ἐν πρώτοις, et quae dixerunt ueteres, a mane |et ab hinc annos decem natus est, quod est ante decem annos natus |0406| est. item posthac, antehac, exinde, abhinc, ad usque, ab usque, et |poetice de subito, de repente, de inprouiso. quorum quaedam uelut unam |partem orationis conpositam, non nulla poetice proferimus. |notandum sane quod ipsa aduerbia uarios habent fines. nam quaedam |ex nominibus appellatiuis deriuata in ter syllabam exeunt, quotiens datiuus |casus i littera terminatur, ut molli molliter, uolubili uolubiliter, explicabili |explicabiliter, plausibili plausibiliter, docili dociliter. ex hac regula unum |dissentit, quod est facile, quod quidam nomen putant pro aduerbio |positum, ut est «toruum clamat», horrendum resonat. ceterum in |conpositione facilis, a quo difficilis est, difficulter facit, non difficile. |appellationes enim quotiens conponuntur suam regulam seruant. sed saepius |contra hanc usurpat auctoritas. quotiens uero datiuus o littera terminatur, |aduerbia e aut o litteris exeunt. sed haec quae in e exeunt produci debent, |ut docto docte; similiter et cetera. haec autem dissentiunt et e correpta |finiuntur quae non conparantur nec ueniunt ex quadam appellatione, ut |rite magnopere repente, aut ea quae conparationis regulam non seruant, |ut bene male (faciunt enim melius optime, peius pessime), item ea quae |a nomine uerboue non ueniunt sed per se inueniuntur, ut inpune. |identidem quae o littera exeunt tam corripiuntur, ut citus cito, quam |producuntur, ut falsus falso gratuito primo secundo tertio quarto subito |perpetuo consulto tuto superuacuo secreto clandestino necessario matutino |fortuito continuo opinato bipertito tripertito quadripertito. huc usque figura |procedit. quinquepertito enim nemo dicit, nec in cetero numero ita efferre |possumus. alia in us, ut funditus, stirpitus, radicitus, caelitus, mordicus, |nudius, tertius, diuinitus, cum et diuine faciat, et publicitus et publice; |item humanitus et humane. sed in hoc [sensu] distinctio sensum mutat, |ut sit humane ἀνθρωπίνως, ut est apud Terentium |«tamen uix humane patitur»; |et humanitus φιλανθρώπως, ut idem Terentius ait |«coepi non humanitus / |neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli / |tractare». |<sunt> quaedam nomina in us litteris terminata quae ex se bina aduerbia |faciunt, ut est ueterum auctoritas. transit enim in quibusdam rationem et |aliter ipsa enuntiat, aliter consuetudo usurpat. nam nauus nauiter dicunt, |quod nos naue; item duriter, quod nos dure; largiter, quod nos large; |0407| item celere et celeriter. sunt praeterea alia quae in am finiuntur, ut |obuiam perperam palam clam nequiquam nequaquam bifariam trifariam |quadrifariam multifariam; alia in im, ut gradatim regulatim rotatim unciatim |paulatim adfatim glomeratim aceruatim cateruatim copulatim carptim caesim |raptim cursim separatim adflictim strictim ubertim tractim minutatim |sensim furtim deditim uicissim statim partim pedetemptim summatim |prolatatim pauxillatim priuatim nominatim singillatim uiritim uicatim turmatim |tributim guttatim stillatim geminatim angulatim membratim. inuenitur etiam |aduerbium a littera terminatum, ut iniuria, cui contrarium est iure; item |in i, ut uesperi; item in u, ut noctu; item in l, ut semel. in nominibus |Latinis propriis quae o littera casu ablatiuo terminantur in aduerbiis |mutata o littera in a accedente syllaba ne aduerbia faciunt, ut a Vergilio |Vergiliane, <a> Tullio Tulliane. et quae apud Graecos aduerbia κως |terminantur, ea apud nos iuxta Latinum sermonem in e littera finiuntur, ut | Ὁμηρικῶς Homerice. omnia nomina quae in a exeunt casu ablatiuo et |sunt feminina aduerbia in tim mittunt, ut regula regulatim, uncia |unciatim, rota rotatim et similia. item quae in e exeunt interdum aduerbia in |tus mittunt, ut ab imitate imitus, ab stirpe stirpitus, a fundamine funditus. |item ex praepositionibus, quae mutato accentu in aduerbia accedunt, |ut infra, infra stat; supra, supra stat; extra, extra erat; intra, intra |sedebat; ultra, ultra non faciam; citra, citra discurrit; circa, circa equitat; |iuxta, iuxta fecit, ut sit similiter; contra, contra tendebat; subtus, subtus |erat; coram, coram stetit, id est palam; ante, ante uenit; post, post |sedit; prope, prope cecidit, id est paene; usque, usque illum mulcauit, ut |sit ualde, item * super, super * quam diu sine casibus enuntiantur, |aduerbialiter eunt; receptis casibus praepositiones sunt. |inter aduerbia quidam haec posuerunt, quae etiam apud ueteres |obseruata sunt, translatui dimissui receptui ostentui, et siqua eius modi sunt |alia quae casui datiuo dantur, in quibus obseruabimus ita dicere, |0408| translatui est erit, translatui facit, mittit translatum; <translatui> non dicimus, et |cetera similiter. quidam tamen dicunt similia his esse decori honori usui |et cetera quae supra diximus. |haec aduerbia prototypum non habent, post posterior postumus, supra |superior supremus, infra inferior infimus, prope propior proximus, intra |interior intimus, extra exterior extremus, ultra ulterior ultimus, citra |citerior, <superlatiuum> non habet; penitus <penitissimus>. |figura <in> aduerbiis, sicut in omnibus partibus orationis, aut simplex |est, ut iuste, aut conposita, ut iniuste. | de ut aduerbio |ut aduerbium est modo temporis et significat postquam, ut |«at me tum primum saeuus circumstetit horror, / |ut regem aequaeuum»; |modo qualitatis et significat quem ad modum, ut |«Troianas ut opes»; |modo loci et significat ubi, ut est |«caesis ut forte iuuencis»; |modo optandi et significat utinam, ut est |«ut ueniret antehac»; |modo admirandi et significat o quam, |«ut te post multa tuorum / |funera»; |modo coniunctio causalis, |«ut faciem mutatus et ora Cupido».\\npraepositio est pars orationis quae conplexa aliam partem orationis |significationem eius inmutat * uel supponitur, ut mecum tecum, aut |uerbum praecedit, ut perfero, aut aduerbium, ut indocte, aut participium, ut |praecedens, aut coniunctionem, ut absque, aut se ipsam, ut circum circa. |praepositiones tam casibus seruiunt quam loquellis aut loquellis et casibus. |coniunguntur enim aut separantur aut separantur et coniunguntur: |0409| coniunguntur di dis, ut diduco distraho; separantur, ut penes apud; |coniunguntur et separantur ceterae omnes. ex quibus in et con praepositiones, si |ita conpositae fuerint ut eas statim s aut f littera consequatur, plerumque |producuntur, ut insula infula consilium confessio. praepositioni accidunt |casus. sunt autem qui putant accidere praepositioni et figuram et |ordinem; figuram, quia sunt praepositiones simplices, ut abs, conpositae, ut |absque; ordinem, quia sunt praepositiuae, ut sine, subiunctiuae, ut tenus. |sed haec nos et similia in his numeramus quae inaequalia nominantur. |sed scire nos conuenit praepositiones ius suum tunc retinere, cum |praeponuntur, suppositas uero et significationem et uim nominis et legem |propriam non habere. separatae praepositiones separatis praepositionibus non |cohaerent. et aduerbia faciunt, si quando illas non subsecuntur casus. |praepositiones aut ipsae uerba corrumpunt, ut conficio, aut ipsae |corrumpuntur, <ut suffero, aut et corrumpunt et corrumpuntur, ut suscipio>. |casibus seruiunt praepositiones accusatiuo dumtaxat et ablatiuo. antiqui |etiam genetiuo casui praepositiones coniungebant, ut Vergilius «crurum |tenus» et |«laterum tenus hispida nanti». |<sunt> quaedam communes utriusque casus. non nullae tam casui quam |uerbo praeponuntur, aliae tantum uerbo, quaedam tantum casui. aliae |mutato accentu in aduerbia accedunt. non nullae loquellis seruiunt, ut si dicas |scribo, adiectis praepositionibus hoc genere uarietur, ut con de sub, |conscribo describo subscribo. |praepositiones aut casibus tantum modo seruiunt aut solis loquellis |aut utrisque communiter. casibus tantum seruiunt, ut apud penes: sunt |aliae quae harum inueniuntur exemplo. loquellis tantum iunguntur, ut am |con di dis se re au, ut amplector congredior diduco distraho separo |refero aufero. ceterae praepositiones et uerbis cohaerent et casibus, ut per, |<perfer> per hunc, <ad>, admoue ad urbem. quae casibus seruiunt aut |accusatiuo casui aut ablatiuo copulantur. quae accusatiuo casui seruiunt |iunguntur hoc modo: ad, ad domum; ante, ante iudices; aduersus, |aduersus hostem; cis, cis Tiberim; citra, citra Italiam; contra, contra |0410| Graeciam; circum, circum muros; circa, circa forum; erga, erga conscientiam; |extra, extra ciuitatem; inter, inter propinquos; intra, intra oppidum; infra, |infra potentes; ob, ob amicitiam; post, post domum; penes, penes |plurimos; praeter, praeter paucos; propter, propter spem; pone, pone |tergum; secundum, secundum disciplinam; trans, trans Alpes; per, per |prouinciam; iuxta, iuxta aedem; ultra, ultra terminum; usque, usque Galliam; |prope, «prope me est», ut dicit Cicero in Pisonem dixit. item «proximus |Pompeium sedebam». sed et datiuo casui idem Cicero dixit ad | Atticum: «propius grammatico accessi»; Nepos inlustri * Sallustius |«proxima Carthagini loca»; Vergilius |«proximus huic, longo sed proximus interuallo»; |idem |«propius stabulis armenta tenerent». |ablatiuo casui hae sic iunguntur: a, a propinquis; ab, ab homine; absque, |absque nobis; cum, cum sociis; coram, coram amicis; clam, clam patre; |de, de ciuitate; e, e foro; ex, ex prouincia; pro, pro fratre; prae, prae |dolore; palam, palam omnibus; sine, sine domino; tenus, tenus crure. |et quae utrisque casibus seruiunt, ut in <et> sub praepositiones, accusatiuo |casui tunc iunguntur, quando aliquo nos transferimus, ut in ius eo, in |prouinciam uado, sub montem pergo. cum autem in ipso loco sumus, |ablatiuo casu utemur, ut in iure sto, in prouincia sum, sub monte moror. |super etiam et subter, licet rarius, utrisque casibus seruiunt. nam |dicimus et super terram et super terra, ut |«stratoque super discumbitur ostro», |et |0411| «gemina super arbore sidunt», |et |«ligna super foco / |large reponens». |item subter testudinem et subter testudine et subter mare et subter mari. |praepositiones in ex e de per pro prae tam uerbis praeponuntur quam |casibus * amplectuntur. sed iunctae uerbis siue nominibus modo |significationem augent, ut inpotens exosus edurus deamo perodi, promissa barba, |praepingue; modo diminuunt, ut inscius exors eneruis deformis perfidus |profanus. | de praepositionibus quae sub uaria significatione apud auctores inueniuntur | de in praepositione |in praepositio significat modo id quod est ualde et uim uerbi cui |praeponitur, ut superius diximus, auget, ut increpuit insonuit, ut Vergilius |«Turnus ut infractos a(duerso) M(arte) L(atinos)». |modo significat idem quod non et uim uerbi inminuit cui praeponitur, ut |inualidus infirmus. ponitur et pro eo quod est inter, ut |«Penthesilia furens mediisque in milibus a(rdet)» |item |«aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici»; |et pro aduersus, ut in parricidam, in tyrannum, ut Vergilius |«quid meus Aeneas in te c(ommittere) t(antum)» |et |«ipse deos in Dardana suscitat arma»; |et pro modo qualitatis, ut |«quem pellis aenis / |in plumam squamis a(uro) c(onserta) t(egebat)» |et |«atque huic in faciem soror ut conuersa Metisci»; |interdum et pro particula superuacua, ut |0412| «nosco crines incanaque menta». |interdum qualitatem habet ad peius deteriusue tendentem, ut |«quam semel informem u(asto) u(idisse) s(ub) a(ntro) / S(cyllam)»: |non enim nullius formae significat sed malae formae [sed et] quae |dicitur uulgo deformis. item apud Vergilium |«et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae». |nam et hic non nullius sed malae tempestatis ac per hoc insalubres |pestilentesque. ponitur et pro qualitate ordinatiua, ut cum dicimus opus in |dies crescit, ut Vergilius |«inque dies auidum caput altius effert», |et apud Tullium «crescit in dies singulos»; et pro spatio temporali, |cum significat usque adhuc, ut cum dicimus a mane in noctem, ut apud |Vergilium |«felix si protinus illum / |aequasset nocti ludum in lucemque tulisset». |ponitur et pro praepositione pro, ut cum dicimus hoc munus in magno |habeo, ut Vergilius |«in magno munere Cisseus / |f(erre) s(ui) d(ederat) m(onumentum) e(t) p(ignus) a(moris)» |et Sallustius in primo historiarum libro «ut et facta in gloria |numeret et, si liceat, auidius fecerit». | de sub praepositione |sub praepositio significat modo supra, ut |«ter flamma ad summum subiecta reluxit», |et |«corpora saltu / |subiciunt in equos», |id est supra iaciunt; modo infra, |«caudamque remulcens / |subiecit pauitantem utero siluasque petiuit», |item |«pedibusque rotarum / |subiciunt lapsus». |0413| significat et prope, ut |«quo deinde sub ipso / |ecce uolat», |item |«classemque sub ipsa / |Antandro». |ponitur et pro praepositione in, ut |«namque sub ingenti lustrat dum singula templo» |et ut |«quam semel informem uasto uidisse sub antro / S(cyllam)» |id est in templo et in antro. | de super praepositione |super praepositio significat modo de, ut |«multa super Priamo rogitans», |et |«haec super aruorum cultu pecorumque canebam / | et super arboribus». |modo et pro praepositione pro, ut |«nec super ipse sua molitur laude laborem», |et |«nil super imperio moueor». |ponitur et pro insuper et amplius, ut |«cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi / |Dardanidae», |item |«ecce super maesti magni Diomedis ab urbe / |legati responsa ferunt»; |et pro desuper, ut |«haec super e uallo prospectant Troes», |et |«superque inmane baratrum / |cernatur», |item |«gemina super arbore sidunt»; |0414| et pro superest, ut |«ille autem, neque enim fuga <iam> super ulla pericli», |et |«o mihi sola mei super Astyanactis imago». |interdum et ultra significat, ut |«super et Garamantas et Indos / |proferet imperium». | de pro praepositione |pro praepositio significat porro, ut cum profundum dicimus pelagus, |cuius porro fundus sit, ut |«hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni», |et |«proiecto dum pede laeuo / |aptat se pugnae». |significat et ante, ut |«soli pro portis Messapus et acer Atinas / |sustentant aciem»; |et cum pronaum et procoetona et proscenium dicimus locum qui est ante |scenam et ante coetona. item prodere ante dare significat, ut prodere |patriam dicitur proditor; modo porro dare et propagare, ut |«Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri / |proderet». |modo pro in praepositione, ut cum dicimus pro rostris, pro tribunali, ut |apud Vergilium |«hirsutumque supercilium promissaque barba», |id est inmissa; et pro eo quod est ἀντί apud Graecos, ut cum dicimus: |ceruam pro Iphigenia, et |«pro dulci Ascanio ueniat»; |et pro eo quod est ὑπέρ, ut |«unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum». | de ex et ab praepositionibus |ex et ab praepositiones, si sequens uerbum a uocali incipiat, integre |0415| efferuntur, ut ex oppido, ab illo: si consonantes sequantur, extremam |litteram perdunt, ut e foro, a Marco; similiter si uocalis sequatur |consonantis loco posita, ut a Iunone, e uirtute, a uino. hae praeterea |praepositiones, ut quibusdam uidetur, non idem unumque significant. nec enim |unum est a theatro uenire et ex theatro. nam qui dicit a theatro non ex |ipso theatro sed e loco qui est proximus theatro, qui ex theatro se uenire |dicit ex ipso uenit theatro. his praepositionibus contraria potestate sunt |ad et in, quae et ipsae non unum idemque significant, quia in forum ire |est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire, in locum foro proximum; |ut in tribunal et ad tribunal uenire non unum est, quia ad tribunal uenit |litigator, in tribunal uero praetor aut iudex.\\nconiunctio est pars orationis indeclinabilis copulans sermonem et |coniungens uim et ordinem partium orationis. nam ob hoc meruit nomen, quia |pro uinculo interponitur orationi. laxatum enim et diffusum sermonem more |catenae interposita deuincit. Palaemon eam ita definit, coniunctio est pars |orationis conectens ordinansque sententiam. coniunctionum quaedam sunt |principales, aliae subsequentes, aliae mediae, quibus utralibet parte positis |sine uitio coniungitur oratio. principalis est coniunctio <sed>, ut |«sed te qui uiuum casus age fare uicissim». |nam ille ordo ubi postponitur poeticus est per anastrophen factus, |«ipsa sed in somnis i(nhumati) u(enit) i(mago) / c(oniugis)». |subsequens est que, media est etiam. coniunctioni accidunt figura ordo |potestas. figura est qua apparet aut simplex sit, ut nam, aut conposita, |ut namque. ordo coniunctionum triplici genere seruandus est, [primo] |quo apparet utrum praepositiua sit, ut nam, an subiunctiua, ut que, uel |quae praeponi et subiungi possit, ut itaque namque. potestas |coniunctionum in quinque distributa species diuiditur. sunt enim copulatiuae |disiunctiuae expletiuae causales rationales. copulatiuae hae, et que ac at ast |atque (at, haec particula, cum coniunctio est, per t scribitur, cum |praepositio est, per d); disiunctiuae, aut ue uel nec neque an ne neu neue; |expletiuae, quidem equidem quoque autem tamen porro profecto deinde |0416| saltem nimirum uero; causales, si, etsi, etiamsi, si etiam, si tamen, |tamen si, siquidem, quando, quandoquidem, quin, quin etiam, sin, sin etiam, |sin autem, seu, siue, nam, namque, ni, nisi, nisi si, praeterea, enim, |etenim, sed, quia, quoniam (hae coniunctiones, quia et quoniam, hoc |distant: quia referentis est, quoniam iterantis post interrogationem alicuius) |eo, ideo, idcirco, propter, causa, gratia. hae ubi causa redditur rerum, |coniungere orationem solent ita: non dedit, quia non habuit. si |coniunctio et simplex et conposita producitur, sed praeposita quidem particulae, |ut siquidem, subposita uero corripitur, ut nisi. ratiocinatiuae, sed, quam |ob rem, praesertim, item, itemque, sine, ceterum, alioquin, atquin, enim, |etenim, enimuero, quia, quapropter, praeter, quippe, quoniam, |quoniamquidem, ergo, igitur, ideo, ideoque, scilicet, propterea, quare, |quocirca, quippe, utpote, sane, [scilicet] uidelicet, itaque, quamuis, licet, |quamquam, quando graui accentu, quatenus, quandoquidem, siquidem. |dictae sunt ratiocinatiuae, quod quamque rem praepositam ratione |confirmant, in hunc modum: lucet, igitur dies est. nam hic ratione colligit |lucem ideo esse, quod dies est, seu diem ideo esse, quod lux est. sunt |item praeterea, ut ait Plinius, inlatiuae hae, quamquam quamuis etsi |tametsi. item finitiuae dicuntur hae, dum [quamquam] postquam antequam |quatenus; item optatiuae, utinam ut ne uelim. subiunctiuae, cum, si et quae |ab eo conposita sunt, tametsi, antequam, donec, quamuis, dummodo, licet, |postquam, priusquam, dum cum pro donec accipitur aut pro dummodo. |nec te moueat, si quaedam esse et aduerbia et coniunctiones recognoueris. |sunt etiam dictiones quas incertum est utrum coniunctiones an |praepositiones an aduerbia nominemus, quae tamen omnes sensu facile dinoscuntur. |nam et coniunctiones pro aliis coniunctionibus positae inueniuntur potestate |mutata. sunt aliae ad aliquid relatiuae, ut ait idem Plinius, siue |conparatiuae, magis potius immo, in hunc modum: hic eat, immo ille uel potius |ille. idem ait conparandi potestatem habere tam quam. sed haec |uidentur aduerbia magis similitudinis, ut tam quam bonus amicus et tam |ille quam hic. |0417| de et coniunctione |et coniunctio id ualet quod que; sed hoc differt, quod haec non modo |subiungitur sed etiam praeponitur, modo geminata, ut |«qui foedere certo / |et premere et laxas s(ciret) d(are) i(ussus) a(benas)»; |modo simpliciter elata, sed figurata, ut |«labitur uncta uadis abies, mirantur et undae, / |miratur nemus»; |modo interrogatiua, ut |«et quae Romam tibi fuit c(ura) u(idendi)»; |modo indignatiua, ut |«et quisquam numen I(unonis) a(dorat)»; |modo confirmatiua, ut |«et dubitamus adhuc uirtutem extendere uires»; |modo causalis, ut |«et gens illa quidem sumptis n(on) t(arda) ph(aretris)»; |modo adnutiua et promissiua, ut |«dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo»; |modo auctiua pro etiam, ut |«quorum Iphitus aeuo / |iam grauior Pelias et uulnere tardus Vlixi»; |modo ordinatiua, ut |«corpusque lauant frigentis et ungunt»; |modo superlatiua, ut |«quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes»; |modo diminutiua per gradus, ut |«felix qui potuit rerum cognoscere causas»,|«fortunatus et ille deos qui nouit agrestis». | de aut coniunctione |aut coniunctio dubitatiuam, si geminetur, habet potestatem. qui enim |dicit: aut librum uolo aut pretium utrumque ex aequo desiderare |significat, ut illis, |0418| «aut pelago Danaum insidias suspectaque dona / |praecipitare iubent, s(ubiectisque) u(rere) f(lammis) / |aut terebrare cauas uteri et <t(emptare)> l(atebras)». |aut, si semel subiciatur, diminutiua est et gradum habet ad inferiora |tendentem, ut cum dicimus: librum uolo aut pretium; ut, si liber, quem |potissimum uolo, minime reddatur, tum, quod secundum est, uel |pretium, ut |«incute uim uentis s(ubmersasque) o(brue) p(uppes) / |aut age diuersas». |nam furens Iuno et irata quod grauissimum credebat optauit, deinde quod |secundum intulit. huius coniunctionis qualitates sunt multae. modo |comminatiua est, cum dicimus: aut da mihi aut rapio, ut |«Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, / |quale meo Codro concedite (proxima Phoebi / |uersibus ille facit), aut si non possumus omnes»; |modo hortatiua est ita, |«aut tu, magne pater diuum, miserere», |ut est dictum et illud, |«uel tu, quod superest, infesto fulmine morti, / |si mereor, demitte»; |modo coniunctiua pro et, ut |«moliriue moram aut ueniendi poscere causas»; |et pro que, ut |«liquidas corui presso ter gutture uoces / |aut quater ingeminant», |pro ter quaterque; modo pro separatiua, ut |«aut onera accipiunt uenientum aut agmine facto», |item |«aut ante ora deum pinguis s(patiatur) <ad> a(ras)» |modo fundit modo spatiatur; item |«semineces uoluit multos, aut agmina cursu / |proterit, et raptas fugientibus ingerit hastas». |0419|\\ninteriectio est pars orationis affectum mentis significans uoce |incondita. interiectioni accidit significatio tantum; quae aliis partibus orationis |interiaci et inseri solet. haec uel ex consuetudine uel ex sequentibus uerbis |uarium affectum animi ostendit. exultantem significat, ut euax; aut |uoluptatem, ut ua; aut dolentem, ut uae; aut gementem, ut heu; aut |timentem, ut ei attat; aut admirantem, ut babae papae; aut adridentem, ut |hahahe; aut hortationem, ut eia, age, age dum; aut irascentem, ut nefas, |pro nefas; aut laudantem, ut euge; aut uitantem, ut apage; aut uocantem, |ut eho; aut silentium, ut st; aut ironiam, ut phy hui; aut intentius aliquid |demonstrantem, ut em; aut ex inprouiso aliquid deprehendentem, ut attat; |et siqua sunt similia, quae affectus potius quam obseruationes artis |inducant. sunt plurimae dictiones incertae inter aduerbia et interiectiones, ut |est heus heu eia em. etiam aliae partes orationis pro interiectione |singulae pluresue ponuntur, ut est o mi, ellum, amabo, nefas, pro nefas, |malum, miserum, infandum. has enim, ut adserunt multi, in quibusdam |locis interiectiones esse ipse declarat affectus. et fere quidquid motus |animi orationi inseruerit, quo detracto textus integer reperitur, numero |interiectionis accedet. interiectionem Graeci inter aduerbia posuerunt; |Latini ideo separarunt, quia huiusce modi uoces non statim subsequitur |uerbum, et late multiplex interiectionis causa consistit.\\nmemoria est uelox animi et firma perceptio, cuius facultatem fouet |exercitatio lectionis enarrationisque intentio, stili cura, redditio sollicita et |diligens et iteratio atque repetitio frequens] |0420|\\nin primo libello sermonis uniuersi membra, quae prima legentibus |artis grammaticae studia praecipua esse uidebantur, pro qualitate ingenii |puto me satis exposuisse, nec ullius fugere scientiam arbitror totam |loquendi materiam disputandique substantiam partibus orationis administrari; |in hoc uero quid sit grammatica et quibus aliis adminiculis instruatur |explicabimus.\\nuox est, ut stoicis uidetur, spiritus tenuis auditu sensibilis, quantum |in ipso est. fit autem uel exilis aurae pulsu uel uerberati aeris ictu. |omnis uox aut articulata est aut confusa. articulata est rationalis hominum |loquellis explanata. eadem et litteralis uel scriptilis appellatur, quia |litteris conprehendi potest. confusa est inrationalis uel inscriptilis, simplici |uocis sono animalium effecta, quae scribi non potest, ut est equi hinnitus, |tauri mugitus. quidam etiam modulatam uocem addiderunt tibiae uel |organi, quae, quamquam scribi non potest, habet tamen modulatam aliquam |distinctionem. unde quidam uocis tria officia designant, eloquium |tinnitum sonum. eloquium est humanae pronuntiationis expressa significatio |facilem mentibus efficiens intellectum; tinnitus est fabricatae materiae |inlisio tenui sono auditionem acuens; sonus est corporalis conlisio |repentinum auribus inferens fragorem. quid quod ueteres omnes sonos uoces |dixerunt? ut |«fractasque ab litore uoces». | de definitione |definitio est oratio quae id de quo quaeritur aperte describit et |0421| determinat. Cicero sic eam definit, «definitio est oratio quae quid |sit de quo agitur ostendit quam breuissime». | de arte |ars est rei cuiusque scientia usu uel traditione uel ratione percepta |tendens ad usum aliquem uitae necessarium. Tullius hoc modo eam definit, |«ars est perceptionum exercitatarum constructio ad unum |exitum utilem uitae pertinentium». ars dicta, quod arto praecepto |singula definiat et uelut uias quasdam ostendat; uel ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, unde |ueteres artem pro uirtute appellabant. artium genera sunt plura, quarum |grammatice sola litteralis est, ex qua rhetorice et poetice consistunt; |idcirco litteralis dicta, quod a litteris incipiat. nam et grammaticus Latine |litterator est appellatus et grammatica litteratura, quae formam loquendi |ad certam rationem dirigit.