You are on page 1of 147

HUGO DE S.

VICTORE
EXPOSITIO IN REGULAM
BEATI AUGUSTINI
CAPUT PRIMUM. DE CHARITATE DEI ET
PROXIMI. DE UNITATE CORDIUM, ET
COMMUNITATE RERUM.
Haec praecepta quae subscripta sunt ideo
regula appellantur, quia videlicet in eis nobis
recte vivendi norma exprimitur. Regula autem
dicitur, eo quod recte regat, vel quod recte
doceat. Et quod nos dicimus regulam, Graeci
canonem appellant. Unde etiam Graeco nomine
canonici, id est regulares, appellati sunt hi qui
in monasteriis constituti juxta regularia
praecepta sanctorum Patrum canonice atque
apostolice vivunt, quibus dicitur.
Haec sunt quae ut observetis praecipimus in
monasterio constitutis.

Ad haec nobis divina praecepta leguntur,


quatenus lecta intelligantur et impleantur.
Metuenda illa sententia, qua dicitur: Servus qui
scit voluntatem domini sui et non facit, plagis
vapulabit multis (Luc. XII). Hinc Paulus ait:
Non enim auditores legis, sed factores
justificabuntur (Rom. II). Audiamus ergo sacra
praecepta pii domini, et memores simus
mandatorum ipsius ad faciendum ea. Quia sicut
dicit beatus Jacobus: Si quis in lege perfectae
perspexerit libertatis, et permanserit in ea, non
auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic
beatus in facto suo erit (Jacob. I). Et Dominus
in Evangelio: Beati qui audiunt verbum Dei et
custodiunt illud (Luc. XI). Igitur quae
praecipiuntur nobis in monasterio constitutis
humiliter attendamus.
Primum propter quod in unum estis congregati,
ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis
anima una et cor unum in Deo.

Primo nobis admonitio fit de unitate et


concordia; et tali concordia quae in Deo fit.
Nam concordia ad faciendum peccatum mala
est; concordia vero ad faciendum bonum, et
sectandam justitiam, et serviendum Deo bona
est. Hoc est propter quod in unum sumus
congregati, scilicet ut in servitio divino unum
spiritum et unam animam omnes hain domo, et
sit nobis anima una et cor unum in Deo.
Oportet enim si in unum congregati sumus
corporaliter, ut simul habitemus et spiritualiter.
Non enim prodest si nos continet una domus, et
separat diversa voluntas. Plus enim attendit
Deus unitatem animi quam loci. Ecce in una
domo sumus plures homines, diversi mores,
diversa corda, diversae animae. Haec omnia
debet conjungere in unum una intentio et unus
amor in Deum. Debemus ergo in hoc esse unius
animi et unius voluntatis, ut serviamus Deo et
diligamus Deum ex toto corde et ex tota anima,
et proximum sicut nos. Necessaria itaque est

nobis virtus concordiae, quae sic haberi potest


si frater dum venit ad monasterium incipit se
spoliare propria voluntate, atque illum imitari,
qui ait: Non veni facere voluntatem meam
(Joan. VI). Et iterum: Pater, non sicut ego volo,
sed sicut tu (Matth. XXVI). Hoc est enim quod
maxime adducit concordiam, si quisque non
suam, sed alterius veluntatem facere studeat in
bono. Et hoc est magnae humilitatis judicium.
Inde generatur obedientia, crescit charitas, et
pax atque justitia, et Ecclesiae virtutes; quod si
volo facere voluntatem meam, et iste suam,
fiunt divisiones, oriuntur lites, irae quoque et
rixae, quae sunt opera carnis. Et sicut ait
Apostolus: Qui talia agunt regnum Dei non
consequentur (Galat. V). Sunt quidam in
congregatione beamus. Et ideo praecipit ut
unanimes habitemus obstinati in suo sensu,
sapientes in oculis suis; nam, quod in animo
conceperint, hoc quasi ex ratione defendunt;
nec se aliis, sed alios sibi applicari contendunt.
Et si viderint sibi non obtemperari, statim