\\nlittera est pars minima uocis articulatae ab elemento incipiens una |figura notabilis. Scaurus sic eam definit, littera est uocis eius quae scribi |potest forma. elementum est minima uis et indiuisibilis materia uocis |articulatae uel uniuscuiusque rei initium a quo sumitur incrementum et in |quod resoluitur. huius figura littera uocatur; et sunt omnes figurae |litterarum numero XXIII. sed harum potestates, quas elementa nominamus, |plurimae intelleguntur. litteras etiam ueteres elementa dixerunt, quod |orationem uelut quaedam semina construant atque dissoluant. etenim |differt utrum quis dicat elementum an litteram an per se, quia elementum |quidem est uis ipsa et potestas, littera autem figura est potestatis, a uero |nomen est et potestatis et figurae. igitur elementum intellegitur, littera |scribitur, a nominatur. littera dicta quasi legitera, quia legitur, uel quod |legentibus iter ostendit, uel a litura quam patitur, uel quod legendo |iteratur. accidunt unicuique litterae tria, nomen figura potestas. nomen est |quo dicitur uel enuntiatur; figura, cum scripta aspicitur uel notatur; |potestas qua ualet in ratione metrica, id est cum ad proprietatem suam a |reliquis segregatur. |litterae quibus utimur XXIII hae sunt, a b c d e f g h i k l m n o p q r s t u |x y z. harum differentiae sunt tres. prima differentia <in> litteris qualitates habet |duas, quod aut Latinae sunt aut Graecae. Latinae sunt una et uiginti, Graecae |0422| duae, y et z, quae in usum nostrum propter nomina Graeca uenerunt. |ex his uocalis est y (nam et in ea obseruare debemus quaecumque in |uocalibus obseruantur), semiuocalis z. secunda differentia in litteris qualitates |aeque duas habet, quod aut uocales sunt aut consonantes; item |consonantium quaedam semiuocales, quaedam mutae. uocalium potestates sunt duae, |quod tam pronuntiatae singulae syllabas faciunt et per se proferuntur quam |cum consonantibus iunctae syllabam facere possunt. uocales ideo dictae, |quod ad scribendas uoces articulatas necessariae habentur. has quidam |sonantes appellant. sunt autem numero quidem quinque, a e i o u, |potestate autem septem, si quidem e pro η et pro ε [et pro ει] Graecis |ponitur. namque e breuis est scriptura, pronuntiatione longa, ut conticuere |[et moenia]. et o pro ο et ω Graecis similiter ponitur, ut |«rapti Ganymedis honores». |ex his igitur uocalibus i et u transeunt in consonantium potestatem, cum |aut ipsae inter se geminantur, ut Iuno uita, aut quando aliis uocalibus |adplicantur, ut uates uelox uox Ianus iecor, ita tamen ut quae prior et |praeposita fuerit uicem et uim consonantis obtineat. hae etiam mediae |dicuntur, quia in quibusdam dictionibus expressum sonum non habent, ut |uir optumus. extra quam formam u littera interdum nec uocalis nec |consonans habetur, cum inter q litteram consonantem et aliam uocalem |constituitur, ut quoniam quidem. huic item digammon adscribi solet, cum |sibi ipsa praeponitur, ut seruus uulgus. i litteram geminari in una syllaba |posse plurimi negant. Latinae uocales omnes et produci et corripi |possunt. atque his solis adspirari quidam existimant. consonantes uero sunt |sedecim, b c d f g h k l m n p q r s t x, et adiecta z, quae Graeca |est, fiunt decem et septem. nam et in ea consonantium sonum obseruare |debemus. consonantes appellantur, quod interdum proiectae interdum |subiectae uocalibus consonant. tertia differentia in litteris qualitates habet tres, |quod aut semiuocales sunt aut mutae aut duplices. semiuocales sunt |septem, f l m n r s x; sed adiecta z octo fiunt. ex his x duplex est, ante |quam inuentam g et s uel c et s ueteres scriptitabant. et adiecta z fiunt |duae. sed haec Graeca admissa Graecorum nominum causa. pro hac |ueterum quidam i uocalem, non nulli duas s ponere solebant, unde iugum |dictum est uelut zugon et Iuppiter uelut Zeus pater. item Messentius et |0423| pytissare et tablissare et cetera huius modi usum ueterem declarabant. |liquidae quattuor, l m n r; ex quibus l et r subiectae mutis communes |syllabas faciunt. et s littera suae cuiusdam potestatis est ideoque apud |Graecos μοναδικόν appellatur, quae in metro plerumque uim consonantis |amittit. item ex illis f littera superponitur liquidis, quem ad modum muta |quaelibet, et communem syllabam facit. semiuocales dictae, quod dimidium |eius potestatis habent. etenim per se enuntiantur, sed per se <nec> |syllabam nec plenam uocem faciunt. mutae sunt quae sine auxilio uocalium |non possunt enuntiari. mutae sunt quae nec proferri per se possunt nec |syllabam facere. sunt autem numero nouem, b c d g h k p q t. ex his |quibusdam superuacuae uidentur k et q, quod c littera harum locum possit |implere; sed inuenimus in kalendis et in quibusdam similibus nominibus, quod |k necessario scribitur * et quod q secundum consuetudinem tum scribitur, |cum in una eademque syllaba u littera antecedat et habeat sibi adiunctam |aliam uocalem, ut Quirinus. h quoque interdum consonans interdum |adspirationis creditur nota. haec si c mutae subiuncta fuerit, χ notat |Graecam; si p praeposita fuerit, φ significat. item si t praeposita fuerit |aspirationi, pro θ ponitur Graeca; sicut p et s simul positae ψ Graecam |adserunt litteram. ceterum h uocalibus numquam subponitur nisi in |interiectione ah, quae obturbantis uel dolentis ostendit affectum. g noua est |consonans, in cuius locum c solebat adponi, sicut hodieque cum Gaium |notamus Caesarem, scribimus C. C.; ideoque etiam post b litteram, id est |tertio loco, digesta est, ut apud Graecos γ posita reperitur in eo loco. |mutae dictae, quod per se sine adminiculo uocalium non possunt enuntiari. |ita fiunt omnes qualitates litterarum numero septem, quod aut Latinae sunt |aut Graecae aut uocales aut consonantes aut semiuocales aut duplices aut |mutae. |et hoc scire debemus quod f littera tum scribitur, cum Latina dictio |scribitur, ut felix. nam si peregrina fuerit, p et h scribimus, ut Phoebus |Phaethon. |quidam Latino sermoni sufficere decem et septem litteras crediderunt, |si quidem ex uiginti et tribus una adspirationis nota est, h, una duplex, x, |duae superuacuae, k et q, duae Graecae, y et z. |0424| de interrogatione litterarum |a uocalis δίχρονος per se facit syllabas et breues et longas, itemque |conexa cum aliis tam praeposita quam media finiensque, ut Ahala: nota |etiam praenominis, cum Aulum sola significat. b consonans muta tam |praeponitur uocalibus quam subiungitur: praeponitur et semiuocalibus, ut |in bleso brachioque: propinqua p litterae, qua saepe mutatur, ut supponit |opponit. c consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, |ut capit accipit concidit occidit: C nota praenominis, cum sola Gaium |notat; item numeri, cum centum significat. d consonans muta tam |praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut * <praeponitur> quoque litteris |consonantibus numero septem his, c g l p r s t; quae succedunt in locum |eius, ut accipe aggere alliga appete arripe asside attende: nota |praenominis Decimum significat; item numeri, cum quingentos scribimus. e |uocalis δίχρονος per se nominata itemque cum aliis iuncta et breues facit |syllabas et longas. f consonans semiuocalis praepositiua, quae sola ex |semiuocalibus praeponitur liquidis, quem ad modum muta quaelibet, et |communem syllabam facit. pro hac in Graecis dumtaxat nominibus p et h |utimur, ut Phaethon. tam incipit in syllaba praepositiua uocali quam |semiuocali, uocali tam quam facit, semiuocali * item subiunctiua uocali, ut |efficit officit. g consonans muta praepositiua, quae tam praeponitur |uocalibus quam subiungitur, ut gere aggere: praeponitur et consonantibus, ut |in agmine magno agno grege glire. h consonans muta proprie continens |adspirationem subiunctiua r liquidae consonantis recepta uulgo in numerum |mutarum omnibus uocalibus praeponitur, nulli subiungitur nisi |consonantibus, ut in Thrasea Thracia et nominibus Graecis. i uocalis δίχρονος |media, quae interdum geminatur et praeposita sibi aut alteri uocali transit in |consonantium potestatem: nota numeri, cum unum significat. k littera |notae tantum causa ponitur, cum calumniam aut clades aut Caesonem |quaqua aut caput significat. k consonans muta superuacua, qua utimur, |quando a correpta sequitur, ut kalendae kaput kalumniae. l consonans |0425| semiuocalis liquida, quae tam praeponitur uocalibus quam subiungitur: |praeponitur, cum laudem legem lites locum et his similia scribimus; |subiungitur, tam quam alma: item subiungitur consonantibus, cum Claudium |clementem clientemque et Clodium Clusiumque nominamus: nota |praenominis, cum sola posita Lucium significat; item numeri, cum pro |quinquaginta ponitur. m consonans semiuocalis liquida tam praeponitur uocalibus |quam subiungitur, tam quam monet amat; item consonanti liquidae <n> |praeponitur, ut Mnestheus; subiungitur, cum agmina fragmenta dicimus: nota |praenominis, cum sola scripta Marcum significat et adiecta ad extremam |lineam uirgula Manium. n consonans semiuocalis liquida tam praeponitur |quam subiungitur uocalibus, ut natus ante; item subiungitur mutis, ut |Cnidius Potnias: nota praenominis sola Numerium significat, item |praeposita c Gneium, quem antiqui Cnaeum dicunt. o uocalis δίχρονος tam |producitur quam corripitur et singularis et cum aliis copulata. p consonans |muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut in his, ponit |deponit: praeponitur et consonantibus, ut plaudit: nota praenominis, cum sola |Publium significat, et cum r posita populum Romanum, et subiecta r |litterae rem publicam, et praeposita c litterae patres conscriptos. q |consonans muta ex c et u litteris conposita superuacua, qua utimur, quando u |et altera uocalis in una syllaba iunguntur, ut Quirinus: nota praenominis |Quintum significat, item honoris quaestorem indicans, nec minus populum, |cum ea notamus Quirites. r consonans semiuocalis liquida praepositiua et |eadem subiunctiua uocalibus, ut Roma ramus arma orbis; item |consonantibus subiungitur, ut in Crasso crure prudente; h quoque consonanti uel |adspirationis notae, ut Rhodius, sed in Graecis dumtaxat nominibus. s |consonans semiuocalis suae cuiusdam potestatis praepositiua uocalibus et |subiunctiua, ut satis asper; item praepositiua t consonanti tantum, ut |status. t consonans muta praepositiua liquidarum et uocalium et eadem |subiunctiua p c s consonantium, ut Ctesipho Stichus trabea Aetna: nota |praenominis, cum sola Titum significat. t littera tam praeponitur uocalibus |quam subiungitur, ut tulit attulit; praeponitur et consonantibus, ut trabe. |u uocalis δίχρονος media, quae geminata digammon accipit et praeposita |sibi aut alteri uocali transit in consonantium potestatem, ut uulgus ualens |uiui uelox uox: nota numeri quinque significans. x littera conposita, quam |ideo duplicem dicimus, quoniam constat ex c et s litteris in media tantum |0426| parte locutionum uocalibus apud nos praeposita, ut in axe fraxino; |aliquando finiens, ut uertex frutex; in peregrinis tantum nominibus prima |ponitur, ut in Xantho Xenone: nota numeri, cum decem significat. item |x consonans semiuocalis duplex quae constat aut ex c et s, ut pix picis, |aut ex g et s, ut rex regis. sed sunt nomina in quibus neque c neque g |possit proferri, ut nix niuis, senex senis. haec autem nomina priuilegio |quodam contra rationem declinantur. y uocalis δίχρονος Graeca, quae |propter Graecas dictiones admittitur, ut Hylas Hyacinthus. z consonans |semiuocalis duplex Graeca, quae propter Graeca uel barbara nomina admittitur, |ut Zenon Zacynthus Mezentius gaza. pro hac ueteres duabus s utebantur, |ut Messentius et pitisso tablisso et cetera.\\ngrammatica est specialiter scientia exercitata lectionis et expositionis |eorum quae apud poetas et scriptores dicuntur, apud poetas, ut ordo |seruetur, apud scriptores, ut ordo careat uitiis. grammaticae partes sunt |duae, altera quae uocatur exegetice, altera horistice. exegetice est |enarratiua, quae pertinet ad officia lectionis: horistice est finitiua, quae praecepta |demonstrat, cuius species sunt hae, partes orationis uitia uirtutesque. tota |autem grammatica consistit praecipue intellectu poetarum et scriptorum et |historiarum prompta expositione et in recte loquendi scribendique ratione. |grammaticae officia, ut adserit Varro, constant in partibus quattuor, |lectione enarratione emendatione iudicio. lectio est artificialis interpretatio, |uel uaria cuiusque scripti enuntiatio seruiens dignitati personarum |exprimensque animi habitum cuiusque. enarratio est obscurorum sensuum |quaestionumue explanatio, uel exquisitio per quam unius cuiusque rei |qualitatem poeticis glossulis exsoluimus. emendatio est qua singula pro ut ipsa |res postulat dirigimus aestimantes uniuersorum scriptorum diuersam |sententiam, uel recorrectio errorum qui per scripturam dictionemue fiunt. |iudicium est quo omnem orationem recte uel minus quam recte |pronuntiatam specialiter iudicamus, uel aestimatio qua poema ceteraque scripta |perpendimus. |grammaticae initia ab elementis surgunt, elementa figurantur in |litteras, litterae in syllabas coguntur, syllabis conprehenditur dictio, dictiones |0427| coguntur in partes orationis, partibus orationis consummatur oratio, |oratione uirtus ornatur, uirtus ad euitanda uitia exercetur.\\nsyllaba est proprie congregatio aut conprehensio litterarum <uel unius |uocalis> enuntiatio temporum capax. fit autem ex omnibus uocalibus, etiam |ex singulis, syllaba tam breuis quam longa et ex copulatione uocalium |consonantiumque. syllabae autem dicuntur Graece παρὰ τὸ συλλαμβάνειν τὰ | γράμματα; Latine conexiones uel conceptiones dici possunt, quod litteras |concipiant atque conectant. syllabarum modi sunt tam duo, natura et |positio, quam tres qualitates. aliae enim breues, aliae longae, aliae communes |sunt. breues sunt quae correptam uocalem habent et non desinunt in duas |consonantes uel in aliquid quod positum sit pro duabus consonantibus. longae |aut natura sunt aut positione fiunt. natura, cum aut uocalis producitur, |ut a o, aut duae uocales iunguntur, ut ae oe au eu ei ui. ex his |diphthongis ei, cum apud ueteres frequentaretur, usu posteritatis explosa est. item |ui Graeca potius quam Latina est in Graecis sumenda dictionibus. sed |hae quae natura sunt longae modis quinque ordinantur: primo, quotiens |uocalis sola est et producitur, ut est |«ah silice in nuda conixa reliquit», |et dicitur is modus, constat: secundo, cum diphthongus erit, de qua |dicimus, constat diphthongo, ut au eu oe: tertio, quotiens super |consonantem est, ut |«en Priamus» |et |«en ego uicta situ», |de qua dicimus, incipit: quarto, quotiens subter consonantem est, ut est |«ne pete conubiis», |et dicitur is modus sic, terminatur: quinto, quotiens inter duas uel |plures consonantes posita sit, ut |«sol qui terrarum», |0428| et dicitur is modus, habet in se. positione longa fit syllaba modis septem: |primo, cum correpta uocalis in duas desinit consonantes, ut |«est in secessu longo locus»: |altero, cum excipitur a duabus consonantibus, ut |«Acrisioneis Danae»: |tertio, si desinat in consonantem et excipiatur a consonanti, ut arma: |quarto, si desinat in duplicem litteram ut «nox erat»: quinto, si |sequens a duplici incipiat, ut axis: sexto, si desinat in unam |consonantem et excipiatur a uocali loco consonantis posita, u uel i, ut «at |Venus» «at Iuno»: septimo, cum correpta uocalis desinat et interposita i |excipiatur a uocali, ut |«furias Aiacis Oilei» |et |«Troiaque nunc stares» |et |«nate dea, <nam te maioribus>», |quoniam inter duas uocales duarum syllabarum posita i geminatur. sic |enim scribi per geminatam litteram metri ratione desiderat, si quidem |potestatem tuetur duplicis consonantis. uocales correptae singula obtinent |tempora, productae bina. dimidium temporis absque duplicibus singulae |possident consonantes. |syllabae, ut ait Varro, aliae sunt asperae, aliae leues, aliae |procerae, aliae retorridae, aliae barbarae, aliae Graeculae, aliae durae, aliae |molles. asperae sunt, ut trux crux trans; leues, ut lana luna; procerae |sunt quae uocalem longam extremam habent aut paenultimam, ut facilitas; |retorridae sunt quae mutam habent extremam, ut hic hoc; barbarae sunt, |ut gaza; Graeculae, ut hymnos Zenon; durae, ut ignotus; molles, ut |aedes. | de communi syllaba |communis syllaba est longa in breuem uel contra certis |obseruationibus uersa. communium syllabarum modi sunt septem. primus est, cum |correpta uocalis excipitur a duabus consonantibus quarum prior sit muta, |sequens liquida. breuis enim <in> hoc est, |«uastosque ab rupe Cyclopas» |et |0429| «Albanique patres». |syllaba enim quae sine hac obseruatione poterat esse positione longa breuis |efficitur. f quoque littera, si praeposita fuerit liquidae, quamuis |semiuocalis sit, mutae tamen obtinens locum, breuem facit quae positione longa |fieri poterat, ut est |«ore fremebant» |et |«talia flammato». |secundus est, cum locum breuis longa occupat syllaba per productam |uocalem uel diphthongon finita parte orationis nec ulla interposita |consonante, ut est |«te Corydon, o Alexi», |et |«insulae Ionio in magno»; |ut est Homericus ille, |«οὔ τί μοι αἰτίη ἐσσί· θεοί νύ μοι αἴτιοί εἰσιν» |et |«ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα». |tertius, cum in fine partis orationis uersa uice loco longae ponitur uocalis |correpta una interposita consonante, ut |«emicat Euryalus et munere», |item |«ostentans artemque pater arcumque sonantem» |et |«omnia uincit amor»; |ut est apud Homerum |«Νέστορα δ᾽ οὐκ ἔλαθεν ἰαχή». |quartus, cum correptam uocalem duae consonantes secuntur quarum prior |s littera est, quae syllabae ratione communis uelut sibilus posita uim |consonantis amittit. interdum enim liquidarum legem mutat, si quidem illae |subiunctae mutis utramque potestatem possident, haec uero plurimum sibi |defendit. non solum enim subiungitur uerum etiam e contrario praeposita |loco liquidae fungitur, ut est |«ponite spes sibi quisque», |0430| et apud Lucilium |«infantibus paruis»; |sicut Homericus uersus ille testatur, |«δῶκεν ἔπειτα σκέπαρνον». |quintus est, cum correptam uocalem suscipit z duplex, quae <cum> positione |longam possit efficere, uim plerumque duplicis consonantis amittit, ut |«nemorosa Zacynthos». |sed hic modus non tam ratione communis admissus est quam nominis |necessitate susceptus, ut est |«ὑλήεσσα Ζάκυνθος» |et |«οἳ δὲ Ζέλειαν ἔναιον». |sextus est, cum pronomina hic uel hoc c littera terminata uocalis statim |subsequitur, quoniam in his pronominibus c littera crassum et quasi |geminatum continet sonum. est enim in hoc tam prima pedis syllaba longa |quam tertia breuis, |«hic uir, hic est tibi quem promitti saepius audis». |septimus est, cum correpta uocalis in unam desinit consonantem sequente |h, quae plerisque adspirationis uidetur nota, ut |«terga fatigamus hasta», |item |«Aenean hominum quisquam». |sed modus superior quibusdam superfluus uisus est [praecipue et hic |utimur], cum sufficiat finitam esse partem orationis. ex his omnibus modis |uno uti dumtaxat admittunt qui metrorum rationis sunt admodum |perspicaces.\\naccentus est acutus uel grauis uel inflexa elatio orationis uocisue |intentio uel inclinatio acuto aut inflexo sono regens uerba. nam ut nulla |uox sine uocali est, ita sine accentu nulla est; et est accentus, ut quidam |0431| recte putauerunt, uelut anima uocis. accentus est dictus ab accinendo, |quod sit quasi quidam cuiusque syllabae cantus. apud Graecos quoque |ideo προσῳδία dicitur, quia προσᾴδεται ταῖς συλλαβαῖς. accentus quidam |fastigia uocauerunt, quod <in> capitibus litterarum ponerentur; alii tenores |uel sonos appellant; non nulli cacumina retinere maluerunt. sunt uero |tres, acutus grauis et qui ex duobus constat circumflexus. ex his acutus |in correptis semper, interdum productis syllabis uersatur, inflexus in his |quae producuntur; grauis autem per se numquam consistere in ullo uerbo |potest, sed in his in quibus inflexus est aut acutus ceteras syllabas obtinet. |in Graecis itaque dictionibus cum acutus tria loca teneat, ultimum |paenultimum antepaenultimum, ultra numquam (neque enim refert plurium |syllabarum esse partem orationis), apud Latinos duo tantum loca tenet, |paenultimum et antepaenultimum; circumflexus autem, quotlibet syllabarum sit |dictio, non tenebit nisi paenultimum locum. omnis igitur pars orationis |hanc rationem pronuntiationis detinet. omnis uox monosyllaba aliquid |significans, si breuis est, acuetur, ut ab mel fel; et si positione longa fuerit, |acutum similiter tenorem habebit, ut ars pars pix nix fax. sin autem longa |natura fuerit, flectetur, ut lux spes flos sol mons mos fons lis. omnis uox |disyllaba priorem syllabam aut acuit aut flectit. acuit, uel cum breuis est |utraque, ut deus citus datur arat; uel cum positione longa est utraque, ut |sollers; uel alterutra positione longa, dum ne natura longa sit, prior, ut |pontus, posterior, ut cohors. si uero prior syllaba natura longa et sequens |breuis fuerit, flectitur prior, ut luna Roma. in trisyllabis autem et |tetrasyllabis et deinceps secunda ab ultima semper obseruanda est. haec si |natura longa fuerit, inflectitur, ut Romanus Cethegus marinus Crispinus |amicus Sabinus Quirinus lectica. si uero eadem paenultima positione longa |fuerit, acuetur, ut Metellus Catullus Marcellus, ita tamen, si positione longa |non ex muta et liquida fuerit. nam mutabit accentum, ut latebrae |tenebrae. et si nouissima natura longa itemque paenultima <siue natura siue> |positione longa fuerit, paenultima tantum acuetur, non inflectetur sic, |natura, ut Fidenae Athenae Thebae Cymae, positione, ut tabellae fenestrae. |sin autem media et nouissima breues fuerint, prima seruabit acutum |tenorem, ut Sergius Mallius ascia fuscina Iulius Claudius. si omnes tres |syllabae longae fuerint, media acuetur, ut Romani legati praetores praedones. |0432| pronomina etiam quae duplici modo declinantur, id est aut corripiunt aut |producunt mediam syllabam genetiuo casu, id ostendunt * ut ipsius illius. |si uero mediae longae sunt, primae graues, secundae fiunt inflexae, ut |<ipsius illius>. ergo primae acutae sunt, cum mediae breues; cum uero |mediae longae, primae graues. |exponendum etiam placuit qui pedes acuto tenore aut circumflexo |item ratione supra scripta congruunt. omnis pars orationis quae |possit infra scriptos pedes conplere hanc accentus legem continet. in |disyllabis partibus orationis prior syllaba semper acuitur aut inflectitur. |acuitur, si pyrrichium conpleuerit, sicut puer bonus amor: item spondium |indifferenter positum si habuerit, id est siue natura sit aut positione fuerit |longa utraque syllaba, prior acuitur; natura, sicut Cymae Thebae heros; |positione, ut sollers: iambum quoque, ut Cato Ceres. trochaeum uero |legitimum si conpleuerit, id est si natura longam priorem syllabam |habuerit, circumflectitur, ut meta bruma praetor; sin autem positione longa |fuerit prior syllaba memorati pedis, acuitur, ut pulcher asper. in |trisyllabis dactylus indifferenter positus et anapaestus, tribrachys quoque, tertiam |ab ultima acui desiderat: dactylus natura qui est, sicut limina moenia |sidera Claudius; positione qui fit, ut Sergius: similiter anapaestus, ut |Cicero regio: item tribrachys, ut alius. palimbacchius et amphibrachys in |paenultima circumflexum habebunt, ita tamen ut sit natura longa eadem |paenultima; palimbacchius, ut Romanus legatus; item amphibrachys, ut |Cethegus Sabinus monile. horum si positione longa fuerit eadem paenultima, |mutabit tenorem et acutum habebit accentum; palimbacchius, ut Marcellus; |amphibrachys, ut Metellus Catullus. bacchius et molossus indifferenter positi |paenultimam semper acuunt, bacchius legitimus, sicut Athenae Fidenae, |positione, ut tabellae fenestrae. huius autem pedis si paenultima positione longa ita |fuerit ut excipiatur tam ex muta quam ex liquida, accentus transfertur ad |tertiam ab ultima, ut tenebrae latebrae [quod]. quidam hoc genus syllabae |paenultimae omnino breue putabant, quia non terminatur consonanti, quidam |longum, quoniam, quamuis non terminetur consonanti, nihilo minus |proxima syllaba a duabus incipiat consonantibus et quod natura litterarum |b et r, quae mollis est, nunc longam nunc breuem syllabam efficiat; |ideoque factum est ut uaria haec nomina consuetudo pronuntiaret et tenebras |latebras acuto accentu prima syllaba efferret. molossus item semper |0433| acuitur, ut Romani. in tetrasyllabis autem et deinceps eadem accentus ratio |semper custoditur. monosyllaba fere quaecumque sunt uerba prototypa o |litteram tam uersu quam etiam prosa similiter productam habent. |sane Graeca uerba Graecis accentibus efferimus, si isdem litteris |pronuntiauerimus. in Latinis neque acutus accentus in ultima syllaba potest poni |nisi discretionis causa, ut in aduerbio pone, ideo ne uerbum putetur, et in |quibusdam praepositionibus. nam praepositiones separatae monosyllabae, |quantum in ipsis est, acui debent, sed iunctae casibus aut aliis partibus |interdum uim suam perdunt secunturque illarum naturam et graui, non |acuto sono pronuntiantur, ut produco deduco. item inueniuntur raro |disyllabae quae acui desiderant, ut est circum inter. denique circumflexus |ponitur in ea particula quae est apud Vergilium, ergo, |«illius ergo / |uenimus». |con quoque praepositio conplexa f uel s subiunctas litteras producta o |pronuntiabitur: f, ut confido confero confestim confertus; eodem modo s, ut |consulo conscendo consono consisto consul. et uersa uice eadem aliis |litteris praeposita corripitur, ut contio conduco continuo conloco conuerto |conuoco conprehendo congrego. item coniunctio complexiua siue |copulatiua que et disiunctiua ue et relatiua ne adiunctae uerbis et ipsae amittunt |fastigium et uerbi antecedentis longius positum cacumen adducunt ac iuxta |se proxime conlocant sic, que, ut |«liminaque laurusque dei»; |item ue, ut |«Hyrcanisue Arabisue parant» |et |«calathisue Mineruae»; |ne, ut |«hominesne feraene». |in conpositis dictionibus unus accentus est non minus quam in una parte |orationis, ut malesanus interealoci. accentus in integris dictionibus |obseruantur, in peregrinis autem uerbis et in barbaris nominibus, maxime in |interiectionibus nulli certi sunt. in his enim maxime accentuum lex certa |esse non potest, cum sit absurdum a turbato tenoris exigere rationem. |accentuum legem uel distinguendi uel pronuntiandi ratio uel discernendae |ambiguitatis necessitas saepe conturbat. |0434| accentus acuti nota ita / per obliquum ascendens in dexteram partem. |grauis nota ita \ a summo in obliquam dexteram partem descendens. |circumflexi nota de acuto et graui figuratur, uel c deorsum spectans ˆ. |longus linea a sinistra in dexteram partem aequaliter ducta ¯. breuis |uirgula similiter iacens, sed panda et contractior, quasi c sursum spectans ˘. |sed in illis sonos, in his tempora dinosci uidemus. horum autem officio |sic utimur, ne productionis uel correptionis ratio confundatur. apud |Latinos enim quinque litterae uocales tam producuntur quam corripiuntur. |inueniuntur itaque quaedam nomina homonyma <et participiis> et uerbis |similia, alia quoque aduerbiis. de quibus quid dici potest, nisi quod |accentus sit arbiter discernes utriusque significatus differentiam? sic, |[homonyma] parens obsequens significatur, intellegitur et pater: prius |participium est tractum a uerbo quod est pareo, posterius nomen. quotiens |igitur participium significat, primam syllabam producimus, ut est |Vergilianus ille, |«iamque ibat dicto parens»; |eandem uero in altera significatione corripimus, ut est |«alma parens». |item uerbis similia sic, labor est nomen et uerbi prima positio: in |nominis significatione primam syllabam corripimus, ut est |«tot adire labores»; |at in uerbi producimus, ut est |«matrisque adlabitur aures» |et |«summas perlabitur undas». |item aduerbiis sic, late est et aduerbium et uerbum modi imperatiui: in |aduerbio tam prima syllaba producitur, ut est |«hinc populum late regem», |quam in uerbi significatione corripitur, ut est |«aut aliquis latet error equo», |item |«nec latuere doli» |et |«ut superi uoluere, late». |omnia autem huius modi facilius ex metrica structura conprehenduntur. |his adiciunt hyphen, cuius forma est uirgula sursum sensim curuata |0435| subiacens uersui et inflexa ad superiorem partem ˘. hac nota subter posita |utriusque uerbi proximas litteras in una pronuntiatione colligimus, ita |tamen tum cum ita res exegerit copulamus, ut est |«Turnus ut anteuolans» |et |«antetulit gressum» |et |«quam simulac tali persensit p(este) t(eneri) / c(ara) I(ouis) c(oniunx)» |et apud Sallustium «iam primum iuuentus simulac belli patiens |erat»: simulac hyphen legendum. est enim una pars orationis. huic contraria |est diastole, dextera pars circuli ad imam litteram adposita. hac nota male |cohaerentia discernuntur, ut est |«ereptae uirginis <ira>» |et |«uiridique in litore conspicitur sus». |apostrophos item circuli pars dextera, sed ad summam litteram |consonantem adposita cui uocalis subtracta est. et hac nota deesse ostendimus |parti orationis ultimam uocalem, cuius consonans remanet, ut est |«tanton’ me crimine dignum?». |ceterum δασεῖαν et ψιλήν apud nos h uocali addita uel detracta |demonstrat, id est scripta adspirationem, non scripta leuigationem significat. |illud etiam magna cura uidendum est quod ueteres omnia uel uerba |uel nomina quae o littera finiuntur, item aduerbia uel coniunctiones |producta extrema syllaba proferebant, adeo <ut> Vergilius quoque idem |seruauerit, in aliis autem refugerit incultae uetustatis horrorem et carmen contra |morem ueterum leuigauerit. inuenitur autem apud Vergilium in uerbo |posita breuis, ut |«nunc scio quid sit amor» |et |«hoc sat erit, scio me Danais e c(lassibus) u(num)» |quod quia in uno uerbo uidetur, episynaliphe contrahunt qui seruandam |0436| uetustatis consuetudinem putant. illam autem opinor fuisse rationem, quod |ueteres secuti Graecos, apud quos ω littera ubique quidem natura longa |est, plurimum tamen in extrema uerbi syllaba ponitur, etiam in communi |sermone prosae orationis similiter proferebant. ita dum id usurpauit prosa, |uersus obtinuit. paulatim autem usus inuertit, ut in sermone nostro scribo |dico et item in talibus, ubi o non solum correpta ponitur, sed etiam |ridiculus sit qui eam produxerit. mirum ergo non est, si consuetudinem |sequitur uersus, nisi sicubi poeta maiorem sibi licentiam uindicauit.\\ndictio est uox articulata cum aliqua significatione ex qua instruitur |oratio et in quam resoluitur: uel sic, dictio est ex syllabis finita cum |significatione certa locutio, ut est dico facio. quaedam dictiones sunt simplices, |ut facio, quaedam conpositae, ut conficio. ex conpositis dictionibus |quaedam fiunt ex duobus inperfectis, ut est sinciput, cum intellegatur sematum |caput; quaedam ex <in>perfecto et integro, ut est cismare, quo significatur |citra mare; quaedam ex integro et inperfecto, ut est cornucen, ut |intellegatur cornu canens; quaedam ex duobus integris, ut sacrauia. | de pronuntiatione |pronuntiatio est scriptorum secundum personas accommodata |distinctione similitudo, cum aut senis temperamentum aut iuuenis proteruitas aut |feminae infirmitas aut qualitas cuiusque personae ostendenda est et mores |cuiusque habitudinis exprimendi.\\ndiscretio est confusarum significationum perplana significatio, quae |ostenditur modis quinque, continuatione separatione distinctione |subdistinctione uel mora. | de continuatione |continuatio est rerum contexta dictio, ut |«Scythiam septemque triones». | de separatione |separatio est secretio rerum natura iunctarum quae in ambiguitatem |cadunt, ut |0437| «cum Turni iniuria matrem / |admonuit ratibus sacras depellere taedas». |hic enim mater cum Turno iuncta est, quae ambiguitatis uitandae causa |separari debet, ut sit agnitio quae mater; et sacras taedas expresse |legendum, ut abominandas ostendas, ut |«auri sacra fames». |taedae enim nusquam abominandae sunt quam illic ubi incendia facturae, |quoniam sunt ipsae naturaliter sacris adcommodatae. | de posituris |lectioni posituras accedere uel distinctiones oportet, quas Graeci | θέσεις uocant, quae inter legendum dant copiam spiritus reficiendi, ne |continuatione deficiat. hae tres sunt, distinctio, subdistinctio, media distinctio |siue mora uel, ut quibusdam uidetur, submedia. quarum diuersitas tribus |punctis diuerso loco positis indicatur. distinctio quid est? apposito puncto |nota finiti sensus uel pendentis mora. quot locis ponitur? tribus. quibus? |summo, cum sensum terminat, et uocatur finalis a nobis, a Graecis | τελεία; medio, cum respirandi spatium legenti dat, et dicitur media, Graece | μέση; imo, cum lectionis interruptum tenorem aliud adhuc inlatura |suspendit, et uocatur a Graecis ὑποστιγμή, a nostris subdistinctio. |distinctio est silentii nota cum sensu terminato, ubi est liberum |cessare prolixius, ita ut neuter sui indigeat, ut est |«numina nulla premunt, mortali urguemur ab hoste / |mortales». |et est huius nota punctum supra uersum ad caput litterae positum. |distinguere autem oportet ante similitudines, quas Graeci παραβολάς uocant, et |ante redditas ἀνταποδόσεις, et si quando a persona ad personam |transitus fuerit factus, et ante aut coniunctionem, si quidem non ex abundanti |ponitur, et ante casum uocatiuum, et ante sed, et ante quoniam, et ante |tunc cessante reddita, sed superioribus praepositis, et post |interrogatiuam, ut |«quis deus, o Musae, qui nobis extudit artem? / |unde noua ingressus hominum experientia cepit?». |hic enim oportet distinguere et sic inferre, |0438| «pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe» |et cetera: et ante interrogatiuam, ut |«Musa, mihi causas memora». | de subdistinctione |subdistinctio est silentii nota legitimi, qua pronuntiationis terminus |sensu manente ita suspenditur ut statim id quod sequitur succedere |debeat. huius autem <nota> est punctum sub uersu positum, ut |«me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter? / |aut ego tela dedi fouiue cupidine bella?». |non enim similiter ut in distinctione silentium interpositum tacere permisit, |ut est illud, |«et si fata deum, si mens non laeua fuisset». | de media siue mora |mora est leuis in continuatione sensuum interposita discretio legitimae |distinctionis subdistinctionisque medium obtinens locum, ita ut nec |perfecta in totum nec omissa uideatur sed significatione inmorandi alterius |desideret principium sensus, et hoc solum modo seruat officium ut legenti |spiritum breuissima respiratione refoueat et nutriat. sic enim pronuntiando |reticere quis debet, quia spiritus ipse quadam defectione uincatur, deinde |resumatur, ut est |«ut belli signum Laurenti Turnus ab arce / |extulit, et rauco strepuerunt cornua cantu, / |utque acris concussit equos, utque inpulit arma, / |extemplo turbati animi». |multae enim causae sunt mediae huius lectionis, primum ne confundantur |quae dicola et tricola ponuntur et talia; deinde ut actus uerborum emineat |et luceat, qui ex aliquo moueatur affectu uel indignatione uel miseratione |conlata; uel certe cum quadam artatione sermonis quae ἐμφατικῶς a poetis |congeruntur. siquis itaque sine media spiritus suspensione pronuntiauerit, |ut est |«aut hoc inclusi in ligno occultantur Achiui, / |aut haec i(n) <n(ostros)> f(abricata est) m(achina) m(uros) / i(nspectura) d(omos) u(enturaque) d(esuper) u(rbi), / |aut aliquis l(atet) e(rror): e(quo)», |0439| confundetur ratio conpositionis in generali nomine ligni atque machinae |equi. item |«lectumque iugalem, / |quo perii, super inponas», |minus apertum. subdistinguendum enim est pro uoluntate dicentis. hoc |enim uoluit intellegi Dido, non esse lectum iugalem quo perierit. |inmorandum est ergo et respirandum <post> iugalem et sic inferendum cum | ὑποκρίσεως affectu quo perii. in lectione plena sententia periodos |dicitur, cuius partes sunt commata et cola.\\nmodulatio est continuati sermonis in iocundiorem dicendi rationem |artificialis flexus in delectabilem auditus formam conuersus asperitatis atque |inperitiae uitandae gratia. | de Latinitate |Latinitas est incorrupte loquendi obseruatio secundum Romanam |linguam. constat autem, ut adserit Varro, his quattuor, natura analogia |consuetudine auctoritate. natura uerborum nominumque inmutabilis <est> nec |quicquam aut minus aut plus tradidit nobis quam quod accepit. nam |siquis dicat scrimbo <pro eo> quod est scribo, non analogiae uirtute sed |naturae ipsius constitutione conuincitur. analogia sermonis a natura proditi |ordinatio est secundum technicos neque aliter barbaram linguam ab erudita |quam argentum a plumbo dissociat. consuetudo non ratione analogiae sed |uiribus par est, ideo solum recepta, quod multorum consensione conualuit, |ita tamen ut illi artis ratio non accedat sed indulgeat. nam ea e medio |loquendi usu placita adsumere consueuit. auctoritas in regula loquendi |nouissima est. namque ubi omnia defecerint, sic ad illam quem ad |modum ad ancoram decurritur. non enim quicquam aut rationis aut naturae |aut consuetudinis habet, cum tantum opinione secundum ueterum |lectionem recepta sit nec ipsorum tamen, si interrogentur cur id secuti sunt, |scientium. |0440| de generibus locutionum |genera locutionum sunt quinque, rationale artificiale historicum |glossematicum commune. | de qualitate locutionum |quinque sunt linguae Graecorum, Ias Doris Atthis Aeolis coene. iuxta |has igitur quinque linguas et Latina uerba conprehensa colliguntur hoc modo. |Ias relictis propriis utitur <similibus qua>si propriis nominibus ac uersatur in |omnibus tropis. Doris in singulis partibus orationis nunc adiectioni nunc |breuitati studens barbarismos facit [qui barbarismi metaplasmi appellantur], |quos cum sibi uindicauerint docti, metaplasmos appellant, ut |«Teucrum mirantur inertia corda» |pro Teucrorum, et |«aggere moerorum» |et |«aulai medio». |Atthis, quae breuitati studet, admittit soloecismos, quos cum docti |fecerint, non soloecismi sed schemata logu appellantur, ut est |«nuda genu» |et |«urbem quam statuo uestra est». |ibi enim nudum genu habens debuit dicere et urbs quam statuo uestra est. |sed seruiens schemati quod appellatur Hellenismos tres partes orationis |redegit in duas usus per Atticismon. Aeolis ultra modum copiosa est et |amat per circuitum uerba protendere et periphrasi res explicare ac per hoc | πλεονάζει; cuius uitium schema dianoeas appellatur. coene communis est, |in qua omnes idem sentimus.\\nmetaplasmus est transformatio quaedam recti solutique sermonis in |alteram speciem metri aut decoris causa figurata. huius species sunt hae, |prosthesis epenthesis prosparalepsis paragoge aphaeresis syncope apocope |ectasis systole diaeresis synaliphe episynaliphe ecthlipsis antithesis metathesis. |de prosthesi. prosthesis est quidam generalis metaplasmus, qui fit |per adiectionem. sed specialiter sic diuiditur, prosthesis est adpositio |quaedam ad principium dictionis, litterae, ut |0441| «Turnum gnatoque patrique» |pro nato; syllabae, ut |«concitum tetuli gradum» |pro tuli. |de epenthesi. epenthesis est adpositio, cum inter primam et ultimam |syllabam aut littera adicitur aut syllaba: littera, ut |«hac casti maneant i(n) r(elligione) n(epotes)» |pro religione; syllaba, ut |«Mauortis in antro» |pro Martis. hunc metaplasmum quidam pleonasmon appellant. |de prosparalepsi. prosparalepsis est cum aliquid ad nouissimam |partem dictionis accedit, ut |«admittier orant» |pro admitti, et |«magicas inuitam accingier artes» |pro accingi. |de paragoge. paragoge est cum ad ultimam simplicis dictionis |clausulam aut littera adiungitur aut syllaba: littera, ut apud Plautum, «quo |ted hoc <noc>tis» pro te; syllaba, ut potestur pro potest. |de aphaeresi. aphaeresis est aeque generalis metaplasmus, qui fit |per detractionem; sed specialiter obseruatur. |item de aphaeresi. aphaeresis est ablatio de principio dictionis |contraria prosthesi, cum aut littera amputatur aut syllaba aufertur: <littera>, ut |«ruit omnia late» |pro eruit; syllaba, ut «temnere diuos» pro contemnere, et «linquere |castra» pro relinquere. |de syncope. syncope est ablatio de media dictione contraria |epenthesi, ut |«extinxti me teque, soror», |pro extinxisti. |de apocope. apocope est ablatio de fine dictionis prosparalepsi uel |paragoge contraria, cum aut littera detrahitur aut syllaba: littera, ut |«aspice nunc mage nostrum sit penetrabile telum» |pro magis; syllaba, ut «endo suam do» pro domum. |0442| de ectasi. ectasis est extensio, quae fit cum correpta syllaba contra |rationem per licentiam producitur, ut |«exercet Diana choros». |hic enim Dianae syllaba prima producta est, cum corripi debeat. |de systole. systole est correptio contraria ectasi. fit autem cum |longa syllaba contra rationem corripitur aliqua necessitate cogente, ut |«urbemque Fidenam». |hic enim Fidenarum primam syllabam corripuit, cum producere debuisset. |item |«aquosus Orion». |de diaeresi. diaeresis est discisio syllabae unius in duas diuisae, ut |«diues pictai uestis et auri» |pro pictae, et |«aulai medio». |de synaliphe. synaliphe est conlisio, quae fit cum duarum inter se |concurrentium uocalium altera [earum] eliditur, ut |«adque ea diuersa penitus d(um) p(arte) g(eruntur)» |hic enim unum e praecedens excludi necesse est. haec a quibusdam |syncrisis nominatur. |de episynaliphe. episynaliphe est conglutinatio seu contractio duarum |syllabarum in unam syllabam facta contraria synaliphe, ut |«fixerit aeripedem ceruam licet», |cum aeripedem quinque syllabas dicere debeamus. ita fit una syllaba ex |duabus. |de ecthlipsi. ecthlipsis est conlisio quaedam difficilis ac dura |consonantium cum uocalibus aspere concurrentium, ut est |«multum ille et terris iactatus et alto». |de antithesi. antithesis est litterae conmutatio, ut |«inpete nunc uasto ceu concitus imbribus amnis»; |impete dictum est pro impetu: et olli pro illi. |de metathesi. metathesis dicitur translatio. est autem litterarum ordo |mutatus, ut |«nam tibi, Timbre, caput E(uandrius) a(bstulit) e(nsis)» |Timber enim ratione dicendum est. |0443| de protheseon parallage. protheseon parallage est cum alia quam |quae debet praepositio ponitur, ut |«cui tantum de te licuit?» |pro in te. | de schematibus |schemata, quae Latine figurae uocantur, sicut nomine ipso patet, |conformationes sunt quaedam sententiae remotae a communi * hae, ut |Quintilianus existimat, adeo tropis ipsa rei natura coniunctae sunt ut a |quibusdam troporum nomen acceperint, siue quod forment orationem siue quod |uertant; unde et motus dicuntur. figura igitur est arte aliqua nouata |<forma> dicendi. huius partes duas facit, dianoeas, quod est cogitationis et |sensus, <et> logu, quod est elocutionis atque uerborum. sed cum ad |oratorias uirtutes pertineat schema dianoeas, nos de eo loquimur quod schema |lexeos dicitur, cuius finitio est talis, schema lexeos est ordo uerborum |aliter quam debet figuratus metri aut decoris aut emphaseos gratia. huius |species sunt multae, sed necessariae traduntur, per quas similes |colligentur, prolepsis zeugma hypozeuxis syllepsis asyndeton anadiplosis anaphora, |alia anaphora, epanalepsis epizeuxis paronomasia, schesis onomaton, |paromoeon homoeoteleuton homoeoptoton polyptoton hirmos polysyndeton |dialyton climax. |de prolepsi. prolepsis est pronuntiatio rerum ordine secutarum, id |est cum ante numerus uerbo redditur quam personae definiantur, ut est |«continuo reges, ingenti mole Latinus / |quadriiugo uehitur curru», |«bigis it Turnus in albis», |«tum pater Aeneas, Romanae stirpis origo», |«et iuxta Ascanius, magna spes altera Romae, / |procedunt castris». |et aliter de prolepsi disputatur, cum id quod posterius accidit ante |tempus ascribitur, ut |«Lauiniaque uenit / |litora». |0444| Lauinium enim nondum erat, cum ad Italiam uenit Aeneas. et apud |Sallustium «montem sacrum atque Auentinum insedit»; qui mons ab |hoc, quia illum plebs insederat, postea sacer dictus est. |de zeugmate. zeugma est unius uerbi conclusio diuersis clausulis |coniuncta, id est cum duo aut conplura ad unam partem orationis |iungenda referuntur. huius autem conclusionis diuersitas tribus locis posita |indicatur. fit enim aut cum praeponitur unum uerbum ad quod sequentes |sensus conferantur, ut est «uicit pudorem libido, timorem |audacia, rationem amentia»; aut cum in medio sensuum loco positum |reperitur, ut est |«Troiugena interpres diuum, qui numina Phoebi, / |qui tripodas, Clari laurus, qui sidera sentis / |et uolucrum linguas et praepetis omina pinnae»: |sentis enim uerbum tam primis quam ultimis iungitur et ob id mesozeugma |nominatur: aut certe cum uno uerbo sensus conplures cluduntur, ut est |Tullianum «nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis |uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum |omnium, nihil hic munitissimus senatus habendi locus, nihil |horum ora uultusque mouerunt?» conclusit enim uno uerbo |mouerunt; unde hypozeugma dicitur. |de hypozeuxi. hypozeuxis est cum singulae res aut personis |subiciuntur aut uerbis, ut |«regem adit et regi memorat nomenque decusque, / |quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma / |quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni / |edocet, humanis quae sit fiducia rebus / |admonet, inmiscetque preces. haut fit mora, Tarchon / |iungit opes foedusque ferit». |hypozeuxis est, ut Scaurus ait, figura superiori contraria, ubi diuersa |uerba singulis iunguntur. |de syllepsi. syllepsis est conceptio, cum singularis dictio plurali |uerbo uel posteriori tantum uel ultimo redditur, ut est |«hic illius arma, / |hic currus fuit»; |item |0445| «sunt nobis mitia poma, / |castaneae molles et pressi copia lactis». |syllepsis est dissimilium <rerum> et clausularum per unum uerbum |conglutinata conceptio. |de asyndeto. asyndeton est cum plurima nomina sine coniunctione |ponuntur. |de anadiplosi. anadiplosis est cum ultima prioris uersus dictio initio |sequentis iteratur, ut |«sequitur pulcherrimus Astyr, / |Astyr equo fidens». |anadiplosis est congeminatio dictionis ex ultimo loco praecedentis et |principio <sequentis>. |de anaphora. anaphora est relatio eiusdem uerbi aut similis per |principia uersuum plurimorum, ut |«nate, meae uires m(ea) m(agna) p(otentia) s(olus), / |n(ate), p(atris) s(ummi) q(ui) t(ela) T(yphoia) t(emnis), / a(d) <t(e)> c(onfugio) e(t) <s(upplex)> t(ua) n(umina) p(osco)» |item |«spes tu nunc una senectae, / |tu requies miserae, decus imperiumque Latini / |te penes, in te omnis domus inclinata recumbit». |est et secunda anaphora, per quam elocutio non conuenienter |respondens <ad> aliud refertur occulte, ut est apud Sallustium «sed antea item |coniurauere pauci, in quis Catilina fuit. de qua quam |breuissime potero dicam». hic de qua intellegitur coniuratione. |de epanalepsi. epanalepsis est cum maiore significatu facta repetitio, |ut est in Horatio |«eheu fugaces, Postume <Postume> /, |labuntur anni». |et aliter epanalepsis fit, cum eadem dictio et principium uersus et |clausulam tenet, ut |0446| [«te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda, / |te liquidi fleuere lacus». |item] |«pater, inquam, me lumine orbauit pater», |et |«ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante», |et «haec nauis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex |praeda». |de epizeuxi. epizeuxis est eiusdem dictionis in eodem uersu sine aliqua |dilatione geminatio cum impetu pronuntiationis, ut |«me, me, adsum qui feci, in me conuertite ferrum, / |o Rutuli, mea fraus omnis». |de paronomasia. paronomasia est ueluti quaedam denominatio, cum |praecedenti nomini aut uerbum aut nomen adnectitur ex eodem figuratu, |ut fugam fugit, facinora fecit, gratas gratias, Creta decreta est, pugna |pugnata est. et aliter paronomasia fit, cum dictio iteratur, mutata tamen |aut littera aut syllaba, quotiens nomine simili utimur in significatione |diuersa, ut est apud Terentium |«nam inceptio est amentium, haut amantium», |et apud Ciceronem «qui fuit lucus religiosissimus, is erit locus |desertissimus» et «custodia sacrorum non honoris sed |oneris existimabitur»; item «si non praetorem te sed praedonem |creauimus». |de schesi onomaton. schesis onomaton est cum singulis nominibus |epitheta coniuncta sunt, ut |«Marsa manus, Peligna cohors, Vestina uirum uis». |et aliter schesis onomaton fit, cum in conexu uel in textu sententiarum |plures antonomasiae ponuntur, ut |«armipotens praeses belli Tritonia uirgo». |de parhomoeo. parhomoeon est cum uerba uel nomina paululum |inflexa et tamen prope similia superioribus inferuntur, ut |0447| «multa uiri uirtus animo multusque recursat / |gentis honos». |et aliter parhomoeon fit, cum uerba similiter incipiunt, ut |«machina multa minax minatur maxima muris». |de homoeoteleuto. homoeoteleuton est oratio similibus clausulis |terminata, id est pari uerborum exitu finita, ut apud Ennium |«eos reduci <quam relinqui>, deuehi quam deseri / |malui»; |et Sallustius «in nuda in tecta corpora»; Vergilius |«bella horrida bella». |homoeoteleuton est cum simili modo dictiones multae finiuntur. |de homoeoptoto. homoeoptoton est oratio excurrens in eosdem casus |similiter, id est cum uno similique casu totius sensus elocutionis impletur, |ut apud Sallustium «maximis ducibus, fortibus strenuisque |ministris». |et aliter homoeoptoton fit, cum oratio excurrit in eosdem casus et |similes fines, ut Ennius |«merentes flentes lacrimantes ac miserantes». |item homoeoptoton est cum in similes casus exeunt uerba diuersa. |de polyptoto. polyptoton est oratio casuum uarietate distincta, ut est |in Terentio |«in te spes, Hegio, nobis sita est, / |te solum habemus, tu es patronus, tu pater: / |ille tibi moriens nos commendauit senex: / |si deseris tu, nos perimus». |item |«litora litoribus contraria, fluctibus undas». |de hirmo. hirmos est cum uniformis continuatur series orationis |unius casus tenorem ad clausulam usque custodiens, ut |«principio caelum ac terras c(amposque) l(iquentis) / |l(ucentem)q(ue) g(lobum) l(unae) T(itaniaque) a(stra) / s(piritus) i(ntus) a(lit)». |de polysyndeto. polysyndeton est oratio pluribus nexa |coniunctionibus, ut |0448| «Alcandrumque <Haliumque> Noemonaque Prytaninque», |item |«tectumque Laremque / |<armaque> Amyclaeumque c(anem) C(ressamque) ph(aretram)». |de dialyto siue asyndeto. dialyton est oratio quae sine |coniunctionibus solute ac simpliciter effertur nulla coniunctione interposita superiori |contraria. ut |«alii naualibus ite, / |ferte citi ferrum, date tela, inpellite remos»; |item: uenimus, uidimus, placuit, et apud Tullium «pertulit |cogitauit». hoc etiam brachylogia nominatur. |de gradatione. climax est quam nostri gradationem uocant, adiectio |repetens quae dicta sunt. priusquam enim ad aliud descendat, in |prioribus resistit, hoc est quotiens ab eo quo sensus superior terminatur |inferior incipitur ac deinceps quasi per gradus idem dicendi ordo seruatur, ut |est industria parit uirtutem, uirtus gloriam, gloria inimicitias, inimicitiae |pericula. simile est exemplum ex Graeco notissimo translatum, «non enim |dixi <quidem>, sed <non scripsi>, nec scripsi quidem, <sed non obii |legationem, nec obii quidem> legationem, sed non persuasi Thebanis». sunt |tamen tradita et Latina, «Africano uirtutem industria, uirtus |gloriam, gloria aemulos conparauit»; item et Caluus «non ergo |magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque |maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis |magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium |legum». inuenitur quoque apud poetas, ut apud Homerum in sceptro, quod |a Ioue <ad> Agamemnonem usque deducit; apud nostrum etiam tragicum sic, |«Ioue propagatus est, ut perhibent, Tantalus, / |ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope <autem> satus / |Atreus, qui nostrum porro propagat genus». |0449| haec autem gradatio apertiorem habet artem et magis adfectatam, ideoque |rarior esse debet. item apud Vergilium |«torua leaena lupum s(equitur), l(upus) i(pse) c(apellam), / f(lorentem) c(ytisum) s(equitur) l(asciua) c(apella) / |te Corydon, <o> Alexi». | de uitiis orationis |uitia orationis generalia sunt tria, obscurum inornatum barbarum. |obscuritatis species sunt octo, acyrologia pleonasmos perissologia |macrologia amphibolia tautologia ellipsis aenigma. inornatae orationis species sunt |quinque, tapinosis aeschrologia cacenphaton cacozelia cacosyntheton. |barbarae orationis partes sunt duae, soloecismus et barbarismus, quorum |species <sunt> plurimae. |de acyrologia. acyrologia est dictio minus conuenienter elata, uel |non propriis dictionibus obscurata sententia, ut est |«accede ad ignem hunc, iam calescas plus satis»; |ubi nullus significatur ignis uerum meretrix: et apud Vergilium |«hunc ego si potui tantum sperare <dolorem>». |<sperare> pro timere posuit. |de pleonasmo. pleonasmos est sententia uerbo plus quam necesse |est abundans, ut |«sic ore locuta est», |cum utique sufficeret sic locuta est. |de perissologia. perissologia est multorum uerborum adiectio |superuacua sine ulla ui rerum, ut: |«ibant qua poterant, qua non poterant non ibant». |hic enim excepto ibant omnia superuacua sunt. |de macrologia. macrologia est oratio sine cultu nimium <longa>. |Scaurus ita definit, longa descriptione producta sententia, ut est |«postera uix summo spargebat lumine terras / |orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt / |solis equi lucemque elatis naribus efflant», |cum sit satis dixisse sole orto. uersibus tamen minus nocet quam solutae |orationi. et apud Liuium «legati non inpetrata pace <retro>, unde |uenerant, domum reuerterunt». hic enim non tantum pondus <non> |adiecit sententiae longitudo, sed magis decorem abstulit. |0450| de amphibolia. amphibolia est uitio conpositionis in ambiguo posita |sententia, ut |«aio te, Aeacida, Romanos uincere posse»; |item certum est Antonium praecedere eloquentia Crassum. |hi enim duo sensus uitio ambiguitatis carent proprietate, cum sit incertum |ab Aeacida Romanos uinci posse an a Romanis Aeacidam; similiter ab |Antonio uinci Crassum eloquentia an <a> Crasso Antonium. fit et per |homonymian, ut, cum dicimus taurum, nescias utrum de armento an obscenam |corporis partem an montem qui est in Cilicia an qui est in sideribus |taurum dicamus. fit item et per communia uerba, ut uadatur in foro Cato, |criminatur Cicero. dubium est enim utrum alium uadetur uel criminetur |an ipse ab alio idem patiatur, quia uador et criminor sunt uerba communia. |item fit et per distinctionem, ut uidi statuam auream hastam tenentem. |fit praeterea plurimis modis, quos percurrere omnes, ne nimis longum sit, |non oportet. |de tautologia. tautologia est eiusdem dictionis in eadem sententia |superuacua repetitio, ut est fletus lacrimarum fluorem fundit, et egomet |ipse, cum sufficeret ego. |de ellipsi. ellipsis est necessaria dictione fraudata sententia, defectus |quidam necessariae dictionis quam desiderat praecisa sententia, ut est |«terris iactatus et alto», |cum desit in praepositio; item |«Italiam fato profugus», |id est ad Italiam. |de aenigmate. aenigma est per incredibilia confusa sententia, ut |auia filiorum est quae mater mariti, cum Iocasta significetur. |de tapinosi. tapinosis est contra dignitatem magnae rei humilis |expositio, ut est marcido dies sole pallet, cum marceant terrena, non |inmortalia; et apud Flaccum «Pelidae stomachum» pro ira; Vergilius |«multa malus simulans» |pro scelestus. |de aeschrologia. aeschrologia est uitio conpositionis inuerecunda |oratio, conpositio uerborum obscenae significationis aut unius uerbi obscena |significatio et pronuntiatio. conpositione fit, ut cum Numerio fui; sed |emendatur hoc uitium interposita aliqua particula, ut cum quodam |Numerio fui et |«numerum cum nauibus aequet». |0451| item unius uerbi obscena pronuntiatione sic fit, ut est apud Sallustium |ductabat et «arrexit animos militum». |de cacenphato. cacenphaton est uitio conpositionis inuerecunda |suspitio, ut |«arrige aures, Pamphile»; |item |«ad ramum hunc aperit ramum q(ui) u(este) l(atebat)». |de cacozelia. cacozelia est per affectationem decoris corrupta |sententia, cum eo ipso dedecoretur oratio quo illam uoluit auctor ornare. |haec fit aut nimio cultu aut nimio tumore: nimio tumore, |«Iuppiter omnipotens, caeli qui sidera torques, / |ore tuo dicenda loquar»; |nimio cultu, |«aureus axis erat, temo aureus, aurea summae / |curuatura rotae, radiorum argenteus ordo, / |per iuga chrysolithi positaeque ex ordine Musae». |de cacosyntheto. cacosyntheton est indecens structura uerborum, |ut est |«uersaque iuuencum / |terga fatigamus hasta». | de barbarismo |barbarismus est dictio uitiosa. est autem definitio generalis et |specialis. sed quoniam dictio et contexta oratio et una pars eius intellegitur, |et quia consuetudo hunc tantum barbarismum appellat qui fit in una parte |orationis, aptius tamen hac utemur definitione [barbarismus est contra |Romani sermonis legem aut scripta aut pronuntiata uitiose dictio], |barbarismus est enuntiatione uel scripto una pars orationis corrupta ac per hoc |non Latina. sed hoc uitium in soluta oratione nomen suum retinet, |ceterum apud poetas metaplasmus uocatur, soloecismus autem schema. |barbarismus est barbaros lexis, id est barbara dictio. sed hoc uitium inter se |differt, quod barbarismus in Latina dictione fit, barbaros autem lexis tota |peregrina dictio. barbarismus fit modis principalibus quattuor, adiectione |detractione mutatione transmutatione. adiectionis species sunt quattuor, |[aut] per adiectionem temporis siue productionem, per adiectionem litterae, |0452| per adiectionem syllabae, per adiectionem adspirationis. adiectione |temporis siue productione fit hoc modo, ut |«Italiam fato profugus»; |i enim prima syllaba cum corripi debeat, producta est, id est, cum |habere debeat tempus unum, habet duo: adiectione litterae, ut siquis |relliquias geminata l littera pronuntiet, ut |«relliquias Danaum»: |adiectione syllabae, cum dicimus Mauors pro Mars et tetuli pro tuli, ut |«Mauortis in antro», |et |«numquam huc tetulissem pedem», |item «alituum» pro alitum: adiectione adspirationis; hoc et scripto et sono |proditur, ut cum dicimus choronam cum adspiratione, cum debeat leuiter |pronuntiari; item hemo pro emo. detractionis species sunt aeque quattuor, |detractione temporis litterae syllabae adspirationis: temporis, ut siquis |dicat feruere correpte, cum produci debeat media syllaba, ut «feruere |Leucaten»; litterae, ut si detracta a littera pretor dicamus, ut Lucilius |«pretor ne rusticus fiat», |cum debeat ae pronuntiari, praetor [sed structurae gratia syllaba longa |corripitur]; syllabae, ut siquis temnere dicat pro contemnere, ut Vergilius |«et non temnere diuos»; |adspirationis, ut siquis dicat omo sine adspiratione, cum debeat aspere |pronuntiari. hae autem species inueniuntur locis tribus, in prima parte |dictionis, in media, in nouissima: in parte prima fit per aphaeresin, id |est detractionem, ut linque pro relinque; in media per syncopen, id est |concisionem, ut nantes pro natantes; <in> nouissima per apocopen, id est |abscisionem, ut uolup pro uoluptate, et ut si accusatiuo sine m littera |domu dixeris. per parallagen, id est mutatione litterae, si litteram aliam |pro alia pronuntiemus, ut aruenire pro aduenire. transmutatione, cum in |eadem dictione conmutatis inter se litteris utamur, ut leriquias si per l |litteram pronuntiemus, cum debeat per r prima syllaba dici, reliquiae; |item lerigionem similiter pro religione mutatis r et l litteris; eodem modo |0453| tanpister pro tantisper. per ecthlipsin quoque, id est per unius litterae |elisionem, ut repsitum pro repositum. |sunt praeterea pronuntiationis quaedam uitia, quae non nulli |barbarismos putant, iotacismi labdacismi myotacismi hiatus conlisiones et omnia |quae plus aequo minusue sonantia ab eruditis auribus respuuntur. haec |uitia praelocuti controuersiam de nomine pertinacibus relinquimus. |iotacismi sunt cum i littera supra iustum decorem in distinctionibus extenditur. |labdacismi similiter, si lucem prima syllaba uel almam nimium plene |pronuntiemus. myotacismi quoque sunt cum in fine partis orationis inuenitur |m littera et incipiat sequens a uocali quae non sit loco consonantis posita. |haec enim scribitur quidem, non autem enuntiatur, ut «quousque |tandem abutere». tunc autem pronuntiamus m litteram, cum sequitur |uocalis loco consonantis posita, ut est |«cum Iuno aeternum s(eruans) s(ub) p(ectore) u(ulnus)». |distinctio quoque, quae separat uerba, ut est |«dum conderet urbem / |inferretque d(eos) L(atio)». |quae pronuntiatio seruanda, ne sit