commoventur, et perturbantur. Tales solent


esse rebelles mandatis seniorum; plurimumque
in eis regnat passio inobedientiae et
impatientiae. Isti non sunt idonei ad
concordiam. Nam, juxta Apostoli vocem,
evanuerunt
in
cogitationibus
suis,
et
obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes
enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom.
I). Magna quippe obscuritas cordis est superbia,
et valde stulta sapientia est, aliis se velle
praeferre. Quo contra idem Apostolus ait: Si
quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiat,
ut sit sapiens (I Cor. III). Stultus enim sapiens
est, et secundum Deum magna sapientia est
omnibus se judicare inferiorem. Inde scriptum
est: Quanto major es, tanto te humilia in
omnibus (Eccli. III). Hinc Dominus discipulos
suos inter quos contentio erat, quis eorum
videretur esse major, statim ad humilitatis
concordiam revocat dicens: Qui major est
vestrum, erit ipse vester servus. Et ipse Filius
hominis non venit ministrari, sed ministrare, et

animam suam dare redemptionem pro multis


(Matth. XX). Ergo unanimes habitemus in
domo. Bonum est enim et jucundum Deo
habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Nec
tam placent ei nostra jejunia, nostrae orationes,
quam concordia. Ideo dicit in Evangelio: Vade
prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens
offeres munus tuum (Matth. V). Ex quibus
verbis patet quia qui concordiam non habet,
omnipotenti Deo sacrificium offerre non valet.
Pensare ergo debemus quanta sit apud Deum
concordiae virtus, sine qua non placent ipsa
sacrificia quibus delentur peccata. Et sciendum
est quia cum ad conversionem venimus, contra
diabolum certamen assumimus. Nihil est
autem, quod ipse tantum timeat, quantum
charitatis unitatem. Nam si distribuimus totum,
quod habemus, propter Deum, hoc diabolus
non timet, quia ipse nihil possidet. Si
jejunamus, hoc ipse non metuit, quia cibum
non sumit. Si vigilemus, inde non terretur, quia
somno non utitur. Sed si charitate conjungimur,

inde vehementer expavescit, quia hoc tenemus


in terra, quod ipse in coelo contempsit servare.
Hinc est quod sancta Ecclesia terribilis esset ut
castrorum acies ordinata describitur, quia sicut
hostes timent quando aciem castrorum bene
ordinatam et conjunctam ad bellum vident, ita
nimirum
diabolus
expavescit,
quando
spirituales viros virtutum armis accinctos in
unitate concordiae vivere conspicit; victusque
vehementer dolet, cum eos per discordiam
dividere, et penetrare non valet. Hinc de
Domino scriptum est: Factus est in pace locus
ejus (Psal. LXXV). Ibi confregit potentias,
arcum, scutum, gladium, et bellum. Ex quibus
verbis patet, quod omnia diabolica arma frangit
concordia.
Et sit vobis anima una et cor unum in Deo.
Hae sunt primitiae spiritus, qua ex primordio
nostrae conversionis offerre omnipotenti Deo
debemus, sicut ipsa Sapientia praecepit, dicens:

Fili, da mihi cor tuum (Prov. XXIII). Prius enim


corde et voluntate trahimur ad Deum. Ergo si
corpore separamur a saeculo, corde et anima
jungamur Deo, ut possimus veraciter dicere:
Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Nam qui
adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo (Psal.
LXXII; I Cor. VI). Adhaereamus ergo ei, ut
simus fortes per ipsum, ut simus unum in ipso,
et beati cum ipso dicamus ei: Adhaesit anima
mea post te (Psal. LXII). Charitas separat nos a
mundo, et ipsa nos conjungit Deo. Sic erit nobis
anima una, et unum cor in Deo, si ex toto corde,
et ex tota anima diligamus Deum. Deus enim
charitas est, et qui manet in charitate in Deo
manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Et quia
charitas non quaerit quae sua sunt, recte
subjungitur:
Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis
omnia communia.

Non enim debemus aliquid habere proprium,


aut quidquam dicere meum, sed nostrum, ut
dicatur nostra cappa, nostra tunica, nostra
domus, et in caeteris similiter. Omnia enim in
communi debemus habere, et omnia communi
nomine appellare.
Sed in hoc pensandum est quanta differentia sit
inter carnales fratres et spirituales. Nam illi,
quod commune est eis, dividunt: isti quod
divisum erat, in communi ponunt. Ibi quisque,
quod suum est, quaerit: isti non quae sua sunt,
quaerunt, sed quae Jesu Christi. Plus ergo valet
ista propinquitas quam illa; quia illa deficit, ista
crescit. Illa habet divisionem, ista unitatem. Illa
transit cum saeculo, ista permanet cum futuro.
Ad hoc enim simul modo in ista domo vivimus,
ut postmodum in coelesti regno maneamus.
Filii Dei sumus, ait Apostolus, sed nondum
apparuit quid erimus. Sciemus autem cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam
videbimus eum sicuti est (I Joan. III); et