barbarismus, non in scriptura sed in |sermone, si enuntiata fuerit. | de soloecismo |soloecismus est contra rationem Romani sermonis disturbans |orationem et uitium in contextu partium orationis contra regulam artis |grammaticae factum, id est non conueniens rationi sermonis iunctura uerborum. |soloecismus dicitur Graece λόγου σώου αἰκισμός, id est integri sermonis |corruptio: uel a ciuitate Ciliciae quae Soloe olim dicebatur, nunc |Pompeiopolis uocatur, cuius incolae quia sermone corrupto loquebantur, similiter |uitiose loquentes apud Athenienses σολοικίζειν dicebantur, unde id uitium |soloecismus dictum est; Latine a quibusdam stribiligo appellatur: uel a |Solone legum auctore, qui indifferenter locutus est. soloecismus fit |modis generalibus quattuordecim aut, ut quidam, quindecim; inmutatione |generum tam nominis quam pronominis, casuum numerorum personarum |temporum, per qualitatem uerborum, per modos uerborum, per aduerbia, |per praepositiones, per gradus conlationis, per geminationem abnuendi, |per accentus, per ordinis inmutationem. primus modus soloecismi fit per |inmutationem generum nominis, cum dicimus «atra silex» aut «amarae |corticis» aut «purpurea narcissus», cum ater silex debeat dici et |0454| amari corticis et purpureus narcissus: femininum genus factum est quod |erat masculinum. secundus modus est per inmutationem generis |pronominum, ut quis mulier, cum dici debeat quae mulier, apud Pacuuium |«quis tu es, mulier, quae me insueto nuncupasti |nomine?» |pro quae: masculinum quis pro feminino posuit. item si finitiuum pro |infinito ponamus, id est si dicamus de absente hic fecit; aut cum de |praesente dicamus is fecit, cum debeamus dicere hic fecit. tertius modus fit |per inmutationem casuum sic, cum in sermone alium casum pro alio |ponimus, ut |«urbem quam statuo uestra est»: |accusatiuum casum pro nominatiuo posuit. quartus modus per |inmutationem numerorum fit, ut |«pars in frusta secant»: |numerum pluralem pro singulari posuit, cum pars secat debuerit dicere. |quintus modus fit per inmutationem personarum, ut siquis aliam personam |pro alia ponat, ut |«haec prima piacula sunto», |cum debuerit dicere sint: secundam personam posuit pro tertia. sextus |modus fit per temporum inmutationem, ut est |«nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent», |cum debuerit dicere nec uenissem: tempus praeteritum perfectum posuit |pro praeterito plusquamperfecto. item |«quae manus interea Tuscis comitetur ab oris» |pro comitata sit et armauerit. septimus <modus> per qualitates uerborum |fit, ut |«hoc pinguem et placidam Paci nutritor oliuam». |finxit enim commune uerbum nutritor ab eo quod erat actiuum nutrio, cum |deberet dicere nutrito. octauus modus <fit> per uerborum modos, ut |«at Rutulo regi ducibusque ea mira uideri / |Ausoniis». |uideri enim infinitum modum posuit pro pronuntiatiuo, cum deberet dicere |uidebantur. nonus modus fit per aduerbia localia, ut si dicamus intus eo |aut intro sum, cum debeat dici intro eo, intus sum; et eamus illic pro |0455| illuc. illic enim in loco est, illuc in locum. decimus modus fit per |praepositiones, ut |«rapuitque in fomite flammam»; |ablatiuum enim casum pro accusatiuo posuit, cum debuerit dicere in |fomitem, quasi rapuit ad fomitem: et apud amicum eo pro ad amicum eo. |undecimus modus est per gradus, siquis conparatiuum ponat pro |superlatiuo aut absolutum pro alterutro, id est si dicat bonus omnium, cum |optimus debeat dicere, aut melior omnium, cum melior omnibus debeat |dicere; cuius exemplum est |«is quaestus est multo uberrimus», |cum debeat dicere multo uberior. duodecimus modus fit per |geminationem abnuendi, ut <si> dicas numquam nihil peccaui, cum debeat dici |numquam peccaui, quoniam duae abnutiuae unam confirmatiuam faciunt. |tertius decimus <modus> fit per ordinis inmutationem, si particulam quam |debeas primo loco ponere postponas aut quam debes postponere primo loco |conloces, dum dicis: autem uenit, cum oporteat dici uenit autem. |quartus decimus <modus> fit per inmutationem accentus taliter, ut siquis |aduerbium loci ubi, quod est positum pro aduerbio temporis, acute |pronuntiet et ita fiat locale, cum debeat esse temporale, ut est in illo uersu, |«inde ubi uenere ad fauces». |ubi enim grauiter legendum est, quoniam significat postquam. sic et alia |similiter, ut si aduerbium post graui accentu pronuntietur, erit |praepositio; si acuto, aduerbium, |«et longo post tempore uenit». |quidam adiciunt quintum decimum, qui putant etiam in una parte orationis |fieri soloecismum, si inconuenienter fiat, si demonstrantes uirum hanc |dicamus, aut feminam hunc; aut si interrogati quo pergamus respondeamus |Romae; aut unum resalutantes saluete dicamus, cum utique praecedens |demonstratio uel interrogatio uel salutatio uim contextae orationis obtineat. |multi etiam dubitauerunt scala quadriga scopa soloecismus an barbarismus |esset, cum scilicet id genus dictionis barbarismum esse ipsius uitii |definitione possit agnosci. ita fiunt modi soloecismi secundum plerosque |quattuordecim, secundum quosdam quindecim. |inter soloecismum et barbarismum hoc interest, quod soloecismus in |pluribus partibus fit et discrepantes et inconsequentes inter se dictiones |habet, barbarismus autem in una et in soluto sermone. ceterum apud |poetas barbarismus metaplasmus dicitur, soloecismus schema nominatur. |0456| Latine barbarismus dissonans uocatur, metaplasmus transfictio dicitur, |soloecismus figura appellatur. | de uirtutibus orationis |uirtutes orationis generales sunt duae, proprietas et ornatus. |proprietatis est species regula sermonis, quam Graeci analogian uocant, quidam |ex nostris proportionem. huic accedit breuitas, quam Graeci syntomian |uocant; item tenor, quem illi uocant tasin aut prosodian. ornatus species |sunt duae, ex quibus prior debet esse conpositio quam Graeci synthesin |dicunt; sequens est culta et sana oratio, quam illi nominant cyriologian, |in qua tropi <sunt>. specie regulae sermonis, quam uocant analogian, |seruatur recta scripturae ratio, ut sciamus scribsi b littera potius utendum |esse quam p, cum exordium * uerbi quod est per b scribo. breuitatem, |quam syntomian Graeci dicunt, tunc notabimus, cum rei magnae sensus |sufficient ad dignitatem, quamuis breui enuntiabitur sententia, ut apud |Vergilium |«nascetur pulchra T(roianus) o(rigine) C(aesar), / i(mperium) O(ceano), f(amam) q(ui) t(erminet) a(stris), / I(ulius) a <m(agno)> d(emissum) n(omen) I(ulo)». |hic enim et Troiana dignitas et Caesaris principatus et Romano imperio |possessus indicatur orbis. tenor, quem Graeci dicunt tasin aut prosodian, |in flexibus uocis seruandus est. nam quaedam acuto tenore, pleraque graui, |alia flexo desiderant enuntiari. in ornatu prima conpositio debet seruari, |ut non sit dissonans et aspera structura orationis. culta et sana oratio, |quam Graeci dicunt cyriologian, sine lenocinio debet ornari, ut |«Romanos rerum dominos g(entemque) t(ogatam)». |hic etiam ipsa uarietas sententiam ornauit. huic accedunt tropi, quibus |conuenienti adiectione proprietas inlustratur. | de tropis |tropus est, ut ait Scaurus, modus ornatae orationis et dictio |translata a propria significatione ad non propriam decoris aut necessitatis aut |cultus aut emphaseos gratia. Quintilianus sic definit, tropus est sermo |<a> naturali et principali significatione translatus ad aliam exornandae |orationis gratia. tropi sunt metaphora catachresis metalepsis metonymia |0457| antonomasia synecdoche onomatopoeia periphrasis hyperbaton hyperbole |allegoria homoeosis. horum omnium generalis est metaphora, ceteri omnes |huius species uidentur. |de metaphora. metaphora est rerum uerborumque translatio a propria |significatione ad non propriam similitudinem decoris aut necessitatis aut |cultus aut emphaseos gratia. haec fit modis quattuor his, ab animali ad |animale, sicut |«Tiphyn aurigam celeris fecere carinae»; |ab agitatore ad gubernatorem transtulit; item |«tondentes campum late candore niuali»: |ab animali ad inanimale sic, |«ad procul excelso miratus uertice montis»; |pro cacumine nunc uerticem dixit, qui est animalium tantum; item |«fertur in abruptum magno mons improbus actu»: |ab inanimali ad animale, ut |«si tantum pectore robor / |concipis»; |a ligno ad hominem transtulit; item |«ambo florentes aetatibus»: |ab inanimali ad inanimale, ut |«pelagus tenuere rates»; |pro nauibus nunc rates dixit; item |«insequitur cumulo praeruptus aquae mons». |metaphorae quaedam sunt communes, quae a Graecis acoluthoe |appellantur, ut |«Tiphyn aurigam celeris fecere carinae», |quia, quem ad modum in naui auriga dici potest, ita et in curru |[communiter] gubernator, ut |«cumque gubernator magna contorsit equos <ui>»; |hic gubernatorem pro auriga posuit: quaedam non communes, quae a |Graecis anacoluthoe appellantur, ut «uertice montis». non enim potest |inuicem dici cacumen hominis, sicut dixit uerticem montis. scire autem |debemus esse metaphoras alias reciprocas, alias unius partis. |0458| de catachresi. catachresis est necessaria similium <pro> propriis |abusio et usurpatio nominis alieni, id est dictio deficiens proprietate alterius |nomen usurpans quasi proprium. haec a metaphora distat, quod illa |uocabulum habenti largitur, haec [et], quia non habet proprium, alieno |utitur; ut parricida dicitur qui fratrem uel sororem occidit, cum ille proprie |parricida sit qui patrem occidit. |de metalepsi. metalepsis est per transsumptionem dictionum |proprietatis dilatio, dictio gradatim homonymiae ad propriam significationem |descendens, ut |«speluncis abdidit atris»; |ab atris enim nigrae intelleguntur, ex nigris tenebras habentes, et per hoc |in praeceps profundae. |de metonymia. metonymia dicitur transnominatio. est autem dictio |ab alia propria significatione ad aliam propriam translata. fit autem modis |sex: per id quod continetur id quod continet sic, |«crateras magnos statuunt et uina coronant»; |non enim uina sed crateras coronant, in quibus uina <sunt>: per id quod |continet id quod continetur sic, |«caelo gratissimus amnis» |pro dis qui caelo continentur: per inuentorem dominantemue inuentum |subiectumue sic, |«sine Cerere et Libero friget Venus»; |uult enim per Cererem panem intellegi, per Liberum uinum, per Venerem |concubitum: per inuentum subiectumue inuentorem dominantemue <sic>, |«uinum precamur. nam hic deus praesens adest»: |per efficientem id quod efficitur sic, «melior remis»; non enim remis |eam infert sed uelocitate quae per remos fit: ab eo quod fit id quod facit |sic: frigus pigrum; item |«maestumque timorem», |id est qui maestos facit, hoc est tristes. |de antonomasia. antonomasia est pronominatio, pro proprio alio |utitur, significatio uice nominis posita, et uocabulum quod sine nomine |positum loco eius fungitur. ducitur autem antonomasia modis tribus, aut ab |animo aut a corpore aut extrinsecus: ab animo, ut |0459| «magnanimusque Anchisiades», |id est Aeneas: a corpore, ut |«ergo his aligerum dictis», |id est Cupidinem; item «ipse arduus» * |item de antonomasia. antonomasia est uocabulum quod sine nomine |positum loco eius fungitur, ut est «arma uirumque», et intellegitur |Aeneas; item «domitor maris» dicitur et intellegitur Neptunus; item |«ipse arduus». huius species est epitheton. est autem epitheton |praeposita dictio proprio nomini aut ornandi aut destruendi aut indicandi causa. |ornant epitheta, sicut «dia Camilla»; destruunt sic, |«scelerumque inuentor Vlixes»; |indicant sic, |«Larissaeus Achilles». |sumuntur autem epitheta modis tribus, ab animo, a corpore, extrinsecus: |ab animo «magnanimus Anchisiades» et «contemptor diuum |Mezentius»: a corpore sic, |«aligerum dictis adfatur Amorem» |et «pulcher Iulus». extrinsecus quae sumuntur in plures species |diuiduntur. descendunt enim a loco, ab actu, ab euentu: a loco, ut Vlixes |dicitur Ithacus aut Pelasgus; ab actu, ut «Aeneia nutrix» Caieta; ab |euentu, ut «insula diues opum» Tenedos. |de synecdoche. synecdoche est dictio plus minusue pronuntians |magis quam significans. modo enim [a] toto dicto pars intellegitur, modo |parte nominata totum accipitur: a toto pars, ut |«ingens a uertice pontus»; |non enim totum pelagus fuisse dicitur quod nauem excusserit sed pars |pelagi, id est fluctus; item |«fontemque ignemque ferebant»: |a parte totum, ut |«haut aliter puppesque tuae pubesque tuorum»; |a puppibus enim naues significat, a pube totos homines. |0460| de onomatopoeia. onomatopoeia est dictio configurata ad imitandam |uocis confusae significationem, ut |«tinnitusque cie <et matris quate cymbala circum>» |* «clangorque tubarum»; |item ut dicimus ualuas stridere, oues balare, aes tinnire et cetera his |similia. |de periphrasi. periphrasis est numerosior dictio, dictionum in |uniuersa rei significatione congregatio, circumlocutio cum cultu longiore |uerborum ambitu rem describens, quae fit ornandae rei causa quae pulchra |est aut uitandae quae turpis est: ornandae rei causa, ut breuitatem |splendide producat; uitandae, ut foeditatem circuitu deuitet. breuitatem |splendide producit sic, |«et iam prima nouo spargebat lumine terras / |Tithoni croceum linquens Aurora cubile». |potuit enim dicere iam lucebat aut dies ortus erat. foeditatem |circuitu deuitat sic, |«placidumque petiuit / |coniugis effusus gremio per membra soporem»; |hoc enim circuitu euitata decenter obscenitate ostendit concubitum: item |«nimio ne luxu obtunsior usus / |sit genitali aruo et sulcos oblimet inertis»; |hoc enim circuitu significat conceptum difficilem feminae. |de hyperbato. hyperbaton est in eodem sensu perlonga dictionis |dilatio et transgressio quaedam uerborum ordinem turbans. sed hic tropus |generalis est. huius enim species sunt quinque, anastrophe, diacope uel, |ut quidam, tmesis, dialysis siue parenthesis, synchysis, hysterologia. |anastrophe est inuersio dictionum contra rectum ordinem orationis et duorum |uerborum ordo praeposterus nullo interposito extrinsecus uerbo, ut |«transtra per et remos»; |est enim ordo per transtra: item «lupi ceu». diacope est siue tmesis |diductio conpositae dictionis interposito extrinsecus uerbo, ut |«septem subiecta trioni», |cum iungi debeat septemtrioni. dialysis siue parenthesis est interposita |ratiocinatio diuisae sententiae, ut |0461| «tum socios, namque omnis eum stipata tegebat / |turba ducum, sic incipiens hortatur ouantes»; |cum sit ordo tum socios hortatur ouantes, namque eum stipata tegebat: |item |«Aeneas, neque enim patrius consistere mentem / |passus amor, r(apidum) a(d) <n(aues)> p(raemittit) A(chaten)»; |ordinandum est sic, Aeneas rapidum ad naues praemittit Achaten. |synchysis est hyperbaton obscurum, hoc est ex omni parte confusum, ut |«uina bonus [cadis] quae d(einde) c(adis) o(nerarat) A(cestes) / l(itore) T(rinacrio) d(ederatque) a(beuntibus) e(ros) / d(iuidit)»; |cum sit ordo, deinde heros diuidit uina quae bonus Acestes onerarat |cadis et de Trinacrio litore abeuntibus dederat: item |«tris notus abreptas in saxa latentia torquet» |et cetera; cuius recta conpositio est talis, tres notus a(breptas) i(n) s(axa) t(orquet), saxa |mediis fluctibus latentia, quae Itali aras uocant, dorsum inmane mari summo. |[de hysterologia] hysterologia est uel hysteroproteron cum id quod primum |esse debet secundo ponitur loco, sensuum ordo praeposterus * post |redditur, ut |«postera Phoebea lustrabat lampade terras / u(mentemque) A(urora) p(olo) d(imouerat) u(mbram)»; |prius est enim ut noctis umbra discedat, deinde sol oriatur: item |«et torrere parant flammis et frangere saxo». |de hyperbole. hyperbole est dictio fidem ueritatis excedens [siue |sententia] augendi minuendiue gratia: augendi, ut niue candidior, uelocior |euro: minuendi, sicut tardior testudine leuiorque foliis; item ut |«extractam puteo situlam qui ponit in horto / |ulterius standi non habet ipse locum»; |item ut est apud Vergilium |«illa uel intactae segetis per summa uolaret / |gramina nec teneras cursu laesisset aristas, / |uel mare per medium fluctus suspensa tumentis / |ferret iter, cursu non tingueret aequore plantas». |de allegoria. allegoria est oratio aliud dicens aliud significans per |similitudinem aut contrarium, ut apud Vergilium |0462| «et iam tempus equum fumantia soluere colla»; |significat enim carmen esse finiendum: item |«Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti»; |non enim auctor nauigationem quam dicit uult intellegi sed fauorem |Maecenatis ad carminum consummationem. huius tropi species sunt septem hae, |ironia antiphrasis aenigma charientismos parhoemia sarcasmos astismos. |ironia est oratio pronuntiationis grauitate in contrarium redigens sensum |uerborum, ut |«egregiam u(ero) l(audem) e(t) s(polia) a(mpla) r(efertis)»; |haec enim sententia, nisi grauiter pronuntietur, non uituperantis erit sed |laudantis: item |«me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter?»; |hanc nisi grauitas pronuntiationis adiuuerit, confiteri uidebitur quod negare |contendit. antiphrasis est dictio e contrario significans, ut bellum dicitur, |quod minime est bonum, et lucus, quod minime luceat, et Parcae, quod |minime parcant. haec ab ironia differt, quod ironia pronuntiando et |adfectu mutat significationem, antiphrasis uero diuersitatem rei nominat. |aenigma est obscura sententia per occultam similitudinem rerum, dictio |obscuritate allegoriae non intellegibilis. aliud enim palam ostendit aliud |tegit per obscuram diuersitatem, ut |«mater me genuit, eadem mox gignitur ex me»; |cum significet ex aqua glaciem concrescere et rursus in aquam resolui: |item ut «mare concretum in creta ligneo in campo, ubi caro |humana ossibus ludebat»; cum significare uult salem in salino fictili |fuisse, quod super mensam esset, in qua manus talos iactabat. |charientismos est tropus quo dura dictu gratius proferuntur, dictio per ea quae |grata sunt auribus aliud significans, ut cum interrogamus num quis nos |quaesiuerit et respondetur: bona salus uel fortuna, quo intellegitur neminem |nos quaesisse. parhoemia est uulgaris prouerbi usurpatio rebus |temporibusque adcommodata, cum aliud significatur quam quod dicitur, ut |«aduersum stimulum calces»; |et ut cocta numerabimus exta, cum significet ex euentu sciemus. |sarcasmos est plena odio atque hostilis inrisio per figuram enuntiata, ut est |«en agros et quam bello, Troiane, petisti / |Hesperiam metire iacens». |astismos est tropus multiplex numerosaeque uirtutis. namque astismos |0463| putatur quidquid simplicitate rustica caret et faceta satis urbanitate |expolitum est, species allegoriae cum urbanitate multiplex, ut est apud |Vergilium |«qui Bauium non odit amet tua carmina, Maeui, / |atque idem iungat uulpes et mulgeat hircos»; |item ut «Philippus cum uellet Persas in suam potestatem |redigere et in hoc exercitum misisset, scripsit milites a se |missos, quod conperisset eos seditione uexari, et bonorum |esse in tali tempore subuenire». |<de homoeosi>. homoeosis est minus notae rei per similitudinem eius |rei quae magis nota est demonstratio et ignotae rei per similitudinem eius |quae magis nota est descriptio. huius species sunt tres hae, icon siue |characterismos, parabole, paradigma. icon est descriptio figurae alicuius |expressa uel personarum inter se eorumue quae personis accidunt |conparatio, ut |«os umerosque deo similis» |et |«omnia Mercurio similis», |item |«talis Amyclaei domitus Pollucis habenis / |Cyllarus». |hic enim equus equo conparatur. parabole est rerum aut |administrationum genere dissimilium conparatio. fit autem modis octo: per |habitum, ut |«qualis in Eurotae ripis a(ut) <p(er) i(uga)> C(ynthi) / e(xercet) D(iana) c(horos)» |et cetera; per magnitudinem, ut |«ceu duo nubigenae cum uertice montis <a(b) a(lto)> / d(escendunt) C(entauri)»; |per colorem, ut |«Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro / |siquis ebur»; |per uocem, <ut> |«clamores simul horrendos ad s(idera) t(ollit) / |qualis mugitus <f(ugit)> c(um) <s(aucius)> a(ram) / t(aurus)»; |0464| per similitudinem, ut |«qualis apes aestate noua p(er) <f(lorea)> r(ura) / e(xercet) s(ub) <s(ole)> l(abor)»; |per energian, ut |«in segetem ueluti cum flamma furentibus austris / |incidit»; |per altitudinem, ut |«quales aeriae liquentia flumina circum / |siue Padi ripas»; |per affectum, ut |«sic funere primo / |attonitae patuere domus, cum corpora nondum / |conclamata iacent». |est et conparatio per <dis>similitudinem et habet uim praeferendi, ut |«non sic aggeribus r(uptis) c(um) s(pumeus) a(mnis) / e(xiit)» |et ut |«non tam praecipites biiugo c(ertamine) c(ampum) / c(orripuere)». |in his enim praeponuntur ea quae <dis>similitudine conparantur. paradigma |est enarratio exempli uel rei praeteritae relatio significans adhortationem |dehortationemue: adhortationem, ut «Antenor p(otuit) m(ediis) e(lapsus) A(chiuis)» et cetera; |item «Pallasne e(xurere) c(lassem) / A(rgiuum)» et dehortationem, ut |«an non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor»: |dehortationem, |«an non uiderunt moenia Troiae / |Neptuni fabricata manu considere in ignis?».\\nquoniam de conpositione, quae gratiam orationis inluminatam exornat, |superius iam coepisse loqui uidemur, subiungamus quoque et quem ad |modum fiat. etenim hanc tametsi prosae orationi conuenire et ad |oratorias uirtutes pertinere artium rhetoricarum praeceptores adserunt, ita ut |auctoritas Tulliana testatur, tamen, quia et particulam attingit artis |grammaticae, huic etiam adplicare pro simplicitate ingenii non absurdum putaui. |0465| nam structurae obseruatio bipertita tam ad oratorias uirtutes quam ad |partes grammaticas pertinet. et alterum quod ab genere rhetorico trahitur |trina ratione colligitur, et est primum incisum; hoc Graeci comma |nominant: ex commatibus, hoc est incisis, membrum fit, quod illi colon |appellant: ex commatibus et colis periodus constat, quam nostri |conprehensionem dicunt. alterum ad officium artis grammaticae refertur, hoc est |ad pedes, si quidem adsumpta pedum imagine omnis orationis clausula |struitur; quod genus [hoc] possis grammaticum, illud rhetoricum magis |dicere. |sed quia conpositionis pars quam <ad> artem grammaticam pertinere |diximus pedibus constat, statuendum est quo quemque eorum nomine |appellemus. uariis enim uocabulis traduntur. sunt ergo quattuor pedes e |binis syllabis, octo ternis: spondius longis duabus, pyrrichius, quem alii |pariambum uocant, breuibus, iambus breui longaque, huic contrarius e |longa et breui trochaeus. in his uero qui ternas syllabas habent dactulum |longa duabusque breuibus, huic temporibus parem sed retroactum |appellari constat anapaeston. media inter longas breuis facit amphimacron; sed |frequentius eius nomen est creticus. longa inter breues amphibrachys: at |cum duas longas praecedit breuis, bacchius; huic aduersus longis breuem |praecedentibus palimbacchius erit. tres breues <trochaeum>, quem |tribrachyn uolunt dici qui choreo trochaei nomen inponunt, tres longae |molosson efficient. |conponitur igitur et struitur omnis pedestris oratio uerbis * commata |cola periodos. comma incisum, colon membrum nominamus; periodo |plurima nomina dat Cicero, ambitum circuitum conprehensionem |continuationem circumscriptionem. in uerbis obseruandum est primum, ne a |maioribus ad minora descendat honoremque perdat oratio. melius enim dicitur |uir est optimus quam uir optimus est. hoc multo magis ibi custodiendum |est ubi singula uerba sensus habet, cauendumque ne fortiori coniungatur |infirmius, ut sacrilego fur, homicidae corruptor. namque sensus omnis a |paruo in maius debet insurgere. sit et illa naturalis obseruatio, ne |iunctura uerborum cacenphaton sonet, quale est |«et numerum cum nauibus aequet». |illa quoque conpositio fugienda, ut syllabae duae pluresue quae priorem |sensum terminant in prima posterioris sensus parte ponantur, |0466| «o fortunatam <natam> me consule Romam». |sed in conpositione iuncturaque uerborum maius studium maiorque cura |est. fit autem ex coniunctione uerborum comma, ex commatibus colon, ex |colis periodos. comma est, ut mea fert opinio, sensus non expleto |numero conclusus, plerumque pars membri. tale est enim quo Cicero |utitur, «domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at |egebas». fit autem etiam singulis uerbis incisum, «diximus, testes |dare uolumus». incisum est diximus. membrum autem est sensus * |sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens, «o callidos |homines»; perfectum est, sed remotum a ceteris uim non habet, ut per |se manus et pes et caput: «o rem excogitatam». quando ergo incipit |corpus esse? cum uenit extrema conclusio, «quem quaeso nostrum |fefellit id uos ita esse facturos?» quam Cicero breuissimam putat. |itaque fere incisa et membra multa sunt et conclusionem utique desiderant. |alii sic, comma est iuncturae finitio, «etsi uereor iudices»; item |alterum comma, «ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere |incipientem timere»: iam factum est colon, id est membrum, quod intellectum |sensui praestat. deinde sic ex plurimis incisis membrisque fit periodos in |extrema illa clausula, «ueterem iudiciorum morem requirunt». |periodos autem non longior esse debet quam ut uno spiritu proferatur. |modum eius Cicero quattuor senariis uersibus terminauit. non nulli uero |duo genera eius esse dicunt, unum simplex, cum sensus unus longiore |ambitu circumducitur; alterum quod constat ex membris et incisis, quod |plures sensus habet, «aderat ianitor carceris, carnifex |praetoris». sed tamen ita sit aperta ut intellegi possit et memoria contineri. |iunctura igitur apte conuenire et sine hiatu uerborum construi debet, |quod non aliter efficitur quam si fuerit obseruatum. sed haec obseruatio |duplex est, altera quae ad pedes refertur, altera quae ad conprehensiones, |quae ipsae efficiuntur ex pedibus. item ne praecedentis uerbi extrema |uocalis uocalem primam inlidat uerbi sequentis, ut si dicas: aere emit, illi |incumbit, fore omnia et similia. hiat enim iunctura, quae structior |pleniorque fieret, si consonantes uocalibus adplicarentur: aere mercatur, |illi totus incumbit, fore cetera. magis autem structura patet, cum in |0467| se longae uocales incidunt, ut Thebae Aegyptiae, profugo Aeneae. sed |habent quendam canorem pronuntiationis, quasi neglegentem decorem. |longa magis cum breui iungitur: aere emit, illi incubuit, quam si duae |breues iungantur: aere exutus, arma abiecit. plurimum uero auctoritatis et |ponderis habent longae, celeritatis breues, quae si miscentur quibusdam |longis, currunt; si continuantur, exultant. acres quae ex breuibus ad |longas insurgunt, leniores quae a longis in breues descendunt. optime |incipitur a longis, recte aliquando a breuibus, ut «nouum crimen G(ai) C(aesar)», |lenius a duabus, ut «animaduerti iudices». clausula quoque e |longis firmissima est; sed uenit et in breues, quamuis habeatur indifferens |ultima. neque enim ego ignoro in fine pro longa accipi breuem, quia |uidetur aliquid uacantis temporis ex eo quod insequitur accedere. fugienda |quoque est et consonans inlisa uocali: bonum aurum, iustum enim est et |similia, quae deformant orationis integritatem. item ex consonantibus quae |in se incidentes stridere et quasi rixari uidentur uitanda iunctura est, ut |Sextus Roscius, ars studiorum, rex Xerxes, error Romuli. haec de uerbis. |quorum exemplo iudicium etiam de ceteris uitiis quae cauenda sunt fieri |poterit, sic tamen ut haec diligentia non anxie sit persequenda sed usu et |exercitatione ducenda, ne nos in uerbis magis quam in rebus teneat |occupatos; potiusque est ut se ultro offerat, quam quae sollicite referatur. |ceterum in commatibus et in colis et in periodis conponendis struendisque |prius sensibus, tunc deinde uerbis ordo tribuendus est, ut non tantum |decore sed etiam uiribus impleatur oratio, ut Cicero in Antonium «uomens |frustis esculentis gremium suum et totum tribunal |impleuit»; item in Verrem «cuius, ut adulescentiae maculas |ignominiasque praeteream, quaestura, primus gradus honoris, quid |habet aliud in sese nisi Gn(aeum) Carbonem spoliatum a quaestore |suo pecunia publica, nudatum, inquam, a quaestore et |proditum consulem, desertum exercitum, relictam prouinciam, |sortis necessitudinem religionemque uiolatam?». huius periodi |conpositio decoratur adeo ut, siquid soluere et conmutare uolueris, pereat |omnium rerum atque uerborum et dignitas et potestas. |0468| omnis autem structura constat rythmis et pedibus et metris. rythmi |certa dimensione temporum terminantur et pro nostro arbitrio nunc breuius |artari nunc longius prouehi possunt. pedes certis syllabarum temporibus |insistunt nec a legitimo spatio umquam recedunt. metra sunt uerborum |spatia certis pedum temporibus alligata. sed neque rythmis neque metris |oratorem uti decet, ne non dicere sed carmen canere uideatur. adeo non |desunt qui Ciceronem reprehendant, quod in principio diuinationis metrum |fecerit sotadium, «siquis uestrum, iudices, aut eorum qui |adsunt»: «etsi uereor iudices» et «animaduerti iudices» principia |esse sotadia; et in Pisonem a trimetro coepisse, «pro dii inmortales, |qui hic inluxit dies»; item in actionis secundae libro primo senarium |uersum esse «illa uero expugnatio fani antiquissimi»; Sallustium |quoque in principio Iugurthae a rythmo coepisse. uerum hoc totum genus |reprehensionis eius modi est ut, si calumniatores istos audiamus, |conticescendum sit, quia nulla non pars orationis in aliquam rythmi aut metri |speciem potest figurari. igitur in conlocatione uerborum aptiora et tam |ordini quam uiribus congruentia contrahere debemus, sic tamen ut potiora |sint utilia dure locata conpositis inutilibus. cumque in omni parte |orationis ea uerba nectenda sint quae structius quadrent, tunc praecipue in |clausulis dignitas ista seruanda est, in quibus tam dicentis quam audientis |sensus atque intentio terminatur; dum modo principia lenius, narratio |simplicius, argumenta ornatius, epilogi effusius proferantur. |sed quia non omnibus sed quibusdam pedibus sibi congruentibus |decenter struitur oratio, sciendum est maxime <his> pedibus ordinari clausulas |quorum tempora longiora sunt. sed meminerimus ita nos de longis et |breuibus temporibus locuturos ut natura tantum, non etiam positione, longas |aut breues syllabas iudicemus. neque enim de metro quaeritur, ut necessitas |naturam cogatur imitari, sed de prosa oratione tractatur, quae tam soluta |et libera est tamque omnibus dicendi opibus instructa ut non seruire |uerbis sed imperare uideatur. hoc adeo uerum est ut in structura similiter |currat: iusta reprehensio et: iusta uideatur, quamuis reprehensio primam |syllabam positione longam habeat propter duas consonantes quae secuntur, |uideatur autem primas duas syllabas breues habeat. item omnia |0469| locuturus et omnia propinauit simili structura feruntur, quia natura paria sunt, |quamuis sint positione diuersa. |igitur spondius e duabus syllabis longis aptus est [clausulae uel] |clausulis, qualibus maxime Demosthenes utitur, «πᾶσι καὶ πάσαις καὶ πᾶσιν | ὑμῖν». habet enim graues sonos finemque sensus et clausulae firmas |sedes constituit, ut: rei publicae causa et arma sumpsi et esse pro |nobis. grauior est autem longa syllaba praecedente quam breui. aliter enim |sonat: arma sumpsi, aliter esse pro nobis. sane interest quis eum |pes antecedat. nam trochaeus praecurrit, arma sumpsi, anapaestus, esse |pro nobis. amat et dactylum antecedentem, ut criminis causa. ipse sibi |spondius male anteponitur. trochaeus quoque in clausula bene ponitur, |maxime si se ipse praecedat, ut acta res est et iusta causa, et |pyrrichius, cape uota, et creticus, proditis rebus, et amphibrachys, uenite |mecum, nisi quod haec clausula in rythmum cadit, et anapaestus, |impetus fecit. sane quotiens una pars orationis anapaestum et trochaeum |receperit, mollem et quasi lubricam structuram dabit, ut archipirata et |parricidarum. quamuis enim idem pedes eademque sint tempora, tamen |ubi duae sunt partes orationis nescio quo modo in utriusque confinio |retentus spiritus ac restitutus adfert quandam conpositioni firmitatem; at in |una parte orationis properare uerba et continua spiritus celeritate labi |uidentur. sic fit ut trochaeum quoque tamet<si> bene tribrachys antecedit, ut |refero causam, facite uota, tamen in una parte orationis quae totidem |pedum totidemque sit temporum mollior ac fluxior structura ducatur, ut |facilitatis agilitatis temeritatis. iambus quoque clausulis aptus est spondeo |antecedente, iusta fide, et se ipso praecurrente, bona fide, cretico, |prospera fide. |nunc trisyllabos pedes in trisyllabis partibus orationis consideremus. |singulis enim partibus orationis singulos pedes dabimus. dactylus in |clausula fortis est trochaeo antecedente, iure fecimus, pyrrichio, esse |dicitur, spondeo, causas audiat, ciues dicimus, iuste fecimus, et trochaeo, |uota fecerat, et iambo, fide dicitur. et tribrachys quoque dactylum bene |praecedit, recole nomina, <et> anapaestus, repetes cetera; unde est |«gladium nobis ab ipsis porrigi legibus»; et palimbacchius, |sepone cetera, et molossus, quaerebas dicere. facit etiam tribrachys ad |clausulam praecedente cretico, ut si dicas de ceteris agite, de proelio |0470| redeo, de litteris dubito: ceteris pedibus antepositis in rythmum labitur. |amphibrachys quoque recte ponitur in clausula spondeo fere antecedente, |ludos habete, recte locutus, et trochaeo, iustam querellam. hinc est |illud Tullianum, «et pristinum morem iudiciorum requirunt» |et «neminem praeponendum mihi esse actorem putabit» et |«in exilium eiciebam quem ingressum iam in bellum |uidebam» et «contra Caesarem est congressus armatus». etiam |anapaestus clausulis conuenit, sed mollis et fluens atque in rythmi modum |profluens trochaeo anteposito, «ubi erit imperii nomen [et] dignitas». |creticus eum paulo fortiorem facit, ut nobiles homines. bacchius clausulis |aptior spondeo antecedente, causas agebas: ceteris pedibus non fere |conuenit. palimbacchius stabiles clausulas reddit, ut Cicero in Catilinam |«si istius furorem ac tela uitemus», et «nullum id rursus |liberum inpunitum». creticus, ut uicisse quam[quam] plurimos, |reposcimus deditos; et molossus, rure nutritos, esse sanatos. iam enim de |pedibus qui praeponendi sunt parcius loquemur. et amphibrachys primus, |aedem refecit, causam probauit, et pro Milone «clamoresque |maximos prae uestra salute neglexit». haec de trisyllabis. |ceterum quattuor syllabarum non multi ad clausulas apti sunt, ex |quibus pauca referemus. uideatur, habeatur et similia pedem habent paeona |tertium ex duabus breuibus et longa et breui temporum quinque, ante quem |breuis fere syllaba conlocanda est, ut esse uideatur, facere uideatur, fortis |habeatur. sic Tullius pro Cluentio «quantum difficultatis et |quantum laboris sit habitura», et in Catilinam «cum omnibus potius |quam soli perire uoluerunt». struimus et ditrochaeo, dicere |maluerunt, ausus est confiteri, crimina detulerunt, et paeone tertio, |exercitum conpararunt, nuntium pertulerunt. inde est pro Ligario «aut |leuium Graecorum aut inmanium barbarorum», et pro Milone |«pro salute bonorum contra amentiam perditorum». ille |quoque pes quem antispastum uocant ex breui et longis duabus et breui bene |in clausula ponitur, ut uir optimus uideretur et «sua manu sororem |interfectam esse fateretur». simile est: Hortensius perorauit. et |ille pes qui uocatur ionicus maior struit clausulam constatque syllabis |longis duabus et breuibus duabus, curam sollicitudinemque <de>ponite. unde |0471| est illud, «quorum igitur inpunitas, Caesar, tuae clementiae |laus est, eorum te ad crudelitatem acuit oratio». sed et illa |uerba quae quinque syllabis constant fluxiorem structuram faciunt, |reprehendetis arbitremini inueniretis; eo magis, si sex syllabas habeant, |excogitaretis arbitraremini interrogauerunt desiderauerunt et similia. |haec a nobis non idcirco tractata sunt, ut oratoris plenam fluentemque |libero impetu facultatem his semper uinculis alligaremus. nam conpositio |uerborum non ex labore anxio ueniat sed usu atque exercitatione perpetua |fluat magisque de ea auribus iudicetur, quae uelut arbitrae conpositionis |esse debent, ut quid structum, quid diffusum, quid gracile, quid ubertum, |quid durum, quid feminatum sit aestiment. plerumque etiam nimiae artis |opinio fugienda est et interponenda simplicitas rudis atque inperitae |dictionis, non propter hoc solum, quod in omnibus rebus nimium lenocinium |odio dignum est, sed quod plerumque acribus sensibus <uis> maior est, si |naturaliter proferantur. nisi forte Marcus Tullius in structura defecerit, |cum de Appia uia et Clodii caede loqueretur, «quae cruentata antea |caede honesti atque innocentis uiri silebatur, eadem nunc |crebro usurpatur, posteaquam latronis et parricidae |sanguine inbuta est»; ibidem «dederas enim 'inquit' quam |contemneres populares insanias ab adulescentia documenta |maxima». nempe enim parricidae sanguine cruentata melius struebatur, |et: maxima documenta melius sonat. sed orator acerrimus uim ac |uirtutem loquendi secutus contempsit ornatum deditque auribus a continuo cultu |quasi respirandi spatium. et pro Ligario «ad ea arma profectus sum |quae erant suscepta contra te»; ibidem «quid autem contra |aliud egimus, Tubero, nisi ut hoc quod hic potest nos |possemus?». haec omnia non phaleris sed uiribus structa sunt, nec ulla re |Cicero gloriosior est quam quod ad summam artis istius laudem mira artis |dissimulatione peruenit. | [de qualitate structurae |structurae qualitates uariis uocabulis traduntur. statuendum quoque |est quo quamque earum nomine appellemus. si paenultimus fuerit |pyrrichius, optime succedit paeon primus, et erit structura quadrata. si |0472| paenultimus fuerit spondeus et successerit tribrachys uel pyrrichius, erit |structura incisa. si paenultimus fuerit tribrachys uel pyrrichius et paeones |successerint primus et nouissimus, erit antiqua structura, quae dicitur |confragosa; qua usus est Cato. si in paenultimo tribrachys fuerit uel dactylus |uel pyrrichius, et successerit uel tribrachys uel molossus uel pyrrichius uel |anapaestus, erit structura quae uel delumbis uel fluxa uel mollis dicitur; |qua usus dicitur Antonius maior]. |0473|\\nin libro [quoque] secundo quantum ad officium obseruationis |grammaticae structuraeue orationis prosae probabilem cognitionem spectat |prudentiae tuae sensibus interim explanasse sufficiat. in hoc uero tertio libro, |qui summam totius operis implebit, metra quae sunt tortuosis |obscuritatibus implicata ac multarum quaestionum numerosa diuersitate perplexa, |quibus pedum qualitatibus conpositionisue metricae obseruationibus regantur, |certis rationibus edocebo. quae quidem omnia siquis profundis sensibus |intimarit ac sincera mentis intentione perspexerit et conpetenti studio |diligentiaque seruauerit, non tantum in pangenda uersificatione pollebit uerum |etiam de aliorum carminibus, quotiens libitum fuerit, iustis rationibus et |inreprehensibili [tractatu] sententia iudicabit. nunc tertio quoque libro, qui |summam totius operis implebit, quid sit poetica et quibus officiis digeratur |tractabimus. \\npoetica est fictae ueraeue narrationis congruenti rythmo ac pede |conposita metrica structura ad utilitatem uoluptatemque accommodata. distat |autem poetica a poemate et poesi, quod poetica ars ipsa intellegitur, poema |autem pars operis, ut tragoedia, poesis contextus et corpus totius operis |effecti, ut Ilias Odyssia Aeneis. | de rythmo |rythmus est pedum temporumque iunctura cum leuitate sine modo. |alii sic, rythmus est uersus imago modulata seruans numerum syllabarum |positionem saepe sublationemque continens. |0474| de metro |metrum est pedum iunctura numero modoque finita. uel sic, metrum |est conpositio pedum ordine statuto decurrens modum positionis |sublationisque conseruans. clarius sic, metrum est quod certis pedum |quantitatibus qualitatibusque rythmo discriminatur. distat enim metrum a rythmo, |quod metrum certa qualitate ac numero syllabarum temporumque finitur |certisque pedibus constat ac clauditur, rythmus autem temporum ac |syllabarum pedumque congruentia infinitum multiplicatur ac profluit. |metrum tripliciter auditur. nam aut bioticon metrum est aut poeticon |aut commune. bioticon metrum est quod in usibus uitae et conuersationis |humanae * poeticon metrum est quod a poetis per uerba ac uersus |figuratur, quod et ipsum intellegitur modis quattuor, primo per temporis |spatium, ut in syllaba breui aut longa, quoniam metron, id est mensura |temporis certa, corripitur atque producitur: secundo per numerum syllabarum |[positione metrum quoque finitur], quoniam pes uel disyllabus uel |trisyllabus uel duplex nominatur: tertio per qualitatem pedum, quia certis |pedibus uersus quisque conficitur; unde dactylica spondiazonta metra dicuntur: |quarto per numerum pedum, quia uersus pro mensura sua quisque |pentametri uel hexametri uel deinceps intelleguntur. commune quoque metrum, |uelut musicae rationis siue disciplinae. huius enim species bipertita tam |ad mensuram supra memoratae conuersationis humanae quam ad poeticam |tendit. ex quibus altera duplici ratione colligitur (ex hac enim tempora et |interualla trahit; his namque in usus humanos utimur), altera ad officium |memorati generis poetici refertur. identidem et ex hoc ducit tenores et |numeros sonosue, quos Graeci ῥυθμούς et φθόγγους uocant, sicut in |canticis demonstratur, hoc est μελῳδίαις, in quibus quaedam Doria, non nulla |Phrygia, alia Lydia mele reperiuntur. intellegitur autem et alio modo |metrum commune, non ex duobus modis. | de pedibus |pes est sublatio ac positio duarum aut trium amplius<ue> syllabarum |spatio conprehensa. pes est poeticae dictionis duarum ampliusue |syllabarum cum certa temporum obseruatione modus recipiens arsin et thesin, id |0475| est qui incipit a sublatione, finitur positione. pes ergo tunc dicitur, quando |duae sunt syllabae, quoniam arsin et thesin <in> pedibus quaerimus, non ubi |duo tempora sunt. ergo una longa pedem non ualebit efficere, quia |ictibus duobus arsis et thesis, non gemello tempore perquirenda est. |accidunt autem uni cuique pedi arsis thesisque, numerus syllabarum, tempus, |resolutio, figura, metrum. et sunt pedes poetici simplices duodecim, ex |quibus quattuor binis syllabis constant, ternis octo; duplices, qui et |conpositi uel conbinati, sedecim; heteroploci pentasyllabi triginta duo. |ergo binarum syllabarum sunt hi. primus pes dibrachys, bibreuis, |pyrrichius uel pariambus uel hegemon Graece dicitur. constat ex duabus |breuibus temporum duum, ut deus. ante enim breuis quam longa syllaba |reperta est, ut prius unum quam duo. ideo autem pyrrichius dictus est, |propter pyrricham, quia breuem syllabam proferentes spiritum artiorem |labris concurrentibus explicamus, quae conpositio huius modi modulationis |pyrrichae conuenit: uel a Pyrro Achillis filio, qui crebris et citis |exultationibus bis breuiter prominentem clipeum genibus incumbens et per hunc |hostibus terrorem inmittens inferebatur, sicut uersus inlustrat |«ὑπασπίδια προβιβῶντι». |cum ergo gradus uult breuiter accedentes ostentare * uel expetentes |Athenienses per indictae dispositionem miliens faciem belli ostentare, mobilem |decursionem pyrrichio pede conmentus est, et idem eam pyrricham a Pyrro |repertam et inlustratam cognominauit. sed ipse a pedum mobilitate, quod |tripodiantes ordinaret, Cinesias est cognominatus. fidem huius enarrationis |facit Aristophanes comicus nomen eius istac dictitans, «καὶ εἴ τις τὴν | πυρρίχην ἔμαθεν Κινησίαν». apud Italos uero eius gradus * et Bellonae, |0476| id est Ἐνυοῦς, filio, quem caprino pede Inuum poetae fingunt, quod summa |montium et difficilia collium concitato cursu caprae more superaret, |quotiens praedatoria uice grassaretur, citipedem hunc cursum sibi repperisse |testificantur. quo nomine bibreuem pedem nuncupant. sunt qui pyrrichium |Graeca interpretatione cognominauerunt, quod calore uelocitatis uel tripodio |mobilitatis apices flammarum aemularetur. huic contrarius est spondius, |qui constat ex duabus longis temporum quattuor, ut heros, dictus παρὰ | τὴν σπονδήν, quia in templis hoc pede quaedam carmina conponebantur, |scilicet <ut> libantes sonum uocis abominosae audire non possent. a |Radamantho autem constitutus traditur, qui Arcadiae princeps uenerat fors |accipitur ab agricolis hoc successu et hoc diuino ritu a musicis cumulis |paribus ture incensis altaribus musicos choros geminis gressibus explicaret et |aequipedi sono tibicen spondalium canere iuberet, ut duabus longis |melodiis quasi duplicibus et iugibus uotis prospera deorum uoluntas firmaretur. |Numam Pompilium diuina re praeditum hunc pedem pontificium appellasse |memorant, cum Salios iuniores aequis gressibus circulantes induceret <et> |spondeo melo patrios placaret indigetes. ergo et dibrachys et spondeus |tantum habet in arsi quantum in thesi. iambus, qui constat ex breui et |longa, ut dies, uersui maledico habilis, παρὰ τὸ ἰαμβίζειν Graece |0477| nominatur. huius autem origo uerbi ex nomine Iambes famulae Celei deriuatur, |quae, Cererem filiam quaerendo ad Metaniram coniugem Celei delatam cum |uidisset sollicitam, male tractauit. quidam autem ferunt iambum quasi |thriambum a triumphatore Libero cognominatum esse. alii a Marte ortum |Iambum strenuum ducem tradunt, qui cum crebriter pugnas iniret et |telum cum clamore torqueret, ἀπὸ τοῦ ἰέναι καὶ βοᾶν Iambus appellatur: |idcirco ex breui et longa pedem hunc esse conpositum, quod hi qui |iaculentur ex breui accessu in extensum passum proferuntur, ut promptiore |nisu telis ictum confirment. auctor huius uibrationis Arctinus Graecus his |uersibus perhibetur, |«ὁ Ἴαμβος / | ἐξ ὀλίγου διαβὰς προφόρῳ ποδί, ὄφρ᾽ οἱ γυῖα / | τεινόμενα ῥώοιτο καὶ εὐσθενὲς εἶδος ἔχῃσι». |igitur hunc pedem uel iambicum gressum prisci Apuli Daunium a duce suo |Daunio prodiderunt, quod is primus, cum aduersus acrem Diomedis |pugnam bellum asperum inisset, gradali pugna suos dimicare instituit, ut |conlato pede, adsequenti paulatim dextero distentoque et progredienti laeuo, |et breui successu et longo distentu gradus simul et nisus firmaretur. unde |non inmerito melum hunc iambicum gradalem quidam nuncupant |Gradiuoque Marti augurant, quod gradariae pugnae huius effectu moueantur. huic |contrarius est trochaeus, quem chorion appellant. constat ex longa et |breui temporum trium, ut Roma, dictus ἀπὸ τοῦ ἐπιτρέχοντας λέγειν. |quippe eius modulationem poematum siue metrorum conpositioni |accommodatam rotatim et uolubiliter dicebant. trochaeum etiam a Mercurio |repertum satis constat, quod is praecipitem festinationem ex impetu longo |in breuem gressum finiri ostenderet. unde plerique Graecorum ex longa |et breui eum pedem conposuerunt; παρὰ τὸ τρέχειν, ex discursu, |0478| trochaeum frequentauerunt: ac musici uiri ociori melo intenti ex rotae situ et |uolubili motu rythmulum eius et tonum designant; qui et decursionibus |aptum iudicant, quod hi qui in bello laborant, quotiens amissos ordines |reparant, ex longo et disperso ambitu in breuem et artum orbem |coguntur, rotae scilicet similitudine se uentilantes, cuius satis latus ac breuiatus |canthus radiatus luminibus in angustum modioli circulum cohibetur. aiunt |hunc trochaeum Auruncos rutilum nuncupauisse, nimirum simili ratione qua |Graeci a rota inuitati; uel diuersa appellatione persuasi, quod, cum aciem |constituerent, prolatis pedibus scuta brachiis protenderent breuiterque |dextris succedentibus pedibus uestigia sisterent et reductis manibus incentiuo |clamore quae uibrauerant tela iaciebant; quae res huic melo incentiuum |nomen adquisiuit. |ternarum syllabarum sunt hi. dactylus, quem Graeci politicon |appellant. constat ex longa et duabus breuibus temporum quattuor, ut |Romulus, a tactu digitorum dictus, quem ad exprimendam organi modulationem |faberrime adfectabant, uel ab Idaeis Dactylis, quos Curetas siue |Corybantas poetae appellabant. hi namque in insula Creta Iouem custodiendo, ne |uagitu se paruulus proderet, lusus excogitato genere clipeolis aeneis inter |se concurrentes tinnitu aeris usi rythmica etiam pedis dactyli conpositione |celauere uocem infantis. sed natiuitatis eorum causa, ut uetustatis |fabulositas docet, haec fuisse traditur. aiunt Opem in Idam montem insulae |Cretae fugiendo delatam manus suas inposuisse memorato monti et sic |infantem edidisse, et ex hac manuum inpressione emersisse Curetas siue |Corybantas, quos a montis nomine et a qualitate facti Idaeos Dactylos |appellant. hos quidam tres putant, qui Lares esse creduntur, |Damnameneus Astheus Pyrrichus, dicti ἀπὸ τῶν κορῶν, id est a formosis oculis, |qui κόραι uocantur, id est pupulae, uel a cono galeae. huic contrarius |est anapaestus, quem antidactylum Graeci nominant. constat ex duabus |breuibus et longa temporum totidem, ut nebulae, dictus παρὰ τὸ ἀναπαίειν | κατὰ τὸ ἀνάπαλιν ἀντικρούειν πρὸς τὸν δάκτυλον, quia recurrendo |repercutiens dactylum sono reciproco obloquitur ei per antistrophen. tribrachys, |0479| tribreuis, teuthasius, quem quidam brachysyllabum, alii triorcheon, non |nulli pygmona, plerique chorium nuncupant. constat ex tribus breuibus, a |quibus nomen accepit, ut Helena. chorius autem ideo dictus, quia choreis |huius conpositio conuenit. huic contrarius est molossus, uortumnius, |extensipes, quem alii hippium uel Chaonium dicunt. constat ex tribus longis |temporum sex, ut Aeneas, ideo molossus dictus, quia Molossi, id est |Thessali, ad bellum procedentes huius modulata conpositione utebantur; |hippius uero, equestri scilicet pugnae conueniens modulabatur. |amphibrachys, Ianius, amphibreuis, qui et scolius. constat ex breui et longa et |breui temporum quattuor, ut carina, dictus a duabus breuibus, a quibus |ex utraque parte media longa continetur; scolius quoque ideo, quia |habiliter conponitur scolio. est autem citharae species mensalis. huic |contrarius est amphimacrus, [ut] Fescenninus, amphimeres, quem alii creticon |appellant. constat ex longa et breui et longa temporum quinque, ut |Demophon, dictus a duabus longis, a quibus utrimque media breuis |amplectitur; creticus quoque, quia Cretes saltando eius rythmica conpositione |utebantur. bacchius, Oenotrius, tripodians, quem Graeci pariambum |dicunt. constat ex breui et duabus longis temporum quinque, ut Agenor |Athenae, dictus παρὰ τὰς Βάκχας, quia bacchantibus conuenienter |conponebatur. huic contrarius est palinbacchius, Latius, qui et Saturnius, |ultimibreuis, quem quidam propompicon, alii theseleon uocant. constat ex |duabus longis et breui temporum totidem, ut natura, dictus, quia |contrarius est bacchio. apud Graecos enim πάλιν contrarium significat, adeo | παλίντονα τόξα. |ex his omnibus inter se mixtis alii deinceps pedes conplures |synzugiaeue nascuntur. nam quem ad modum pedes disyllabi quattuor geminati |sedecim duplices fiunt, quos Graeci synzugias uocant, ita idem cum |0480| trisyllabis iuncti triginta et duo de se reddunt. trisyllabi uero cum trisyllabis |geminati sexaginta quattuor colliguntur. atque excepto amphibracho et |epitrito, quorum alterum tripla, alterum epitrita diuisione partimur, |uniuersorum pedum trina conditio reperitur. in aliis enim aequa diuisio est, in |aliis dupla, in aliis sescupla; et prima dactylica, secunda iambica, tertia |paeonica nominatur. est itaque aequa pedis diuisio, quotiens sublatio |pedis temporibus positioni par est, ut est in dactylo et anapaesto, item |spondeo et pyrrichio. horum enim arsis tantum in se habet quantum et thesis. |dupla uero est, quotiens pedis sublatio temporibus inpar est positioni, ut |est in iambo et trochaeo et duobus ionicis. iambi enim arsis unum |tempus tam in se habet et eius thesis duo quam trochaei uersa uice arsis duo |habet et thesis unum. sescupla quoque intellegitur, ut est in paeonibus |et in duobus bacchiis et cretico. hi enim pedes qui temporibus quattuor |pares sunt per bina tempora diuiduntur; identidem uno adiecto, scilicet |duum dimidia parte, terna de se reddunt, per quae sescupla colligitur. |pedes duplices siue conbinati uel quadrati sunt sedecim hi. |proceleumaticus ex duobus pyrrichiis quattuor breuium syllabarum temporum |totidem, ut Valeria. huic contrarius est dispondius. dispondius ex duobus |spondiis syllabarum quattuor longarum temporum octo, ut Maecenates |Suphenates oratores. paeon primus ex trochaeo et pyrrichio, hoc est ex |longa et tribus breuibus, temporum quinque, ut Demodocus Stesichorus. |huic contrarius est hippius primus. paeon secundus ex iambo et |pyrrichio, hoc est ex breui et longa et duabus breuibus, temporum quinque, |ut colonia. huic contrarius est hippius secundus. paeon tertius ex |pyrrichio et trochaeo, hoc est ex duabus breuibus et longa et breui, temporum |quinque, ut catamitus. huic contrarius est hippius tertius. paeon |quartus ex pyrrichio et iambo, hoc est ex tribus breuibus et longa, temporum |quinque, ut celeritas facilitas. huic contrarius est hippius quartus. et |est hippius siue epitritus primus ex iambo et spondeo, hoc est ex breui et |tribus longis, temporum septem, ut Capenates. hippius siue epitritus |secundus ex trochaeo et spondeo, hoc est ex longa et breui et duabus |longis, temporum septem, ut conditores. hippius siue epitritus tertius ex |spondeo et iambo, hoc est ex duabus longis et breui et longa, temporum |septem, ut discordiae heroici. hippius siue epitritus quartus ex spondeo |et trochaeo, hoc est <ex> tribus longis et breui, temporum septem, ut |inuitamus. ionicus ἀπὸ μείζονος ex spondeo et pyrrichio, hoc est ex duabus |longis et duabus breuibus, temporum sex, ut Demetrius. huic contrarius |0481| est ionicus ἀπὸ ἐλάσσονος, qui constat ex pyrrichio et spondeo, hoc est ex |duabus breuibus et duabus longis, temporum sex, ut Diomedes |Lacedaemon. diiambus ex breui et longa et breui et longa temporum sex, ut |Cleonides propinquitas; qui pes dactylus ab iambo appellatur. huic contrarius |est ditrochaeus ex longa et breui et longa et breui temporum sex, ut cantilena |dimicare; qui pes creticus κατὰ τροχαῖον dicitur. antispastus ex iambo et |trochaeo, hoc est ex breui et duabus longis et breui, temporum sex, ut |medullina Saloninus. huic contrarius est choriambus ex trochaeo et iambo, |hoc est ex longa et duabus breuibus et longa, temporum sex, ut nobilitas |armipotens. hos omnes, cum de metri tractatu aliquid legimus, diligentius |considerare et in memoria habere debemus, ut singuli quique uersus |quibus pedibus constent scire possimus. |pedes heteroploci pentasyllabi sunt numero triginta et duo hi. orthius |ex breuibus quinque temporum totidem. pariambus ex longa et breuibus |quattuor temporum sex. parapycnos ex breui et longa et tribus breuibus |temporum sex. mesomacros ex duabus breuibus et longa et duabus |breuibus temporum sex. antispastus ex tribus breuibus et longa et breui |temporum sex. pyrrichioanapaestus ex breuibus quattuor et longa temporum |sex. probrachys ex breui et longis quattuor temporum nouem. |hypobrachys ex longa et breui et tribus longis temporum nouem. mesobrachys ex |duabus longis et breui et duabus longis temporum nouem. molossiambos |ex tribus longis et breui et longa temporum nouem. colobos ex quattuor |longis et breui temporum nouem. diphyes ex duabus breuibus et tribus |longis temporum octo. orthius ex longa et duabus breuibus et longis |duabus temporum octo. amoebacos ex duabus longis et totidem breuibus et |longa temporum octo. molossopyrrichos [hoc est] ex tribus longis et |duabus breuibus temporum octo. symplectos ex duabus longis et tribus |breuibus temporum septem. musicos ex longa et breui et longa et |duabus breuibus temporum septem. antanapaestus ex breui et duabus longis |et duabus breuibus temporum septem. antamoebaeos ex duabus breuibus |et duabus longis et breui temporum septem. dasios ex tribus breuibus et |duabus longis temporum septem. thymelicos ex longa et tribus breuibus |et longa temporum septem. dochmios ex duabus breuibus et longa et |0482| breui et longa temporum septem. pariambodes ex breui et longa et breui et |duabus longis temporum octo. doriscos ex longa et duabus breuibus et longa |et breui temporum septem. iambodes ex breui et longa et breui et longa |et breui temporum septem. cyprios ex breui et longa et duabus |breuibus et longa temporum septem. anticyprios ex longa et breui et |duabus longis et breui temporum octo. bacchiochorios ex duabus longis et |breui et longa et breui temporum octo * hypodochmios ex longa et breui et |longa et breui et longa temporum octo. dochmios per synzugian |antistrophos ex breui et tribus longis et breui temporum octo. molossospondios |ex longis quinque temporum decem. |hactenus originem et historiam generalium pedum exposuimus. |poematum genera metrorumque tractatus ostendere tempus est. | de poematibus |poematos genera sunt tria. aut enim actiuum est uel imitatiuum, quod |Graeci dramaticon uel mimeticon, aut enarratiuum uel enuntiatiuum, quod |Graeci exegeticon uel apangelticon dicunt, aut commune uel mixtum, quod |Graeci κοινόν uel μικτόν appellant. dramaticon est uel actiuum in quo |personae agunt solae sine ullius poetae interlocutione, ut se habent |tragicae et comicae fabulae; quo genere scripta est prima bucolicon et ea |cuius initium est «quo te, Moeri, pedes?». exegeticon est uel |enarratiuum in quo poeta ipse loquitur sine ullius personae interlocutione, ut se |habent tres georgici et prima pars quarti, item Lucreti carmina et cetera |his similia. κοινόν est uel commune in quo poeta ipse loquitur et |personae loquentes introducuntur, ut est scripta Ilias et Odyssia tota Homeri |et Aeneis Vergilii et cetera his similia. | de generibus poematos dramatici uel actiui |poematos dramatici uel actiui genera sunt quattuor, apud