Paulus: Non habemus hic manentem civitatem,


sed futuram requirimus (Hebr. XIII). Ergo non
debemus habere propria, sed sint nobis omnia
communia. Partes sibi faciunt homines in hoc
saeculo: alius argentum et aurum; alii domos et
familias: alius nomen grande, potentiam et
gloriam; iste hoc: alius aliud, diversi diverso
modo. Pars vero piorum est ipse Deus. Et nos si
volumus habere talem partem, talem
haereditatem ut est Dominus, tales nos oportet
exhibere, ut digni simus eum possidere et
possideri ab ipso. Ergo si volumus in
haereditatem possidere Deum, nihil debemus
habere extra Deum. Nam nimis est avarus cui
non sufficit Deus. Quia si quidpiam aliquid
quaerimus verbi gratia aurum, argentum,
possessiones, cum istis partibus pars fieri
Dominus dedignatur. Verba sunt Hier.: Ego,
inquit, non accipio haereditatem inter caeteras
tribus; sed quasi sacerdos et levita vive decimis;
et altari serviens, altaris oblatione sustentor:
habens victum et vestitum, his contentus ero.---

Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum


est regnum coelorum (Matth. V). Et quia
quandiu hic vivimus, corporali necessitate
indigemus, recte subjungitur.
Et distribuatur unicuique vestrum a praeposito
vestro victus et vestimentum.
Sic enim Dominus voluit ordinari Ecclesias
suas, ut alii vacarent spiritualibus, alii eis
temporalia ministrarent. Et ideo alios voluit
esse praepositos, alios subditos. Praepositorum
officium est subditis corporalia ministrare.
Subditorum ministerium est spiritualibus
studiis
insistere:
lectioni,
orationi,
contemplationi vacare, in psalmis, hymnis et
canticis spiritualibus coelesti Domino deservire.
Tanto ergo opus est ut circa se sollicitius vivant,
quanto eos aliena cura non implicat.
Constitutum est a Domino, ut qui altari
serviunt, de altari vivant: Dignus est operarius,
sicut ipse ait, mercede sua (Luc. X). Et ideo si

vivimus de annona Christi, et justum est ut


laboremus in servitio Christi: et tunc digne
mercedem accipimus, si prius boni operarii
fuerimus. Dicit enim apostolus Paulus: Qui non
vult operari, non manducet (II Thess. V). Quia
si non laboramus et manducamus, tanto
majoris criminis efficimur rei, quanto Dei
beneficia suscipimus indigni. Oportet ergo ut
serviamus ei a quo pascimur, si sine periculo
animae volumus sumere hoc quod distribuitur,
et tanto plus debemus esse solliciti in bono
opere, quanto ea percipimus sine magno labore.
Nam quid mirum, si hi, qui temporalibus
occupantur, minus studiose et religiose vivunt,
si frequenter in cogitationibus et sermonibus
atque actionibus suis offendunt? Usus enim
saeculi
hominem
ad
peccatum
etiam
quandoque invitum trahit. Hi vero quibus et
cura mundi, et occasio peccandi deest, quanto
minus religiose vivunt, tanto magis supernum
judicem offendunt: nec sine gravi periculo
animae etiam in minimis negligentiis offendunt.

Pensemus ergo ad quid nobis victus, et


tegumentum tribuitur: ut sit totum desiderium
nostrum, primum quaerere regnum Dei et
justitiam ejus, propter quod haec omnia
adjiciuntur nobis (Matth. VI). Qualiter autem
distribuendum sit, ostenditur cum subinfertur.
Non aequaliter omnibus distribuatur, quia non
aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique
prout cuique opus fuerit.
Et hoc auctoritate apostolica roborat, dicens:
Sic enim legitis in Actibus apostolorum, quia
erant illis omnia communia, et distribuebatur
unicuique sicut unicuique opus erat (Act. IV).
Hoc non est ita intelligendum, ut unicuique
quod opus erat, sic abundanter distribueretur
quod non haberent indigentiam. Cum enim
scriptum sit, quod inter eos nullus egens erat
(Act. IV), scriptum etiam legimus esse de ipsis