Graecos |tragica comica satyrica mimica, apud Romanos praetextata tabernaria atellana |planipes. | de specie poematos exegetici uel enarratiui |exegetici uel enarratiui species sunt tres, angeltice, historice, |didascalice. angeltice est qua sententiae scribuntur, ut est Theognidis liber, |item chriae. historice est qua narrationes et genealogiae conponuntur, ut |0483| est Hesiodu γυναικῶν κατάλογος et similia. didascalice est qua |conprehenditur philosophia Empedoclis et Lucreti, item astrologia, ut phaenomena |Aratu et Ciceronis, et georgica Vergilii et his similia. | de specie poematos communis | κοινοῦ uel communis poematos species prima est heroica, ut est | Iliados et Aeneidos; secunda est lyrica, ut est Archilochi et Horatii. |poematos characteres sunt quattuor, μακρός, βραχύς, μέσος, ἀνθηρός. | μακρός est character, ut apud Vegilium in undecimo, ubi de Camilla facit |narrationem sic, |«pulsus ob inuidiam regno uiresque superbas»; |aut ut se habent secundus et tertius liber. βραχύς est ut in quinto, ubi |de Ganymede strictim narrat sic, |«uictori chlamydem auratam, quam plurima circum / |purpura <maeandro> duplici Meliboea cucurrit, / |intextusque puer frondosa regius Ida / |ueloces iaculo ceruos c(ursuque) f(atigat)». | μέσος est ut in primo, |«huic coniux Sychaeus erat d(itissimus) a(gri) / P(hoenicum) e(t) m(agno) <m(iserae)> d(ilectus) a(more)». |est enim castigata narratio, sic tamen ut omnia conplexa sit. ἀνθηρός ut |in septimo, ubi amoenitatem luci ac fluminis describendo facit |narrationem sic, |«hunc inter fluuio Tiberinus amoeno / |uerticibus rapidis et multa flauus harena / |in mare prorumpit; uariae circumque supraque / |adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo / |aethera mulcebant cantu lucoque uolabant». |epos dicitur Graece carmine hexametro diuinarum rerum et |0484| heroicarum humanarumque conprehensio; quod a Graecis ita definitum est, ἔπος | ἐστὶν περιοχὴ θείων τε καὶ ἡρωϊκῶν καὶ ἀνθρωπίνων πραγμάτων. Latine |paulo communius carmen auditur. epos Latinum primus digne scripsit is |qui res Romanorum decem et octo conplexus est libris, qui et annales |<in>scribuntur, quod singulorum fere annorum actus contineant, sicut publici |annales, quos pontifices scribaeque conficiunt, uel Romanis, quod |Romanorum res gestas declarant. epos autem appellatur, ut Graecis placet, | παρὰ τὸ ἕπεσθαι ἐν αὐτῷ τὰ ἑξῆς μέρη τοῖς πρώτοις. praecipue uero |hexameter uersus epos dicitur, quoniam quidem hoc uersu uerba responsi in |mutuam, ut sic dixerim, consequentiam primus deus uates conprehendit, |unde postea abusiue uerbum et solutae orationis ipsa scriptura consequens |ab aliis epos dictum. rapsodia dicitur Graece ποιήσεως μέρος, aliqua |particula discreta atque diuulsa; dicta παρὰ τὸ ῥάπτειν, quod uersus in unum |uolumen uelut consuantur et conprehendantur, uel quod olim partes |Homerici carminis in theatralibus circulis cum baculo, id est uirga, |pronuntiabant qui ab eodem Homero dicti Homeristae. |elegia est carmen conpositum hexametro uersu pentametroque alternis |<in> uicem positis, ut |«diuitias alius fuluo sibi conserat auro / |et teneat culti iugera multa soli». |quod genus carminis praecipue scripserunt apud Romanos Propertius et |Tibullus et Gallus imitati Graecos Callimachum et Euphoriona. elegia |autem dicta siue παρὰ τὸ εὖ λέγειν τοὺς τεθνεῶτας (fere enim defunctorum |laudes hoc carmine conprehendebantur), siue ἀπὸ τοῦ ἐλέου, id est |miseratione, quod θρήνους Graeci uel ἐλεεῖα isto metro scriptitauerunt. cui |opinioni consentire uidetur Horatius, cum ad Albium Tibullum elegiarum |0485| auctorem scribens ab ea quam diximus miseratione elegos miserabiles |dicit hoc modo, |«neu miserabiles / |decantes elegos». |apud Romanos autem id carmen quod cum lamentatione extremum atque |ultimum mortuo accinitur nenia dicitur παρὰ τὸ νείατον, id est ἔσχατον: |unde et in chordis extremus neruus appellatus est νήτη. nam et elegia |extrema mortuo accinebatur sic uti nenia, ideoque ab eodem elegia |uidetur tractum cognominari, quod mortuis uel morituris ascribitur |nouissimum. |iambus est carmen maledicum plerumque trimetro uersu et epodo |sequente conpositum, ut |«mala soluta nauis exit alite / |ferens olentem Maeuium». |appellatum est autem παρὰ τὸ ἰαμβίζειν, quod est maledicere. cuius |carminis praecipui scriptores apud Graecos Archilochus et Hipponax, apud |Romanos Lucilius et Catullus et Horatius et Bibaculus. |epodoe dicuntur uersus quo libet metro scripti et sequentes clausulas |habentes particularum, quales sunt epodoe Horatii, in quibus singulis |uersibus singulae clausulae adiciuntur, ut |«nox erat et caelo fulgebat luna sereno», |deinde |«inter minora sidera»; |et |«altera iam teritur bellis ciuilibus aetas», |deinde |«suis et ipsa Roma uiribus ruit», |et quicumque sunt similes. dicti autem epodoe συνεκδοχικῶς a partibus |uersuum quae legitimis et integris uersibus ἐπᾴδονται, id est accinuntur. |satira dicitur carmen apud Romanos nunc quidem maledicum et ad |carpenda hominum uitia archaeae comoediae charactere conpositum, quale |scripserunt Lucilius et Horatius et Persius. et olim carmen quod ex |uariis poematibus constabat satira uocabatur, quale scripserunt Pacuuius et |Ennius. satira autem dicta siue a Satyris, quod similiter in hoc carmine |ridiculae res pudendaeque dicuntur, quae uelut a Satyris proferuntur et |fiunt: siue satura a lance quae referta uariis multisque primitiis in sacro |0486| apud priscos dis inferebatur et a copia ac saturitate rei satura uocabatur; |cuius generis lancium et Vergilius in georgicis meminit, cum hoc modo |dicit, |«lancibus et pandis fumantia reddimus exta» |et |«lancesque et liba feremus»: |siue a quodam genere farciminis, quod multis rebus refertum saturam dicit |Varro uocitatum. est autem hoc positum in secundo libro Plautinarum | quaestionum, «satura est uua passa et polenta et nuclei pini ex |mulso consparsi». ad haec alii addunt et de malo punico grana. alii |autem dictam putant a lege satura, quae uno rogatu multa simul |conprehendat, quod scilicet et satura carmine multa simul poemata |conprehenduntur. cuius saturae legis Lucilius meminit in primo, |«per saturam aedilem factum qui legibus soluat», |et Sallustius in Iugurtha, «deinde quasi per saturam sententiis |exquisitis in deditionem accipitur». |bucolica dicuntur poemata secundum carmen pastorale conposita. |instituta autem sunt, sicut quidam putant, in Laconica uel, ut alii, in Sicilia. |nam inter Lacedaemonios et Siculos diuersa fuit conditio. sed quod ad |Laconas pertinet, haec eorum fuit origo. quo tempore aduentante Xerxe |in Graeciam omnes deserta Laconica metu barbarorum perterriti in |diuersas partes fugisse creduntur, et cum uirgines timore laterent, ex hoc |euenisse ut eo die quo solitus erat chorus uirginum Dianae Caryatidi hymnum |canere nemo ad solemne sacrificium inueniretur. tunc itaque pastores ex |rure in urbem conuenerunt et, ne ritus sacrorum interrumperetur, |pastorali carmine conposito deae honorem celebrauerunt, unde est bucolismus |dictus. a Siculis autem origo quae trahitur haec est. antequam Hiero rex |Syracusas expugnaret, morbo Sicilia laborabat. uariis et adsiduis |caerimoniis Dianam placantes finem malis inuenerunt eamque Lyaeam |cognominauerunt, quasi solutricem malorum. inde res in consuetudinem tracta est, |ut greges rusticorum theatrum ingrederentur et de uictoria canerent. |habitus autem huius modi uidebatur. erat panis magnus omnium ferarum |imagine conpletus et uter cum uino et follis cum omnium leguminum genere; |0487| inerat et corona in capite et in manu pedum clauatum; atque ita uictorum |omnium fores multitudo circumibat, carmen in uictoriam quam adepti |fuerant canebant et de eo folle limina frugibus spargebant. non nulli et in |Italiam et in Lydiam et in Aegyptum transisse creduntur, quos lydiastas et |bucolistas appellauerunt. quamquam est et alia opinio, circum pagos et |oppida solitos fuisse pastores conposito cantu precari pecorum ac frugum |hominumque prouentum, atque inde in hunc diem manere nomen et ritum |bucolicorum. putant autem quidam hoc genus carminis primum Daphnin |conposuisse, deinde alios conplures, inter quos Theocritum Syracusanum, |quem noster imitatur. |tragoedia est heroicae fortunae in aduersis conprehensio. a Theophrasto |ita definita est, «τραγῳδία ἐστὶν ἡρωϊκῆς τύχης περίστασις». tragoedia, ut |quidam, a τράγῳ et ᾠδῇ dicta est, quoniam olim actoribus tragicis | τράγος, id est hircus, praemium cantus proponebatur, qui Liberalibus die |festo Libero patri ob hoc ipsum immolabatur, quia, ut Varro ait, |depascunt uitem; et Horatius in arte poetica |«carmine qui tragico uilem certauit ob hircum, / |mox etiam agrestis Satyros nudauit», |et Virgilius in georgicon secundo, cum et sacri genus monstrat et causam |talis hostiae reddit his uersibus, |«non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris / |caeditur». |alii autem putant a faece, quam Graecorum quidam τρύγα appellant, |tragoediam nominatam, per mutationem litterarum υ in α uersa, quoniam |olim nondum personis a Thespide repertis, tales fabulas peruncti ora |faecibus agitabant, ut rursum est Horatius testis sic, |«ignotum tragicae genus inuenisse Camenae / |dicitur et plaustris uexisse poemata Thespis, / |quae canerent agerentque infecti faecibus ora». |alii <a> uino arbitrantur, propterea <quod> olim τρύξ dictitabatur, a quo | τρύγητος hodieque uindemia est, quia Liberalibus apud Atticos, die festo |0488| Liberi patris, uinum cantoribus pro corollario dabatur, cuius rei testis est |Lucilius in duodecimo. |comoedia est priuatae ciuilisque fortunae sine periculo uitae |conprehensio, apud Graecos ita definita: κωμῳδία ἐστὶν ἰδιωτικῶν πραγμάτων | ἀκίνδυνος περιοχή. comoedia dicta ἀπὸ τῶν κωμῶν. κῶμαι enim |appellantur pagi, id est conuenticula rusticorum. itaque iuuentus Attica, ut ait |Varro, circum uicos ire solita fuerat et quaestus sui causa hoc genus |carminis pronuntiabat. aut certe a ludis uicinalibus. nam postea quam ex |agris Athenas conmigratum est et hi ludi instituti sunt, sicut Romae |Conpitalicii, ad canendum prodibant, et ab urbana κώμῃ καὶ ᾠδῇ comoedia |dicta est: uel quod in ea uiculorum, id est humilium domuum, fortunae |conprehendantur, non ut in tragoedia publicarum regiarumque: uel ἀπὸ | τοῦ κώμου, id est comessatione, quia olim in eius modi fabulis amantium |iuuenum κῶμοι canebantur. comoedia a tragoedia differt, quod in |tragoedia introducuntur heroes duces reges, in comoedia humiles atque priuatae |<personae>; in illa luctus exilia caedes, in hac amores, uirginum raptus: |deinde quod in illa frequenter et paene semper laetis rebus exitus tristes |et liberorum fortunarumque priorum in peius adgnitio * quare uaria |definitione discretae sunt. altera enim ἀκίνδυνος περιοχή, altera τύχης | περίστασις dicta est. tristitia namque tragoediae proprium; ideoque |Euripides petente Archelao rege ut de se tragoediam scriberet abnuit ac |precatus est ne accideret Archelao aliquid tragoediae <proprium>, ostendens |nihil aliud esse tragoediam quam miseriarum conprehensionem. poetae |primi comici fuerunt Susarion Mullus et Magnes. hi ueteris disciplinae |iocularia quaedam minus scite ac uenuste pronuntiabant, in quibus hi |uersus fuerunt, |«Σουσαρίων ταῦτα λέγει· / |0489| κακὸν γυναῖκες· ἀλλ᾽ ὅμως, ὦ δημόται, / | οὐκ ἔστιν εὑρεῖν οἰκίαν ἄνευ κακοῦ». |secunda aetate fuerunt Aristophanes Eupolis et Cratinus, qui et principum |uitia sectati acerbissimas comoedias conposuerunt. tertia aetas fuit |Menandri Diphili et Philemonis, qui omnem acerbitatem comoediae mitigauerunt |atque argumenta multiplicia Graecis erroribus secuti sunt. ab his Romani |fabulas transtulerunt, et constat apud illos primum Latino sermone |comoediam Liuium Andronicum scripsisse. sunt qui uelint Epicharmum in Co |insula exulantem primum hoc carmen frequentasse, et sic a Co comoediam |dici. antea itaque galearibus, non personis utebantur, ut qualitas coloris |indicium faceret aetatis, cum essent aut albi aut nigri aut rufi. personis |uero uti primus coepit Roscius Gallus, praecipuus histrio, quod oculis |peruersis erat nec satis docorus in personis nisi parasitus pronuntiabat. |initio togatae comoediae dicebantur, quod omnia in publico honore |confusa cernebantur. quae togatae postea in praetextatas et tabernarias |diuidebantur. togatae fabulae dicuntur quae scriptae sunt secundum ritus et |habitum hominum togatorum, id est Romanorum (toga namque Romana |est), sicut Graecas fabulas ab habitu aeque palliatas Varro ait nominari. |togatas autem, cum sit generale nomen, specialiter tamen pro tabernariis |non modo communis error usurpat, qui Afrani togatas appellat, sed et |poetae, ut Horatius, qui ait |«uel qui praetextas uel qui docuere togatas». |togatarum fabularum species tot fere sunt quot et palliatarum. nam prima |species est togatarum quae praetextatae dicuntur, in quibus imperatorum |negotia agebantur et publica et reges Romani uel duces inducuntur, |personarum dignitate et [personarum] sublimitate tragoediis similes. |praetextatae autem dicuntur, quia fere regum uel magistratuum qui praetexta |utuntur in eius modi fabulis acta conprehenduntur. secunda species <est> |togatarum quae tabernariae dicuntur et humilitate personarum et |argumentorum similitudine comoediis pares, in quibus non magistratus regesue sed |humiles homines et priuatae domus inducuntur, quae quidem olim quod |tabulis tegerentur, communiter tabernae uocabantur. tertia species est |0490| fabularum Latinarum quae a ciuitate Oscorum Atella, in qua primum |coeptae, appellatae sunt atellanae, argumentis dictisque iocularibus similes |satyricis fabulis Graecis. quarta species est planipedis, qui Graece dicitur |mimus. ideo autem Latine planipes dictus, quod actores pedibus planis, |id est nudis, proscenium introirent, non ut tragici actores cum cothurnis |neque ut comici cum soccis; siue quod olim non in suggestu scenae sed |in plano orchestrae positis instrumentis mimicis actitabant. cuius |planipedis Atta togatarum scriptor ita in aedilicia fabula meminit, |«daturin estis aurum? exultat planipes». |siquas tamen ex soccis fabulas fecerant, palliati pronuntiabant. togata |praetextata a tragoedia differt, quod in tragoedia heroes inducuntur, ut |Pacuuius tragoedias nominibus heroicis scripsit, Orestem Chrysen et his |similia, item Attius; in praetextata autem quae inscribitur Brutus uel | Decius, item Marcellus. togata tabernaria a comoedia differt, quod in |comoedia Graeci ritus inducuntur personaeque Graecae, Laches Sostrata; in |illa uero Latinae. togatas tabernarias in scenam datauerunt praecipue duo, |L(ucius) Afranius et G(aius) Quintius. nam Terentius et Caecilius comoedias |scripserunt. Latina atellana a Graeca satyrica differt, quod in satyrica fere |Satyrorum personae inducuntur, aut siquae sunt ridiculae similes Satyris, |Autolycus Busiris; in atellana Oscae personae, ut Maccus. |dramata autem dicuntur tragica aut comica παρὰ τὸ δρᾶν, id est agere. |Latine fabulae appellantur siue fatibulae; in Latinis enim fabulis plura sunt |cantica quae canuntur: uel a faciendo; nam et agi fabula, non referri ab |actoribus dicitur. ideoque Horatius utraque significatione interpretatur, cum |ita de fabula dicit, |«aut agitur res in scenis aut acta refertur», |sicut in choro. in Graeco dramate fere tres personae solae agunt, ideoque |Horatius ait |0491| «ne quarta loqui persona laboret», |quia quarta semper muta. at Latini scriptores conplures personas in |fabulas introduxerunt, ut speciosiores frequentia facerent. |satyrica est apud Graecos fabula, in qua item tragici poetae non |heroas aut reges sed Satyros induxerunt ludendi causa iocandique, simul ut |spectator inter res tragicas seriasque Satyrorum iocis et lusibus |delectaretur, ut Horatius sensit his uersibus, |«carmine qui tragico uilem certauit ob hircum, / |mox etiam <agrestes> Satyros nudauit et asper / |incolomi <grauitate> iocum temptauit, eo quod / |inlecebris erat et <grata> nouitate morandus / |spectator». |mimus est sermonis cuius libet <imitatio et> motus sine reuerentia, uel |factorum et <dictorum> turpium cum lasciuia imitatio; a Graecis ita |definitus: μῖμός ἐστιν μίμησις βίου τά τε συγκεχωρημένα καὶ ἀσυγχώρητα | περιέχων. mimus dictus παρὰ τὸ μιμεῖσθαι, quasi solus imitetur, cum et alia |poemata idem faciant; sed solus quasi priuilegio quodam quod fuit |commune possedit: similiter atque is qui uersum facit dictus ποιητής, cum et |artifices, cum aeque quid faciant, non dicantur poetae. |membra comoediarum sunt tria, diuerbium canticum chorus. membra |comoediae diuersa sunt, definito tamen numero continentur a quinque usque |ad decem. diuerbia sunt partes comoediarum in quibus diuersorum |personae uersantur. personae autem diuerbiorum aut duae aut tres aut raro |quattuor esse debent, ultra augere numerum non licet. in canticis autem |una tantum debet esse persona, aut si duae fuerint, ita esse debent ut |ex occulto una audiat nec conloquatur sed secum, si opus fuerit, uerba |faciat. in choris uero numerus personarum definitus non est, quippe |iunctim omnes loqui debent, quasi uoce confusa et concentu in unam |personam reformantes. Latinae igitur comoediae chorum non habent, sed |duobus membris tantum constant, diuerbio et cantico. primis autem |temporibus, sic uti adserit Tranquillus, omnia quae in scena uersantur in |0492| comoedia agebantur. nam et pantomimus et pythaules et choraules in comoedia |canebant. sed quia non poterant omnia simul apud omnes artifices pariter |excellere, siqui erant inter actores comoediarum pro facultate et arte |potiores, principatum sibi artificii uindicabant. sic factum est <ut> nolentibus |cedere mimis in artificio suo ceteris separatio fieret reliquorum. nam dum |potiores inferioribus, qui in communi ergasterio erant, seruire dedignantur, |se ipsos a comoedia separauerunt, ac sic factum est ut exemplo semel |sumpto usus quisque artis suae rem exequi coeperit neque in comoediam |uenire. cuius rei indicia produnt nobis antiquae comoediae, in quibus |inuenimus: acta tibiis paribus aut inparibus aut sarranis. quando enim |chorus canebat, choricis tibiis, id est choraulicis, artifex concinebat, in |cantico autem pythaulicis responsabat. sed quod: paribus tibiis uel: |inparibus inuenimus scriptum, hoc significat quod, siquando monodio agebat, |unam tibiam inflabat, siquando synodio, utrasque. | catholica de extremitate nominum |quoniam extremitas nominum ad metricam conpositionem necessario |indaginem inquirit, idcirco singulorum extremitates regulatim quam |potuimus definitas contulimus, quo facilius metrorum tractatus, cum legi |coeperit, colligatur et pura uia in sensus legentis et sine ullis caliginibus ueniat. |omnis casus numeri singularis et pluralis obseruata nouissima syllaba |facilius monstrabit quo modo separare debeamus, quae sit producenda uel quae |corripienda ultima nominum syllaba. quinque enim uocales suam |potestatem mutant, cum per casus nomina a prima sui positione inflexa uarientur. |omnia igitur nomina quibus uniuersa dictionis silua copiosa est non plus |quam per duodecim ultimas litteras [syllabas] finiuntur, quinque uocales, |a e i o u, sex semiuocales, l m n r s x, unam mutam, t, ut Sisenna |monile sinapi Cicero ueru consul scamnum pecten Caesar Liuius silex caput. |age nunc omnium nominum extremitates per omnes casus, quae sint |producendae uel corripiendae, exponemus. |de nominatiuo casu singulari. omnia nomina exceptis monosyllabis |casu nominatiuo singulari memoratis litteris duodecim nouissimis terminata |corripiuntur praeter ea quae o littera finiuntur, ut Cato, syllabaue es, ut |Alcides fides nubes, uel as, ut Maecenas facilitas Aeneas, in en, ut lien; |item Graeca in os, ut heros; feminina quoque nominatiuo e littera finita, |ut Circe Dirce Phoenice. |0493| de genetiuo casu singulari. omnia nomina trium generum casu |genetiuo numero singulari producuntur quae in has litteras syllabasue |deferuntur: in ae masculina et feminina, ut huius Aeneae huius fortunae; in |i masculina, ut pueri, feminina, ut huius lauri, neutra, <ut> huius doni; |in us masculina et feminina, ut huius portus et huius porticus; in u |neutrum tantum, ut huius cornu; in ei masculina et feminina tantum, ut diei |aciei; <in> es Graeca, ut huius Dirces Phoenices. corripiuntur uero |memorato casu quae in is syllaba terminantur, et sunt trium generum, |masculina, ut Catonis, feminina, ut orationis, neutra, ut sideris, et cetera his |similia. |de datiuo casu singulari. omnia nomina trium generum casu datiuo |singulari uariisque uocalibus terminata producuntur. |de accusatiuo casu singulari. omnia nomina accusatiuo casu |singulari corripiuntur praeter Graeca, si non reformentur in Latinam |declinationem. Graeco enim statu terminata in en syllabam producuntur, ut |Alciden Dircen Phoenicen. |de uocatiuo casu singulari. omnia nomina casu uocatiuo singulari |corripiuntur exceptis his quae o littera uel e uocali producta syllabaue es |uel as uel en terminantur, o, ut Cicero Iuno, e, ut Alcide Circe, es, ut |dies, as, ut dignitas Maecenas, en, ut lien. |de ablatiuo casu singulari. omnia nomina trium generum ablatiuo |casu singulari quinque uocalibus finita producuntur. ex his uero e littera |tam corripitur quam producitur; et prius quidem sic, masculina, <ut> ab |hoc oratore, feminina, ut ab hac Iunone, neutra, <ut> ab hoc sidere; |posterius uero sic, masculina, ut ab hoc die, feminina, ut ab hac re et |similia. neutrum enim e littera producta memorato casu nullum |terminatur. |de nominatiuo casu plurali. omnia nomina casu nominatiuo plurali |tam masculina quam feminina quacumque syllaba terminata producuntur |exceptis his quae Graeca sunt, ut Troes Phryges delphines. |de genetiuo casu plurali. omnia nomina trium generum casu |genetiuo plurali quibuscumque syllabis terminata corripiuntur. |de datiuo casu et ablatiuo plurali. omnia nomina trium generum |casu datiuo et ablatiuo numero plurali tam producuntur ea quae in is |syllaba finiuntur quam corripiuntur ea quae bus syllaba memoratis casibus |terminantur. |de accusatiuo et uocatiuo plurali. omnia nomina masculina et |feminina accusatiuo casu et uocatiuo plurali in quibus libet syllabis terminata |producuntur praeter Graeca, quae tam accusatiuo as syllaba finita quam |0494| uocatiuo es terminata corripiuntur; accusatiuo sic, Troas Phrygas |delphinas, uocatiuo, o Troes Phryges et cetera similia. | de metris |metrorum, id est legitimae conpositionis, obscuritas scrupulosae |intentionis indaginem uehementer inquirit. quam ob rem omni anfractu |circumitionis ablato quaedam metra dilucide et breuiter exposui. etenim mihi |res uidebatur absurda rem natiua obscuritate difficilem etiam caligine |expositionis obtegere. | de uersu |uersus est partium legitima dispositio et pedum culta copulatio |consonandi specie metricam exhibens regulam. | de dactylico hexametro |uersus heroicus a duodecim syllabis in septem decem longiatur; ultra |non potest. nam si plus habet, excutiuntur per ecthlipsin uel synaliphen. |scanditur autem sexiens. recipit etiam pedes, cum est legitimus, inter se |uariatos duos, spondeum et resoluta eius posteriore parte dactylum. sed |spondeus perpetuo in fine ponitur, cuius loco plerumque trochaeus |inuenitur, ea ratione qua indifferentem in omnibus metris postremam syllabam |ueteres esse crediderunt. hi igitur pedes syllabis inpares, temporibus |aequales, sex regionibus distributi quaterna tempora sua scandendo |partientes quattuor et uiginti temporibus metri totius siue tomas uel commata |siue cola, quae Latine sectiones incisa membra dicuntur, perfecta |conformatione concludunt. obseruatur autem ne ultimus pes sit trisyllabus, |exceptis pauculis uersibus qui hypermetri dicuntur, quorum abundantiam |excipiunt hi uersus qui secuntur incipientes a synaliphe ratione rythmica |facta, eoque facto uitium quod erat in fine uersus continuatio sequentis |emendat. | de nomine uersus heroici |uersus herous senarius diuersis uocabulis appellatur. idem enim et |hexameter uel pythius uel epicus et priapeus et bucolicus uocatur, super |quas appellationes etiam Latine longus [pes] dicitur. heroici igitur sunt, |quotiens in primo spondius est et in tertio et in sexto. heroicus autem |propterea dicitur, quod uirorum fortium res gestas ac facta conmemoret; |hexametrum quoque, quod sex regionibus spondium et dactylum pedes |0495| diuersis modis rationibusque conseruet. pythii etiam origo inde tracta est |(nec enim uidetur incongruum fabulosae antiquitatis commenta depromere): |Apollo cum Pythona Delphis propter ultionem matris necasset, accolae |primum timore carmen heroicum hexametrum initio sex spondiis |conpositum texuerunt; deinde soluta spondii altera syllaba sine damno temporis |dactylum quoque suscepit. quidam autem dicunt <quod> iambicum magis |gaudio subleuati motu celeri protulerunt. fertur etiam hoc heroicum |metrum eius oraculis postea celebratum et ex hoc uersum pythii nomen |accepisse. item priapii sunt, quotiens in primo loco spondius ponitur et in |quarto et in sexto, ut apud Vergilium |«defecisse uidet, sua iam promissa reposci», |item |«immotamque coli dedit et contemnere uentos, / |cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos». |bucolici sunt, quotiens in quarta regione dactylus finiens partem orationis |inuenitur. identidem dactylicus nominatur, cum omnes fere dactylos |habet, maxime nouissimum, ut est apud Homerum |«Κύκλωψ, τῆ, πίε οἶνον, ἐπεὶ φάγες ἀνδρόμεα κρέα». |apud Vergilium tale est, |«panditur interea domus omnipotentis Olympi». |item spondiacus appellatur, cum omnes spondios, quem quidam |molossicum dixerunt, ut |«Romani uictores Germanis deuictis». |apud Homerum tale est, |«ψυχὴν κικλήσκων Πατροκλῆος δειλοῖο». | de pulchritudine heroici uersus |uersus heroicus is dignitate primus est et plenae rationis perfectione |firmatus ac totius grauitatis honore sublimis multaque pulchritudinis |uenustate praeclarus qui sine ulla coniunctione quascumque alias orationis |partes ita mutuis inter se conexionibus colligat ut in scansione propria |nullus pes nisi nouissimus tantum [interdum] integram partem orationis |includat, atque ita sex regionibus suis spondium pedem dactylumque |custodiat ut dactylus perraro, et hoc quidem ornandi poematis gratia, quintam |regionem suam spondio concedat, spondius uero postremis finibus suis |0496| numquam dactylum patiatur insidere. in tertia quoque regione melius |spondius penthemimeres quam dactylus diuidit. ceteri autem pedes sine ulla |inter se discretione uariantur. exempli gratia ponamus aliquem uersum |qui sit his omnibus quae supra memorauimus clarus, et qui adeo ipsi |Vergilio placuit ut nullo inmutato elemento duobus eum uoluminibus ponere |delectatus sit, |«Oceanum interea surgens Aurora relinquit». |animaduertis pedes singulos ita esse scansionis lege diuisos ut eorum |nullus partem orationis incluserit nisi nouissimus, quem finalis necessitas |cogit. | de figuris uersus heroici |uersus heroicus recipit figuras triginta duas. aut enim ex omnibus |spondeis erit et ob hoc spondiazon dicitur, quod uix apud Latinos |inuenitur, raro apud Graecos est, et erit huius modi uersus monoschematistus, |id est unius figurae, ut si facias |«aut leuis lamnas lento ducunt argento». |aut si auctus numero quinque syllabarum omnes habuerit dactylos, id est |quinque, et ob hoc dactylicus nominatur (nam ultimum etiam supra |diximus disyllabum esse debere), monoschematistus dicetur, ut est |«panditur interea domus omnipotentis Olympi». |uersus uero qui est sedecim syllabarum de quinque pedibus habens unum |spondeum uarie quinque regiones percurrentem erit figurarum quinque, |hoc est penteschematistus, ut est una species illarum in hoc uersu, |«Aeole, namque tibi diuum pater atque hominum rex». |item e contra uersus qui est tredecim syllabarum de quinque pedibus |habens unum dactylum identidem in uicem quinque regiones percurrentem |erit figurarum quinque, hoc est penteschematistus, ut est una species |quinque figurarum |«cum Iuno aeternum seruans sub pectore uulnus». |ille uero uersus qui de quinque pedibus duos habuerit dactylos promiscue |per quinque regiones uariatos decem figurarum erit et nominatur |decaschematistus uersus, qui constat quattuordecim syllabis, ut est una |species decem figurarum |«multa quoque et bello passus, dum conderet urbem». |et contra si de quinque pedibus duo spondei fuerint in uicem dactylis mixti |et item quinque regiones percurrentes, erit decem figurarum uersus, qui |syllabis quindecim longiatur, ut supra, et est una species |0497| «arma uirumque cano <Troiae qui primus ab oris>». |meminerimus autem figuras maiores dici, si dactyli plures fuerint, si |spondei, minores. | de incisionibus |illud quoque obseruare debemus ut in heroo hexametro incisiones, |quas alii caesuras appellant, non nulli sectiones nominant, facias, quas |Graeci rite custodiunt. incisiones uersus heroici sunt quattuor. hae |finitis partibus orationis fiunt et tali ordine colligentur. prima est |penthemimeres, secunda est κατὰ τρίτον τροχαῖον, tertia hephthemimeres, quarta |tetrapodia bucolice dicitur, quia Theocritus auctor bucolici carminis hac |plurimum usus esse creditur. penthemimeres est semiquinaria, ubi post |duos pedes et unam syllabam pars orationis expletur, et ideo |penthemimeres uocatur, quia quinque <semi>pedes diuidit sic, |«defecisse uidet», |«se signari oculis». |horum residuis partibus trimetri anapaestici hypercatalecti fiunt tales, |«sua iam promissa reposci», |«ultro inplacabilis ardet». |haec si acceperit unam breuem, faciet finita parte orationis secundam |caesuram. secunda est κατὰ τρίτον τροχαῖον, in qua finita parte orationis |tertium trochaeum ponas, a quo nomen traxit, ut est |«infandum regina». |[huic] addito anapaesto uel spondio tertia constabit incisio. tertia est |hephthemimeres, Latina lingua translata semiseptenaria, scilicet quia septem |diuidit, ut est |«Italiam fato profugus», |«tum demum mouet arma leo», |«excutiens ceruice toros». |hinc quod remanet sic contexere poesin potest, |«gaudetque comantis», |«fixumque latronis». |huic parti si adiciatur pyrrichius, eadem rursus efficit metrum ionicum | ἀπὸ τοῦ μείζονος hypercatalectum: tale est |gaudetque comantis leo, |fixumque latronis leo, |fremit ore cruento leo, |0498| haec duabus additis breuibus quartam incisionem efficiet, ita ut quarto |dactylum inuenias, ut est |«inferretque deos Latio g(enus) u(nde) L(atinum)». |sunt qui quartum trochaeum in hac caesura conlocant et ex eo κατὰ | τέταρτον τροχαῖον appellant, ut est |«quae pax longa remiserat arma nouare parabant», |alii uero spondeum, ut est |«inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto»; |ita tamen ut per omnia ista interualla quae diximus pars orationis finiatur. |remanebit pars uersus quae dicitur comma. hoc comma si priorem |habuerit dactylum, dicetur dactylicum, ut est |«orsus ab alto»; |si spondeum, spondiazon appellabitur, ut est |«cornua uelatarum obuertimus antemnarum». |hae incisiones, quas Graeci tomas appellant, figuris formantur tribus, |simplici conposita coniuncta. simplex est cum inuenitur in uersu una incisio, |ut est |«panditur interea domus omnipotentis Olympi»; |conposita cum duae inueniuntur, ut est |«infandum regina iubes <renouare dolorem>»; |coniuncta cum tres inueniuntur, ut est |«talibus Ilioneus c(uncti) s(imul) o(re) f(remebant) / D(ardanidae)». | de pedibus metricis siue significationum industria |optimi uersus dena proprietate spectantur, principio ut sint inlibati |iniuges aequiformes quinquipartes partipedes fistulares aequidici teretes |sonores uocales. itaque et Graeci suos nuncupant ἀπληγεῖς ἀζυγεῖς | ἀπρόσχημοι πενταμερεῖς ποδομερεῖς συρόποδες ἰσόλεκτοι κυκλοτερεῖς ἠχητικοὶ | φωναστικοί. sic uero hac in appellatione inprobantur ut quinque speciebus |designentur, mutili exiles ecaudes fragosi fluxi; et hos Graeci ἀκεφάλους | λαγαροὺς μειούρους τραχεῖς κολοβούς appellant. igitur inlibati sunt qui non |aucta uel inminuta aut amputata syllaba uel littera uitiantur, sed integra |et plenissima dictione firmantur, ut |0499| «depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro». |est enim uersus integer et nullo uitio contaminatus. iniuges sunt qui |nulla coniunctionis syllaba copulantur, quos Graeci ἀσυνδέτους nuncupant, |sicut |«tectum augustum, ingens, centum sublime columnis», |sine nexu. nullus enim coniunctionis nexus occursat. aequiformes sunt |qui non conposita sed simplici figura ostentantur, ut |«urbe fuit media, Laurentis regia Pici». |nusquam hic enim duae partes orationis nectuntur. quinquipartes sunt qui |quinque partes orationis liberas possident, ut |«ora citatorum cursu detorsit equorum». |partipedes sunt qui in singulis pedibus singulas orationis partes |adsignant, ut |«miscent fida flumina candida sanguine sparso». |fistulares sunt qui paulatim adcrescente partis orationis numero ab unica |syllaba plures adusque ducuntur, ut Homericus ille declarat, |«ἀσυνδέτους ὦ μάκαρ Ἀτρείδη, μοιρηγενές, ὀλβιόδαιμον», |aequidici sunt qui singulis propositionibus antithetas apparant dictiones, ut |«alba ligustra cadunt, uaccinia nigra leguntur». |albis enim nigra opposuit, ligustris autem uaccinia tribuit et cadentibus |legenda adsignauit. teretes sunt qui uolubilem et cohaerentem continuant |dictionem, ut |«torua Mimalloniis inflatur tibia bombis». |sonores sunt qui crepitant pronuntiatione fragosa et exultantem informant |dictionem, ut |«at tuba terribilem sonitum procul aere canoro / |increpuit» |et |«quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum». |uocales sunt qui alte producta elocutione sonantibus litteris uniuersam |dictionem inlustrant, ut est illud Paconianum, |0500| «Eoo Oceano Hyperion fulgurat euro, / |Arctoo plaustro boreas bacchatur aheno, / |Hesperio zephyro Orion uoluitur * [austro], / |fulua Paraetonio uaga Cynthia proruit austro». |de inprobatis uero uersibus uaria traduntur. mutili uel trunci sunt |qui in principio amputantur et litteram uel syllabam amittunt uel tempore |deficiunt; Graece dicuntur ἀκέφαλοι, quale est |«fluuiorum rex Eridanus»; |item Homericus ille, |«ἐπεὶ δὴ νῆάς τε καὶ Ἑλλήσποντον ἵκοντο». |uersus in media parte exiles uel hiulci Graece uocantur λαγαροί, qualis est |item Homericus |«βῆν δ᾽ εἰς Αἰόλου κλυτὰ δώματα». |ecaudes sunt qui in ultima conclusione oratiuncula uel syllaba fraudantur |uel tempore deficiunt; Graece μείουροι uel σκάζοντες uocantur, ut est |«Τρῶες δ᾽ ἐρρίγησαν, ὅπως ἴδον αἰόλον ὄφιν». |fragosi sunt qui inleuigato et incondito sono uariantur. fluxi sunt qui |soluto modo et uberi metro uacillanter quatiuntur. | de qualitate metri |qualitas metri est qua intellegimus utrum principale sit metrum an |deriuatiuum, hoc est finitae an infinitae <qualitatis>. finita est quae statuto |pedum conuenientium modo, numero etiam syllabarum definito quoad |protendi debeat, multiformis structurae conuersione decurrit, ut esse in omni |principali forma cognoscimus. infinita est in deriuatiuis, quae metrum |seruat et numerum syllabarum non seruat uni structurae adnexa, aut nec |metrum nec numerum syllabarum seruat sed structurae unitati deseruit, |0501| aut diuersis uersibus et metris constructa a tertio uersu uel quarto |conualuit. metrum seruat et numerum syllabarum non seruat, ut in glyconio |uel pherecratio, quae metra dactylici imaginem habent, sed pedum minore |numero concluduntur. at uero nec metrum seruat nec numerum |syllabarum, ut in sapphico hendecasyllabo, in quo contrarios pedes unum in |uersum coniungit. item diuersis uersibus et metris a tertio uersu uel |quarto strophen reuocat, ut in Horatio alcaica illa tria uel asclepiadium |et glyconium et pherecratium coniunctum uidemus. | de metrorum specie |species metri sunt duae, finita et infinita. finita est qua intellegimus |utrum principale sit metrum an deriuatiuum. principale est quod ipsum |ex se formatum est et sua lege, non adsumpta, decurrit, et est finita in |omnibus metris principalibus. deriuatiuum quod ex principali originem |ducit, et est in omnibus deriuatiuis infinita species. | de formis principalium metrorum |formae principalium metrorum secundum antiquitatis rationem |generalissimae duae sunt inuentae, dactylica et iambica. his etiam, ut aliorum |probat auctoritas, accedunt aliae septem hae, trochaica, anapaestica, |antispastica, choriambica, duae ionicae, paeonica, quam plerique rythmicam |esse dixerunt. quarum additione uel inminutione reliquae species uarie |contextae deriuantur. et aut a pedum quantitate quaedam nominantur, ut |est epos hexametrum; alia a pedum praecipua structura, ut anapaestica |trochaica iambica; alia <a> synzugiae quantitate, ut est trimetrum |tetrametrum; alia a numero syllabarum, ut est sapphicum hendecasyllabum et |heccedecasyllabum; alia ab inuentoribus, ut est sapphicum alcaicum; alia |ab iis qui frequentes in illis fuerunt, ut sunt aristophania archebulia |phalaecia asclepiadia glyconia, quae quidem infinitum possunt uariari |beneficio rythmorum, quorum uelut fuit conpositio. | de modis metrorum |modi metrici sunt sex, κατὰ στίχον definitiuus uel principalis, | συστηματικός conpositus, ἀσυνάρτητος inconpositus, συγκεχυμένος confusus, | συνεζευγμένος coniunctus, παραγωγός deriuatiuus. definitiuus uel |0502| principalis est legitimorum metrorum ordo. conpositus constat ex legitimo uersu |et eiusdem legitimi medietate isdem pedibus. inconpositus est [peregrinis |pedibus uersus ornatus], cum fuerit alius uersus medius, secutus trimeter |heroicus. confusus est ex peregrinis pedibus uersus ordinatus. coniunctus |est, quando ex duobus metris uersus ordinatur, ut heroicus et iambicus * | de specie carminum |species carminum sunt quattuor, acatalecta catalectica hypercatalecta |brachycatalecta. acatalecta est integer uersus singulorum metrorum. |catalectica est uersus minus habens metricae constitutionis. hypercatalecta est |super principium uersus syllabam plus habens. brachycatalecta pedem plus |habet quam poscit pedum dispositio. | de qualitate carminum |qualitates carminum sunt sex, heroica comica tragica melica satyrica |dithyrambica. | de pedum regione |regiones pedum sunt quinque, thesis arsis basis synzugia dipodia. |hae sic ordinantur. thesis in disyllabis constat, arsis in trisyllabis, basis |synzugia dipodia in tetrasyllabis constat; sed basis in epitritis et paeonibus |fit, synzugia <in> contrariis, sed dipodia <in> paribus. |haec interim, quantum ad simplicem cognitionem spectat, |prudentiae tuae sensibus explanasse sufficiat. cetera uero metra, quae sunt |tortuosis obscuritatibus implicata ac multarum rerum diuersitate perplexa, |oportunis temporibus ac certis rationibus edocebo. quae quidem omnia |siquis profundis sensibus intimarit ac sincera mentis intentione perspexerit |et conpetenti studio diligentiaque seruarit, non tantum ipse in pangenda |uersificatione pollebit uerum etiam de aliorum carminibus, quotiens libitum |fuerit, iustis rationibus et inreprehensibili sententia iudicabit, quae metra |quibus pedibus regantur. | de elegio pentametro |elegium metrum binis uersibus constat, hexametro heroo et ei |subiuncto quinario. prior pedes heroi recipit, posterior pentameter, id est |quinarius, scanditur duabus semiquinariis, id est ut posterior tome duos |0503| dactylos habeat et semipedem, quod genus scansionis est usitatius. alii |uero sic scandunt: feritur quinquies, in primis duabus gressionibus |admittit dactylum et spondeum tam in uicem inter se conpositos quam sese |iterantes, pro ut ratio postulauerit; tertiam regionem sine dubio perpetuo |spondeus debet habere. et si memorati pedis breuem priorem syllabam |pro longa positam inueneris, quod raro fit, ne te moueat. potest enim |haec esse communis, quia pars orationis finitur. duobus anapaestis |terminatur. |de eodem aliter. pentametrum elegeum constat ex duabus |semiquinariis, id est ut posterior tome duos dactylos habeat et semipedem. |quidam uero sic scandunt: tertium pedem spondeum faciunt, ut duo anapaesti |sequantur, propter quod oportet semipedem prioris tomes longam esse. |alii uero, quia duo commata esse dixerunt, uoluerunt breuem esse et |prioris tomes semipedem, quia nouissima semper indifferens est, atque hoc |utuntur exemplo, |«<hoc mihi tam grande munus habere datur>», |id est ut semipes partem orationis uideatur implere. nam talis pentameter |uitiosus erit, |«<inter nostros gentilis oberrat equus>». |sed et hoc accipiendum est, quod <non tantum> geminum comma, id est |elegus, hexametro subiungitur sed, ut Archilochus inuenit, et dactylica |tome. | de iambico |uersus ternarius iambicus, quo tragoediae et comoediae scribuntur, |ipso iugiter iambo et sine auxilio pedis alterius constat, a quo nominatur. |sed uarietatis causa recipit dactylum spondeum anapaestum tribrachyn. |fiunt itaque numero quinque, qui conuenienter, pro ut ratio postulauerit, |inter se uariantur: sed in sinistris pedibus ipsum debet recipere iambum |aut tribrachyn aut pyrrichium, quarta tamen regione ipsum perpetuo |dominum; in dextris quem libet, ut fors obtulerit, de supra memoratis. in |comoediis uero latius funditur et, licet currit sic uti in tragoediis senarius |iambicus, tamen recipit pedes spondium dactylum anapaestum |proceleumaticum tribrachyn pyrrichium et ipsum dominum iambum; sed in dextris |0504| pedibus in comoedia quemcumque ex his, in sinistris tribrachyn et |pyrrichium et se ipsum; aliquando in secundo et sexto loco et anapaestum et |proceleumaticum. quarto uero aut ipse aut proceleumaticus esse debet, |magis, in quantum potest, ipse. catalexin facit in bacchio. feritur |quoque senarius iambicus conbinatis pedibus ter et singulis conbinationibus |praeponitur qui libet pes de supra memoratis quinque pedibus. item |subiungitur unus sine dubio ex tribus his, id est tribrachys uel anapaestus |uel ipse dominus. non numquam etiam pyrrichium admittit, quia nouissima |metri syllaba indifferenter ponitur. ex hoc utique deriuatur choliambus, in |fine clodicans, quoniam expulso pyrrichio uersa uice spondeus interpositus |utpote contrarius aduersarii crura frangit. saepius autem tertiae |conbinationis secundo pede inuenitur communis syllaba, quae excipitur a duabus |consonantibus, quarum prior sit muta, sequens liquida. sane huic metro |ternario si accesserit quarta dipodia, fit uersus quadratus, qui per |conbinationem quater feritur, eosdem recipiens pedes quos iambicus ternarius, |aeque tragoediae comoediaeque conueniens; et habet uero in se |catalecticum et acatalectum. in hoc metro tam inseritur in fine pariambus quam |excluditur choriambus. | de trochaico |trochaicum metrum recipit pedes quinque, dactylum spondeum |anapaestum tribrachyn trochaeum, a quo nominatur. in triplicem autem |feritur dipodian, et uni cuique sine dubio pedes tam praeponuntur hi, |trochaeus dactylus tribrachys, quam subiungitur qui libet de supra memoratis |quinque pedibus. catalexin facit aut in amphimacro aut in epitrito quarto. |hoc autem metrum ab iambico distat, quod in illo conbinatis pedibus, id |est singulis conbinationibus, praeponitur qui libet pes de supra memoratis |quinque pedibus et subiungitur unus de tribus qui ex breui constant, in |trochaico uero uersa uice trinae conbinationi praeponitur unus de tribus et |item subiungitur qui libet de quinque pedibus. | de anapaestico |anapaesticum metrum est quod aut solo ipso anapaesto constat aut |adiunctis cum eo, pro ut fors tulerit, spondio tribracho dactylo. sed |dactylum numquam recipit nisi in dextris pedibus uel quemque ex illis aliis; |in sinistris uero quem libet ex tribus, pro ut res exegerit, extra dactylum, |spondeum tribrachyn anapaestum. hoc metrum catalexin facit aut <in> ionico | ἀπὸ μείζονος aut ἀπὸ ἐλάσσονος aut in molosso * aut in paeone quarto aut |0505| in choriambo. scire debemus tum demun in ultimo trisyllabos hoc |metrum admittere, cum in paenultimo loco spondeum habet. |alii de eodem sic. anapaesticum metrum recipit pedes quattuor, |dactylum spondeum proceleumaticum anapaestum, a quo nomen meruit. horum |conpositio frequens est anapaesto, per quem plurimum constat; sed |dactylum in dextris pedibus tantum habet uel quem libet ex aliis, in sinistris uero |extra dactylum quem libet ex tribus, pro ut res exegerit, id est |spondeum, tribrachyn, ipsum dominum. a dimetro autem in tetrametrum |ampliatur. <praeponitur> autem tam dactylus perpetuo dexter et tres alii quam |subiungitur unus qui libet ex tribus. huius clausula spondeo et dactylo |terminatur. | de antispastico |antispasticum metrum conponitur antispasto, admittit autem et |iambicam basin per synpathian. et prima quidem regio primae gressionis |antispasticae magnitudinis omni genere a poetis mouetur. longiatur autem a |dimetro usque pentametrum. perfectissimum autem est heccedecasyllabon |sapphicum, et hoc quidem acatalectum est et habet nouissimam basin |iambicam. tetrametrum autem catalecticum perfectissimum est quod |appellatur priapium, quod πολυειδές admittit. | de choriambico |choriambicum metrum constat choriambo pede quadrato, a quo |nomen sumpsit. a dimetro autem in tetrametrum longiatur. feritur per |dipodian quater, in qua antecedit trochaeus, sequitur iambus, sed interdum |priore trochaei syllaba in duas breues resoluta tribrachyn admittit. mediae |duae quoque dipodiae iambicae optime ponuntur; quartae clausula, id est |ultimus pes, aut bacchio aut amphibracho terminatur, uel potius iambica |dipodia conlocatur, in qua antecedit anapaestus, sequitur <una syllaba>. | de ionico maiore |ionicus maior constat homonymo pede, admittit autem κατὰ | συμπάθειαν basin trochaicen. et huius metri primae gressionis prima regio |multiformiter uariatur et brachycatalecton desiderat. a dimetro in tetrametrum |longiatur. |0506| de ionico minore |ionicus quoque minor constat ex homonyma dipodia, in qua |antecedit pyrrichius, sequitur spondeus, uel anapaestus et pyrrichius. non |numquam etiam κατὰ συναίρεσιν breuium syllabarum molossus interponitur. |et in dimetris quidem, cum prior basis pentasemos fuerit, id est |temporum quinque, erit sine dubio secunda heptasemos, id est temporum |septem. a dimetro in trimetrum ampliatur. | de paeonico |paeonicum metrum, quod plerique rythmicum esse dixerunt, constat |priore paeone, admittit uero et quartum et creticum et bacchium a breui |qui est. a dimetro <in tetrametrum longiatur>. hoc ἐν παραβάσει |Aristophanes conposuisse creditur. elegantissimum est igitur, cum per singulos |pedes pars orationis impleatur. | de uersuum generibus |uersuum genera praecipua sunt quinque. aut enim dimetri sunt aut |trimetri aut tetrametri aut pentametri aut hexametri. sed singulorum |plurimae sunt species. |de dimetro. dimeter [est] ex inferiore parte hexametri, qui habet |dactylum et spondeum uel trochaeum. huius exemplum est in Horatio |tale, |«terruit urbem»; |quale illud est, |«primus ab oris». |de trimetro. trimeter herous ex inferiore parte hexametri. huius |exemplum est tale, |iam uaga tollere Phoebus, |lumina destinat ortu. |de tetrametro. tetrameter herous ex inferiore parte. cuius |exemplum est tale, |fulmina nubibus obuia torques. |de pentametro heroo. pentameter herous ex inferiore parte. huius |exemplum est |sparsaque luminibus polus indicat astra. |haec incisa dicuntur, id est commata. et quaedam ex inferiore parte |hexametri detracta possunt uideri de superiore eiusdem parte desecta. |0507| de pentametro elegiaco. pentameter elegiacus, cuius exemplum est |«candida caeruleo nata Venus pelago». |hic constat ex duobus principiis hexametri. recipit in imo duo anapaestos |uel certe nouissimum tribrachyn praedicta ratione ultimarum syllabarum. |de iambico comico. iambicus qui uerus est constat ex omnibus |iambis, ut |«anus uirente secta pinus in Crago». |hic recipit spondeos uel alios sui generis pedes, id est totidem temporum, |etsi non totidem syllabarum, recipit, inquam, spondeos, sed primo et |tertio et quinto loco, ultimo autem aliquando pariambum. |de iambico tragico. iambicus tragicus. hic, ut grauior iuxta |materiae pondus esset, semper quinto loco spondeum recipit. aliter enim esse |non potest tragicus. cetera ratio superioris iambici in hoc obseruanda est. |de iambico scazonte. iambicus scazon idem hipponacteus ab auctore |dicitur fere similis superioribus, nisi quod in imo habet spondeum. huius |exemplum est |«ligare guttur pendulo cauum uinclo». |de iambico archilochio. iambicus colobus archilochius. hic de uero |iambico syllaba extrema detracta factus est, et est eius exemplum in |Horatio tale, |«trahuntque siccas machinae carinas». |si esset carinulas, esset iambicus uerus. |de trochaico. trochaicus idem septenarius et quadratus. hic si |uerus est, omnes septem trochaeos habet et semipedem, id est unam |syllabam, cuius exemplum tale est, |inmerens anus uirente secta pinus in Crago. |hic fit cum ad iambici ueri principium additur pes trisyllabus amphimacrus. |hic recipit pedes sui generis, quam rem de iambico diximus. |<de trochaico hipponacteo> * fit trochaicus hipponacteus, quoniam |iambico cognatus est. huius exemplum est |festa dies amoene luce praepotens salue. |hoc sic est ut si facias tale, |Socrates ligare guttur pendulo cauum uinclo. |quos autem pedes recipit ex superioribus lique fiet. |0508| de trochaico colobo * si dicam |Socrates trahuntque siccas machinae carinas. |et hic recipit trochaeos et ceteros sui generis pedes et in imo spondeum |uel trochaeum. |de asclepiadeo. asclepiadeum ab auctore dictum, cuius exemplum est |«Maecenas atauis edite regibus». |hic potest, unde ortus est, ad pentametrum elegiacum redigi addita una |syllaba sic, |Maecenas atauis edite remigibus. |quod tale est quale illud supra, |«candida caeruleo nata Venus pelago». |potest asclepiadeus ab hexametro nasci detracto in mediis partibus |disyllabo uerbo et <in> ultimis, ut si dicas |«nimborum in patriam, loca feta furentibus austris», |<nimborum in patriam feta furentibus>; |aut illud |«auolsumque humeris caput et <sine> nomine corpus», |<auolsumque humeris et sine nomine>. |rursus illi asclepiadeo adde disyllabum uerbum in medio et in imo, facies |hexametrum sic, |Maecenas atauis ades edite regibus olim. |de hendecasyllabo sapphico. hendecasyllabum sapphicum Sappho |poetria inuenit. exemplum huius tale est, |«iam satis terris niuis atque dirae». |superior pars ex trochaico est. nam si haec uerba «iam satis terris» |suppleas, facies integrum trochaicum sic, |iam satis terris uirente secta pinus in Crago. |inferior autem, uerba haec «niuis atque dirae», de principio iambici |sunt. denique additis quae desunt iambicus poterit inpleri sic, |niuis atque dirae secta pinus in Crago. |haec metra quae ex commatibus constant, unde partes habent, inde et |pedes sumunt. |de choriambico. choriambicus est qui constat choriambo pede, qui |est ex longa et duabus breuibus et longa. huius exemplum est: |ergo ades huc ambrosia de Veneris palude. |est in Horatio tale, |«hoc deos uere Sybarin quid properas amando». |0509| recipit hic in imo uel palimbacchium pedem, qui est ex breui et duabus |longis, uel amphibrachyn, qui est ex breui et longa et breui. |de archilochio. archilochium de proximo superiore praecisum est |huius modi, |«Lydia dic per omnes». |hoc tale est quale si facias: |«cur properes amando». |quod magis apparebit unde sit sectum, si sic iungas, |‘hoc deos uere Sybarin Lydia dic per omnes’. |sic enim integer est choriambicus. |de hendecasyllabo phalaecio. hendecasyllabum phalaecium a Phalaeco |inuentum tale est, |uidi credite per lacus Lucrinos. |huius pars prior de hexametro est, quam supplebimus sic, |uidi credite per liquidos Nereida fluctus. |posterior autem pars de principio iambici est, quam si suppleamus, |integrum iambicum faciemus sic, |lacus Lucrinos inter alta nauium. |anacreontius in Horatio talis est, |«sic te diua potens Cypri». |praecisus hic est de proximo superiore hendecasyllabo et tale est quale illud, |uidi credite per lacus. |rursus hendecasyllabos ex isto superiore potest <fieri sic>, |sic te diua potens Cypri Lucrinos. |ergo apparet tris syllabas hendecasyllabo esse <de>tractas, ut anacreontius |fieret. |archilochium aliud in Horatio tale est, |«soluitur acris hiems grata uice ueris et fauoni». |hoc ut fieret, indita est hexametro syllaba ante duas ultimas. denique si |eam detrahas, facies hexametrum sic, |soluitur acris hiems grata uice ueris et oni, |alcaicum ab Alcaeo inuentum in Horatio tale est, |«uides ut alta stet niue candidum». |hoc ex duobus commatibus constat. nam superius illud «uides ut alta» |tale est quale illud in iambico «ibis Liburnis»; inferius illud «stet niue |candidum» tale est quale illud in asclepiadeo «edite regibus». |0510| alcaicum aliud in Horatio tale est, |«pones iam<bis> siue flamma». |hic si addas uerbum torrida, erit plenus iambicus sic, |pones iambis siue flamma torrida. |ergo apparet hoc alcaicum ab iambico esse praecisum. |alcaicum aliud in Horatio tale est, |«usque meis pluuiosque uentos». |ut hic fieret, hexametri ultra medium <sex syllabae> exectae sunt; quas si |uelis reddere, supplebis hexametrum sic, |usque meis pluuiosque rapaci turbine uentos. |archilochium aliud in Horatio tale est, |«nullam, Vare, sacra uite prius seueris arborem». |huic tolle duo uerba disyllaba iuxta principium, facies asclepiadeum sic, |nullam uite prius seueris arborem. |hoc enim tale est quale illud, |«Maecenas atauis edite regibus». |ergo apparet quid Archilochus interposuerit. |<anacreontium> dimetrum ex archilochio huius modi est, |capiunt feras et aptant. |hoc tale est quale illud, |«uice ueris et fauoni». |glyconium ex iambico dimetrum in Horatio tale est, |«non ebur neque aureum». |hoc ex inferiore iambici parte praecisum est. nam si reddas ei principia, |supplebis iambicum sic, |ibis Liburnis non ebur neque aureum. |ionicus ἀπ᾽ ἐλάσσονος dicitur, quia hic pes constat ex duabus breuibus |et duabus longis. huius exemplum in Horatio |«miserarum est neque amori dare ludum». |ionicus ἀπὸ μείζονος superiori contrarius. nam ex duabus longis et |duabus breuibus constat, cuius exemplum |«Pansa optime, diuos cole, si uis bonus esse». |hic et sotadeus uocatur, quia Sotades eo plurimum usus est. |archilochium ex iambici parte priori in Horatio tale est, |«ut prisca gens mortalium». |0511| huic si inferiora restituas, quae Archilochus amputauit, facies iambicum |plenum sic, |ut prisca <gens> mortalium uitam trahit. |archilochium aliud in Horatio tale est, |«scribere uersiculos amore percussum graui». |satis apparet priorem partem hexametri esse, posteriorem ex iambico. nam |illud «scribere uersiculos» tale est quale |«arma uirumque cano»; |illud autem quod est «amore percussum graui» tale est quale |«ut prisca gens mortalium». |de hoc supra dictum. |Archilochus ita metra consecuit ut et iambico detraheret <primam |syllabam> et faceret uersum talem, |Iuppiter salutis arbiter meae. |nam si dicas: |o Iuppiter salutis arbiter meae, |erit iambicus plenus. |anapaesticus, qui ex pedibus anapaestis constat, talis est in Sereno, |«cede testula trita, sol occurrit tibi per speculum, |Panope». |hic recipit pedes sui generis, de qua re supra diximus. anapaestus autem |fit ex duabus breuibus et longa. |anapaesticum choricum habemus in Seneca, |«audax nimium qui freta primus». |admiscetur huic propter gratiam uarietatis dimeter herous. nam tale est |«qui freta primus» quale |«terruit urbem». |in cetero recipit hoc metrum spondeos et alios sui generis pedes. |Archilochus etiam de iambico colobo fecit comma tale, |«huc ades, Lyaee». |quod tale est quale illud, |«machinae carinas»; |et potest suppleri iambicus colobus sic, |trahuntque siccas huc ades Lyaee. |dimetrum heroum ex superiore parte hexametri factum est, ut sunt illa, |0512| scribenti mihi, |praemonstra dea. |hic enim duo pedes sunt de principio hexametri. |sic et trimetrum ex superiore parte hexametri tale, |Musae Pierides nouem. |sed hoc idem anacreontion est, de quo supra diximus. nam simile est |illud quod posueramus exemplum, |«sic te diua potens Cypri». |tetrametrum heroum ex superiore tale est, |optima mente tibi fero munera. |hic si addas duos pedes, id est «terruit urbem», hexameter inplebitur. |pentameter quoque heroicus fit ex superiore parte hexametri sic, |fontes et gelidi peragro uada fluminis. |hic perspicuum est unum pedem deesse quo minus sit plenus hexameter. |heptametrum heroum fieri solere si dixero, ridiculum quibusdam |uidebitur, sed eius exemplum tale in<uenitur>, |Clio cui dedit ingenium docile atque libidine uinctum. |saturnium in honorem dei Naeuius inuenit addita una syllaba ad |iambicum uersum sic, |«summas opes qui regum regias refregit». |huic si demas ultimam syllabam, erit iambicus, de quo saepe |memoratum est. |angelicum metrum celeritate nuntiis aptum Stesichorus inuenit. unam |enim ultimam syllabam detraxit hexametro et fecit tale, |optima Calliope miranda poematibus. |restitue quam libet in ultimam syllabam, et inplebis hexametrum. |priapeum, quo Vergilius in prolusionibus suis usus fuit, tale est, |incidi patulum in specum procumbente Priapo. |prius comma ex inferiore parte iambici supplebitur sic, |ibis Liburnis incidi patulum in specum. |posterius comma ex inferiore parte hexametri supplebitur sic, |arma uirumque cano qui procumbente Priapo. |anapaesticum dimetrum fit incisione, cuius haec exempla sunt, |«agite o pelagi cursores», |«cupidam in patriam portate». |sunt hic bini anapaesti aut qui recipi solent, in imo autem aut bacchius |est, qui constat ex duabus longis et breui, aut molossus, qui constat ex |tribus longis. alienum autem pedem metra nisi recipiant, modus non facile |0513| finitur et magis rythmus est quam metron. et Varro dicit inter rythmum, |qui Latine numerus uocatur, et metrum hoc interesse quod inter materiam |et regulam. |dimeter ex ionico sotadico solet fieri talis, |Venus ex marmore pulchro. |hoc tale est quale illud, |cole si uis bonus esse. |nam integri sotadici dederamus exemplum tale, |«Pansa optime, diuos cole, si uis bonus esse». |proceleumaticum metrum est quale fecit Serenus, |«animula miserula properiter abiit». |hoc constat ex proceleumatico pede, qui est ex quattuor breuibus. in imo |recipit trisyllabum pedem incertum quem, quia de ultima syllaba id uarie |obseruandum est quod supra dictum est. |molossicum metrum mihi durissimum uidetur. huius exemplum dat |Caesius Bassus tale, |«Romani uictores Germanis deuictis». |omnes longae sunt, quia molossus constat ex tribus longis. hunc sane |uersum simillimum puto illi hexametro qui spondiacus dicitur. nam et hic |similiter duodecim syllabas longas habet. |cretici uersus hoc exemplum est, |alma lux roscida prima flamma nitens. |me sat est dixisse creticum constare ex longa et breui et longa, qui idem |amphimacros nominatur. |antibacchius uersus huius modi est, |mariti beati paremus nepotes. |huius facilis partitio, cum sciamus pedem ipsum constare ex breui et |duabus longis. |bacchiacum metrum est tale, |«laetare bacchare praesente Frontone». |hoc mihi uidetur magis ad prosam conuenire. et sane multis pedibus in |oratione utimur, licet stulti putent liberum a uinculis pedum sermonem |prosae esse debere. |0514| archebulium metrum, ubi hexametro prima syllaba ablata est et ab |ultima tertia, et factum est tale, |«tibi nascitur omne pecus, tibi crescit herba». |restitue syllabas amputatas et implebis hexametrum sic, |nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit in herba. |trimeter herous ex inferiore, supra quod dixi. sed hoc Serenus |nouum fecit hoc modo, |«culicellus amasio Tulle». |hic praeposita est una syllaba. nam si esset tale, |cellus amasio Tulle, |manifeste tres pedes essent, quos habet pars posterior hexametri. |galliambum. metrum apud Maecenatem tale est, |«ades, inquit, o Cybebe, fera montium dea». |superius comma quod est «ades, inquit, o Cybebe», simile est illi, |«uice ueris et fauoni». |inferius comma superiori simile esset, nisi amisisset ultimam syllabam. |galliambum aliud ex hoc ipso factum, et ei simillimum esset, nisi |quod, ut eneruatius fieret et mollius, secunda aut tertia ab ultima syllaba |in duas breues geminata est, et factum tale, |«latus horreat flagello, comitum chorus ululet». |si esset sic: comitum chorus uolet, esset illi simile, |«fera montium dea». |ceterum huic metro, quod eneruatum diximus, simile est illud neotericum, |quod est tale, |«rutilos recide crines habitumque cape uiri». |0515| hoc simile est illi de quo paulo antea disputaui, quod fuit tale, |«latus horreat flagello, comitum chorus ululet». |septenarium uersum Varro fieri dicit hoc modo, cum ad iambicum |trisyllabus pes additur, et fit tale: |quid inmerentibus noces, quid inuides amicis? |similis in Terentio uersus est, |«nam si remittent quippiam Philumenae dolores». |et in Plauto saepius tales reperiuntur. |octonarius est, ut Varro dicit, cum duo iambi pedes iambico metro |praeponuntur, et fit uersus talis, |pater meus dicens docendo qui docet dicit docens. |tolle hinc primos duos iambos, et erit tale quale illud est, |«ibis Liburnis inter alta nauium». |trimeter herous ex superiore * iambico diximus. sed hoc Varro ab |Archilocho auctum dicit adiuncta syllaba et factum tale, |omnipotente parente meo. |huic si auferas ultimam syllabam, erunt tales tres pedes quos prior pars |hexametri recipere consueuit. |archilochium Varro illud dicit quod est tale, |ex litoribus properantes nauibus recedunt. |hic superius comma, quod est tale, <ex litoribus properantes, simile est |illi quod est tale>, |«Troiae qui primus ab oris»; |inferius comma, quod est tale, nauibus recedunt, simile est illi quod est |tale, |«machinae carinas». |dimetrum quoque quod est ex superiore parte hexametri |Archilochus una syllaba auxit et fecit tale, |uult tibi Timocles. |hoc tale est quale in Horatio |«arboribusque comae» |et illud, |0516| «arma uirumque cano». |denique detrahe ultimam syllabam, et erunt duo pedes qui priorem |hexametri habent partem. |dimetrum et illud quod est ex inferiore parte hexametri Archilochus |auxit praeposita una syllaba, immo duabus quae pro una sunt et |semipedem faciunt, et est tale, |noua munera diuum. |hic tolle semipedem, et erit: |munera diuum. |hoc simile est illi, |«terruit urbem», |de quo dictum |* Archilochum et Horatium |«niuesque deducunt Iouem, nunc mare nunc siluae», |hic superius comma ex principio iambici est, inferius ex principio |<hexametri>. |hexametrum heroum plerique ita adcumularunt ut facerent talem |rythmum, |et mediis properas aquilonibus ire per aequora, litus ama. |hic utrumque comma ex superiore parte hexametri est. sed illud superius, |quod est tale, et mediis properas aquilonibus, tetrametrum heroum est; |illud autem inferius, quod est tale, ire per aequora litus ama, |trimetrum heroum est. |reciprocus uersus apud neotericos talis est, |«uersu uolo, Liber, tua praedicentur acta, / |acta praedicentur tua, Liber, uolo uersu». |sotadicus est ex utraque, sed durus, ut possit ad recursum conuenire. |<de> sotadico iam dictum. reciprocus alter huius modi est, |«esse bonus si uis, cole diuos, optime Pansa», |«Pansa optime, diuos cole, si uis bonus esse». |hic in procursu hexameter est, in recursu sotadicus. reciprocum genus |mirum inuenerunt otia curiosa. nam repertum est posse hexametrum per |hexametrum recurrere in illo uersu, |0517| «Musa, mihi causas memora quo numine laeso», |laeso numine quo memora causas mihi, Musa. |reciprocum neoterici, si non fallor, nouum protulerunt, ut per duos |uersus duo alii recurrant, ut in illis uersibus, |Nereides freta sic uerrentes caerula tranant, /|flamine confidens ut notus Icarium; /|Icarium notus ut confidens flamine, tranant /|caerula uerrentes sic freta Nereides. |hic et in currentibus et in recurrentibus uersibus priores hexametri sunt, |posteriores pentametri elegiaci. reciprocus item qui est talis, |«pio precare ture caelestum numina, / |numina caelestum ture precare pio». |hic decurrit iambicus, recurrit elegiacus. sed iambicus recipit nouam |syllabam ab ultima tertiam, ut possit recurrere. |iambicus hexameter fit, cum iambo terminatur, et fit talis, |per uarios semper currunt mea carmina modos. |si proximam ultimae syllabam producas, erit uersus hexameter. dimeter | ἐκ τελείου ἰάμβου est, si faciam talem: carmina modos. tetrameter ἐκ | τελείου ἰάμβου, |fulmina nubibus obuia moues. |si esset in hoc uerbum torques, esset tetrameter ex heroo. pentameter | ἐκ τελείου ἰάμβου fieri potest talis, |undique nominibus pons indicat iter. |si uelis in imo astra ponere ubi est iter, facies pentametrum heroum ex |inferiore. |Serenus fecit huius modi uersum, |«qui nauigium nauicula aufers Picenae marginis acta». |superius comma est ex anapaestico chorico, de quo supra dictum est. |nam hoc «qui nauigium nauicula aufers» simile est illi, |«audax nimium qui freta primus». |inferius autem comma, quod est tale, «Picenae marginis acta», simile |est illi, |«Troiae qui primus ab oris». |Sereni aliud tale est, |0518| «pingere conlibitum est, graphidem date, promite |uolarium». |superius comma est tetrametrum heroum ex superiore, posterius comma |est dimidium elegiaci; de quibus plenissime disputatum est. |Sereni aliud tale, |«quod si tibi uirgo furens reseret cita claustra |puerperii». |hic si primum semipedem detrahas, erit simile proximo superiori. |Serenus mirum comma huius modi fecit in his uersiculis, |«pusioni meo» |«septuennis cadens». |haec dimetra ex epitrito sunt. epitritus autem pes constat ex longa et |breui et duabus longis. posterior pes aut iambus est aut pariambus. |<ex> iambico nouum carmen refert Varro, cuius exemplum est tale, |pedem rythmumque finit. |si addas hic quae detracta sunt ex iambico, eundem iambicum |supplebis sic, |pedem rythmumque finit alta nauium. |potest hoc comma tale esse quale illud, |«Philumenae dolores», |quod est ex iambico septenario. et illud hinc est comma, quod Arbiter |fecit tale, |«anus recocta uino / |trementibus labellis». | de metris Horatianis |metra etiam quae Horatii corpus continet quod carminum inscribitur |necessario conpendiosa diligentius inserere studuimus. sane adtendendum |hoc fuit ut scires in omni metro uel maxime lyrico nouissimas uersuum |syllabas, siue longae siue breues naturaliter fuerint, indifferenter ex |consuetudine omnium poni, ne te moueat, cum aut longam pro breui aut |breuem pro longa positam coeperis inuenire. |prima ode metrum asclepiadeum habet. scanditur uero sic et dicitur |penthemimeres, spondius dactylus semipes dactylus dactylus, |«Maecenas atauis edite regibus». |0519| alii sic scandunt, spondius choriambus <choriambus> pyrrichius, |«Maece.nas atauis. edite re.gibus». |hoc metrum ab elegiaco tractum est una syllaba detracta, quam si |reddideris uel in secunda uel in tertia ab ultima syllaba, erit uersus |elegiacus sic, |Maecenas atauis edite remigibus. |item si huius nouissimam syllabam dempseris, erit hendecasyllabon |phalaecium. secunda ode tetracolos metro sapphico, quod est pentametrum |hendecasyllabum, scripta est, et sunt eius tres uersus pares. recipiunt |autem singuli quattuor hos pedes binarum syllabarum, trochaeum |spondeum trochaeum iambum, et ultimum trisyllabum bacchium, et |scanditur sic, |«iam sa.tis ter.ris ni.uis at.que dirae». |quartus, qui breuis est, recipit strophen et κῶλον δακτυλικῆς διποδίας |appellatur et scanditur sic, dactylus spondeus, |«terruit. urbem». |aliis uero hoc metrum his pedibus placuit constare, hippio secundo et |choriambo et bacchio, et feritur sic, |«iam satis ter.ris niuis at.que dirae». |hoc metrum catalecticum est, quoniam illi syllaba deest quo mimus possit |ter feriri κατὰ διποδίαν. tertia ode dicolos Horatianum metrum habet, |cuius prior uersus constat ex glyconio et recipit tres pedes, spondeum |choriambum iambum, |«sic te. diua potens. Cypri». |alter uero asclepiadeum habet et penthemimeres appellatur, spondeus |dactylus semipes dactylus dactylus sic, |«sic fra.tres Hele.nae. lucida. sidera». |quarta ode dicolos metrum ithyphallicum habet, et constat prior uersus |ex tetrametro heroo arctico et ex tribus trochaeis sic, dactylus dactylus |spondeus dactylus trochaei tres sic, |«soluitur. acris hi.ems gra.ta uice. ueris. et fa.uoni»; |alter uero ex penthemimere iambico et tribus trochaeis sic, |«trahuntque siccas. machi.nae ca.rinas». |quinta ode tetracolos Horatianum metrum habet et per quaternos uersus |scanditur. nam ex duobus primis asclepiadeis et tertio pherecratio et |quarto glyconio constat. asclepiadei scanduntur ut supra diximus (nam |duo penthemimeres et duae dipodiae sunt dactylicae) sic, spondeus |dactylus semipes dactylus dactylus, |0520| «quis mul.ta graci.lis. te puer. in rosa». |sic et secundus. pherecratium autem est trimetrum heroicum, spondeus |dactylus spondeus, |«grato. Pyrra sub. antro». |item glyconium ex spondeo et choriambo et iambo sic, |«cui fla.uam religas. comam». |sexta ode tetracolos Horatianum <metrum> habet. constat autem ex tribus |uersibus asclepiadeis, de quibus supra diximus, sic, |«scribe.ris Vari.o. fortis et. hostium» |et quarto glyconio. constat autem ex spondeo et choriambo et iambo sic, |«miles. te duce ges.serit». |alii uero κατὰ τριποδίαν δακτυλικήν scandunt sic, spondeus dactylus |dactylus, |«miles. te duce. gesserit». |septima ode dicolos metrum archilochium habet, quod constat hexametro |heroico et tetrametro item heroico arctico. <et scanditur> unus sic, |spondeus dactylus spondeus dactylus dactylus spondeus, |«lauda.bunt ali.i cla.ram Rhodon. aut Mity.lenen»; |alter uero sic, dactylus dactylus dactylus spondeus, |«aut Ephe.sum bima.risue Co.rinthi». |octaua ode dicolos metrum habet anacreonteum et alcaicum. scanditur |uero sic, anacreonteum ex choriambo et bacchio, interdum et |amphibracho, |«Lydia dic. per omnes». |item alcaicum constat ex hippio secundo et duobus choriambis et |bacchio sic, |«hoc deos ue.re Sybarin. cur properes. amando». |nona ode metrum alcaicum habet et scanditur per quaternos uersus. nam |duos catalecticos, tertium hypercatalectum * habet. catalectici |scanduntur sic, hippius tertius ionicus ἀπὸ μείζονος <dactylus, |«uides ut al.ta stet niue. candidum». |tertius sic, duo hippii tertii> et semipes, |«siluae labo.rantes gelu.que». |quartus sic, choriambus paeon tertius <spondeus>, |«flumina con.stiterint a.cuto». |0521| hoc metrum ab Horatio conpositum alio genere scanditur, quod constat |ex tribus alcaicis. primus et secundus uersus ex penthemimere constat |iambico et duobus dactylis, tertius ex epitritis tertiis duobus et syllaba, |quartus ex dimetro heroo et dimetro trochaico. decima ode tetracolos |sapphicum metrum hendecasyllabum habet et per quaternos uersus |scanditur et habet tres similes, ex quibus unus constat ex duobus choriambis |et bacchio sic, |«Mercuri fa.cunde nepos. Atlantis». |in hunc modum sunt sequentes duo. uersu quarto recipit strophen |heroicen telicen dimetron sic, dactylus spondeus, |«more pa.laestrae». |undecima ode phalaecium metrum habet et constat uersibus qui |scanduntur sic, spondeus dactylus semipes dactylus semipes dactylus <dactylus>, |«tu ne. quaesie.ris. scire ne.fas. quem mihi. <quem tibi>». |duodecima ode tetracolos sapphicum metrum habet, quod ut supra |diximus scanditur, |«quem ui.rum aut he.roa. lyra. uel acri». |tertia decima ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus |scanditur, <ex quibus unus tripodia dactylice,> alter penthemimeres appellatur; |spondeus dactylus <dactylus>, |«cum tu. Lydia. Telephi». |quarta decima ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus |scanditur, duo qui penthemimeres appellantur et duo qui tripodia dactylice |dicuntur sic, spondeus dactylus semipes dactylus dactylus, |«o na.uis refe.rent. in mare. te noui». |quinta decima ode idem metrum habet et per quaternos uersus scanditur, |sed tres penthemimeres, unum qui tripodia dactylice appellatur; spondius |dactylus semipes dactylus dactylus, |«pastor. cum trahe.ret. per freta. nauibus». |sexta decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur sic, hippius tertius * choriambus bacchius, |«o matre pul.chra filia. pulchrior». |alii sic scandunt, ex alcaicis tribus; et constat unus ex penthemimere |iambico et dimetro heroo. eodem modo et alter. tertius uero ex duobus |epitritis tertiis et una syllaba. quartus, qui strophen cludit, constat ex |0522| dimetro heroico et dimetro trochaico. septima decima ode supra dictum |metrum habet et similiter utroque genere scanditur, |«uelox amoe.num saepe Lu.cretilem». |octaua decima ode sapphicum metrum heccedecasyllabum habet, quod |constat <ex> spondeo et tribus choriambis et pyrrichio, |«nullam. Vare sacra. uite prius. seueris ar.borem». |nona decima ode Horatianum metrum habet et constat ex glyconio et |asclepiadeo, quod supra scriptum est in ecloga proseuctice Vergilii. alio |autem genere scanditur per binos uersus, quorum unus est tripodia |dactylica, alter penthemimeres, |«mater. saeua Cu.pidinum». |uicesima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«uile. pota.bis mo.dicis. Sabinum». |uicesima prima ode Horatianum metrum habet et per quaternos uersus |scanditur, quorum duo constant ex asclepiadeis, tertius pherecratio, |quartus glyconio. alii uero sic scandunt, duo penthemimeres et duo tripodia |dactylice, |«Dia.nam tene.rae. dicite. uirgines». |uicesima secunda ode idem metrum habet et simili modo dupliciter |scanditur, |«uitat. inule.o. me simi.lis Chloe». |uicesima tertia ode idem metrum habet et per quaternos uersus scanditur, |sed tres penthemimeres, unum qui tripodia dactylice dicitur, quae |glyconio metro constat, |«quis de.sideri.o. sit pudor. aut modus». |uicesima quarta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«Musis ami.cus tristiti.am et metus». |uicesima quinta ode idem metrum habet et similiter scanditur, |«natis in u.sum laetiti.ae scyphis». |uicesima sexta ode hexametro et tetrametro dactylicis constat, |«te maris. et ter.rae nume.roque ca.rentis ha.renae». |uicesima septima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«Icci bea.tis nunc Ara.bum <in>uides». |uicesima octaua ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |0523| «o Ve.nus re.gina. Cnidi. Paphique». |uicesima nona ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«quid dedica.tum poscit A.pollinem». |tricesima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«posci.mus si. quid ua.cui. sub umbra». |tricesima prima ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus |scanditur, ex quibus tres penthemimeres, quartus tripodia dactylica |appellatur, |«Albi. ne dole.as. plus nimi.o memor». |tricesima secunda ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |<scanditur>, |«parcus deo.rum cultor <et.> infrequens». |tricesima tertia ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus |scanditur, ex quibus unus tripodia dactylice, alter penthemimeres |appellatur, |«et tu.re et fidi.bus iuuat». |tricesima quarta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur. |«nunc est biben.dum nunc pede. libero». |tricesima quinta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«Persi.cos o.di pu.er ap.paratus». | liber secundus |prima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«motum ex Metel.lo consule. ciuicum». |secunda ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |<«nullus. argen.to co.lor est. auaris». |tertia ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur,> |«aequam memen.to rebus in. arduis». |quarta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«ne sit. ancil.lae ti.bi amor. pudori». |quinta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«nondum subac.ta ferre iu.gum ualet». |sexta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«Septi.mi Ga.des a.ditu.re mecum et». |0524| septima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«o saepe me.cum tempus in. ultimum». |octaua ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«ulla. si iu.ris ti.bi pe.ierati». |nona ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«non semper im.bres nubibus. hispidos». |decima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«recti.us ui.ues Li.cini. neque altum». |undecima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«quid bellico.sus Cantaber. et Scythes». |duodecima ode asclepiadeum metrum habet et per quattuor uersus |scanditur. nam tres penthemimeres, quartus tripodia dactylice appellatur, |«nolis. longa fe.rae. bella Nu.mantiae». |tertia decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«ille et nefa.sto te posu.it die». |quarta decima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«eheu fuga.ces Postume. Postume». |quinta decima ode sapphicum metrum habet et similiter superioribus |scanditur, |«oti.um di.uos ro.gat in. patenti». |sexta decima ode alcaicum metrum habet, quod similiter supra dictis |scanditur, |«cur me querel.lis exani.mas tuis». |septima decima ode metrum habet quod ab Horatio conpositum dicitur et |per binos uersus scanditur, ex quibus unus trochaicus trimeter appellatur, |alter pentameter iambicus dicitur; sed uterque una syllaba pedem |postremum debet habere longiorem. scanduntur autem sic, |«non e.bur ne.que aure.um»; |item iambicus sic, |«mea. reni.det in. domo. lacu.nar»: |accedente scilicet iambico lege quam referemus in epodon libro, cum |iambicos uersus coeperimus exponere. octaua decima ode alcaicum metrum |habet, quod alcaici modo supra dicto scanditur, |«Bacchum in remo.tis carmina. rupibus». |nona decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«non usita.ta nec tenu.i ferar». |0525| liber tertius |prima ode alcaicum metrum habet, quod similiter scanditur, |«odi profa.num uulgus et. arceo». |secunda ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus |scanditur. nam duo penthemimeres, duo tripodia dactylice insunt. |«quid fles. Asteri.e. quem tibi. candida». |tertia ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus scanditur. |nam unus tripodia dactylice, alter penthemimeres inest, |«donec. gratus e.ram tibi» * |quinta ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur. |nam tres penthemimeres, quartus tripodia dactylice <insunt>, |«extre.mum Tana.in. si bibe.res Lyce». |sexta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«Mercu.ri nam. te do.cilis. magistro». |septima ode ionicum metrum habet et per singulos uersus scanditur, |«miserarum est. neque amori. dare ludum». |omnes tres pedes ionici sunt qui ἀπ᾽ ἐλάσσονος appellantur. octaua ode |asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur. nam duo |penthemimeres, duo tripodia dactylice insunt, |«o fons. Bandusi.ae. splendidi.or uitro». |nona ode sapphicum metrum <habet>, quod ut supra diximus scanditur, |«Hercu.lis ri.tu mo.do dic.tus o plebs». |decima ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus scanditur. |nam unus tripodia dactylice, alter penthemimeres inest, |«uxor. pauperis. Ibyci». |undecima ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus |scanditur. nam tres penthemimeres, quartus tripodia dactylice inest, |«inclu.sam Dana.en. turris a.henea». |duodecima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«Aeli uetu.sto nobilis. ab Lamo». |tertia decima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«Faune. nympha.rum fu.gien.tum amator». |quarta decima ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus |scanditur. nam prior tripodia dactylica, sequens penthemimeres inest, |«quantum. distet ab. Inacho». |quinta decima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |0526| «non ui.des quan.to mo.ueas. periclo». |sexta decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«o nate me.cum consule. Mallio». |septima decima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«monti.um cu.stos ne.morum.que uirgo». |octaua decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«caelo supi.nas si tule.ris manus». |nona decima ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus |scanditur. nam unus tripodia dactylice, alter penthemimeres inest, |«intac.tis opu.lentior». |uicesima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«quo me. Bacche ra.pis tui». |uicesima prima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«uixi puel.lis nuper i.doneus». |uicesima secunda ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«impi.os par.rae re.cinen.tis ore». |uicesima tertia ode asclepiadeum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur. nam unus tripodia dactylice, alter penthemimeres inest, |«festo. quid poti.us die». |uicesima quarta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«Tyrrena re.gum progeni.es tibi». |uicesima quinta ode asclepiadeum metrum habet, quod singulis uersibus |scanditur, qui penthemimeres appellantur, |«exe.gi monu.men.tum aere pe.rennius». | liber quartus |prima ode asclepiadeum metrum habet et per binos <uersus> scanditur. |nam primus tripodia dactylice, sequens penthemimeres inest, |«inter.missa Ve.nus diu». |secunda ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«Pinda.rum quis.quis stu.det ae.mulari». |tertia ode asclepiadeum metrum habet et per binos uersus tripodia et |penthemimeres scanditur, |0527| «quem tu. Melpome.ne semel». |quarta ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«qualem mini.strum fulminis. alitem». |quinta ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus scanditur. |tres penthemimeres, quartus tripodia dactylice inest, |«diuis. orte bo.nis. optime. Romule». |sexta ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«diue. quem pro.les Ni.obe.a magnae». |septima ode archilochium metrum habet et per binos uersus scanditur, ex |quibus unus hexameter, |«diffu.gere ni.ues rede.unt iam. gramina. campis»; |alter dipodia dactylice et semipes, |«arbori.busque co.mae». |octaua ode asclepiadeum metrum habet et per singulos uersus |penthemimeres scanditur, |«dona.rem pate.ras. grataque. commodus». |nona ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«ne forte cre.das interi.tura quae». |decima ode asclepiadeum metrum habet et per singulos uersus scanditur, |«o cru.delis adhuc. et Veneris. muneribus. potens». |undecima ode sapphicum metrum habet, quod ut supra diximus scanditur, |«est mi.hi no.num su.peran.tis annum». |duodecima ode asclepiadeum metrum habet et per quaternos uersus, tribus |penthemimeres, quarto tripodia dactylice, scanditur, |«iam ue.ris comi.tes. quae mare. temperant». |tertia decima ode hoc idem metrum habet et per quaternos uersus |scanditur; duos penthemimeres, duos tripodian dactylicen habet, |«audi.uere Ly.ce. di mea. uota di». |quarta decima ode alcaicum metrum habet, quod ut supra diximus |scanditur, |«quae cura pa.trum quae<ue> Qui.ritium». |quinta decima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«Phoebus uolen.tem proelia. me loqui». | liber quintus qui epodon inscribitur |prima ode iambicum metrum habet et per binos uersus scanditur. |nam unus iambicus hexameter uel trimeter, si conpositis eum uel |0528| quadratis pedibus scandas, dicitur; alter tetrameter, si simplicibus, dimeter, si |conpositis pedibus scandatur. ut hexametrum facias, sic scandas, |«ibis. Libur.nis in.ter al.ta na.uium». |ante omnia tamen meminisse debemus uitium non esse in eius modi |uersibus, si primus pes, tertius et quintus spondei inter ceteros iambos |occurrerint, aliquando aliqui ex tribus, aliquando nullus, et erit sincerus |iambicus, non quod ita appellatur, sed utique sine alienis pedibus, id |est sine spondeis. in secundo autem quarto et sexto pedibus siquando |spondei inueniuntur, uitiosum uersum pronuntiabimus. hoc in tetrametro |obseruabimus, ut primum pedem et tertium spondeum, siquando |occurrerit, recipiamus, secundum et quartum iambos reseruemus. secunda ode |hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«bea.tus il.le qui. procul. nego.tiis». |tertia ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«paren.tis o.lim si.quis im.pia. manu». |quarta ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |<«lupis. et a.gnis quan.ta sor.tito ob.tigit». |quinta ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur,> |«at o. deo.rum quid.quid in. caelo. regit». |sexta ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«quid in.meren.tes ho.spites. uexas. canis». |septima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«quo quo. scele.sti rui.tis aut. cur dex.teris». |octaua ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«roga.re lon.go pu.tidam. te sae.culo». |nona ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«quando. repo.stum Cae.cubum ad. festas. dapes». |decima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«mala. solu.ta na.uis ex.it a.lite». |undecima ode genus metri habet quod ab Horatio conpositum dicitur et |per binos uersus scanditur. nam primus hexameter uel trimeter |iambicus est, |«Petti. nihil. me si.cut an.tea. iuuat». |alter ex duobus hexametris dactylico et iambico conponitur. nam de |dactylico duos pedes et semipedem habet, de iambico simplices quattuor, uel |conpositos duos. scanditur autem sic, |0529| «scribere. uersicu.los. amore per.cussum. graui». |duodecima ode archilochium metrum habet et per binos uersus scanditur. |nam unum hexametrum, alterum tetrametrum dactylicos habet, |«quid tibi. uis mulier ni.gris dignissima. barris». |tertia decima ode metrum habet quod aeque ab Horatio conpositum |dicitur et per binos uersus scanditur, ex quibus unus hexameter heroicus est, |«horrida. tempe.stas cae.lum con.traxit et. imbres»; |alter ex dactylico et iambico conponitur. nam quattuor pedes iambos |habet uel duos, si conpositos malueris ponere, et duos dactylos et |semipedem. scanditur autem sic, |«niues.que de.ducunt. Iouem. nunc mare. nunc silu.ae». |quarta decima ode aeque ab Horatio conposita dicitur et per binos uersus |scanditur, ex quibus est unus hexameter dactylicus, alter tetrameter |iambicus uel dimeter, |«mollis in.ertia. cur tan.tam dif.fuderit. imis». |quinta decima ode hoc idem metrum habet et similiter scanditur, |«nox erat. et cae.lo ful.gebat. luna se.reno». |sexta decima ode ex duobus hexametris constat, dactylico et iambico, |«altera. iam teri.tur bel.lis ci.uilibus. aetas». |septima decima ode iambicum metrum habet et per singulos uersus |scanditur, |«iam iam ef.fica.ci do. manus. scientiae». |hi uersus qui carmen saeculare appellantur sapphicum metrum |habent, quod ut supra diximus scanditur, |«Phoebe. silua.rumque. potens. Diana». |hactenus quae didici, quae legi et quae pro mediocri usu |conprehendi tribus his commentariis rettuli, sperans me profecto legentium |gratum testimonium, si non laboris, certe simplicitatis, consecuturum."
}