apostolis, quod serviebant Deo in fame et siti, in


frigore et nuditate (II Cor. XI). Ex quibus verbis
colligendum est quod multi corpore indigent,
non animo. Sed qui semetipsos abnegant
propter Christum, animi virtute ipsam superant
naturam. Dei namque dilectio quae fortis est ut
mors, non solum illicita desideria, verum etiam
ipsos corporales et naturales exstinguit affectus.
In primitiva quippe Ecclesia tanta erat gratiae
spiritualis abundantia, ut non solum modico
contenti essent sed hoc ipsum quod nihil
habebant, pro summis deliciis deputarent.
Unde Apostolus ait Nihil habentes et omnia
possidentes (II Cor. VI). Hinc etiam quidam vir
sanctus ait: Sufficiebat nobis paupertas nostra,
ut divitiae computarentur (Tob. V). Item ait
Apostolus: Magnus, inquit, quaestus est pietas
cum sufficientia; habentes, inquit, victum et
vestitum his contenti simus (I Tim. VI). In
hujusmodi ergo non debemus attendere
voluntatem carnis, sed valetudinem naturae.
Plus enim appetit carnalis voluntas quam

necessitas. Quamobrem in eo quod dicitur,


quod unicuique quod opus est tribuatur, iste
modus servandus est quatenus sic nutriatur
caro ut serviat, et iterum sic reprimatur ut non
superbiat; sic servetur necessitas naturae, ut
abscindatur superfluitas concupiscentiae.
Qui autem aliquid habebant in saeculo quando
ingressi fuerint monasterium, libenter velint
illud esse commune.
Hoc fecerunt primitivae Ecclesiae fratres.
Dignum enim eis videbatur, ut qui communem
habebant gratiam, communem haberent et
substantiam; et quibus unus erat spiritus, unus
esset et sumptus. Bene autem additum est hoc
verbum libenter, quia hilarem datorem diligit
Deus (II Cor. IX). Libenter debemus terrena
dare, ut possimus coelestia comparare. Regnum
enim coelorum tantum valet, quantum habes.
Nihil vilius cum emitur, nihil charius cum
possidetur. Duo sunt quae relinqui oportet

propter Deum, facultatem scilicet possidendi, et


voluntatem habendi: Hinc est quod Dominus ait
in Evangelio: Qui non renuntiat omnibus quae
possidet, non potest meus esse discipulus (Luc.
XIV). Et iterum. Qui vult venire post me,
abneget semetipsum (Luc. IX). Illud pertinet ad
substantiam, hoc ad voluntatem. Non enim
sufficit exteriorem relinquere substantiam, nisi
interiorem
abscindamus
concupiscentiam.
Unde et subditur:
Qui autem non habebant, non ea quaerant in
monasterio, quae nec foris habere potuerunt.
Etiam illi qui nihil habebant foris, habent intus
quod relinquere possunt propter Deum scilicet
voluntatem habendi. Unde scriptum est: Non
concupisces (Exod. XX). Plus enim attendit
affectum Deus quam censum. Hinc per
Sapientem dicitur: Fili, da mihi cor tuum (Prov.
XXIII). Quod fieri non potest nisi prius carnalis
appetitus resecetur. Primum ergo jubemur

habita deserere; deinde terrena non quaerere,


ut postea liberius ad coelestia possimus
anhelare. Et ne videretur pauperibus saeculi qui
convertuntur, necessaria non debere ministrari,
quia
nihil
in
monasterio
quaerere
praecipiuntur, subjunctum est:
Sed tamen eorum infirmitati quod opus est
tribuatur, etiam si paupertas eorum, quando
foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire.
Sive enim divites sint, sive pauperes, sive
nobiles, sive ignobiles: quicunque accedunt ad
servitium Christi; justum est ut vivant de
annona Christi. Dignus est enim operarius
mercede sua (I Tim. V).
Tamen non ideo putent se esse felices, quia
invenerunt victum et tegumentum, quale foris
invenire non potuerunt.

Multi enim ad conversionem veniunt non tam


propter animae salutem, quam propter corporis
necessitatem; qui non Deum colunt, sed
ventrem suum, de quibus ait Apostolus.
Quorum Deus venter est (Philipp. III). Talibus
Dominus dicit in Evangelio: Amen dico vobis,
quaeritis me non quia vidistis signa, sed, quia
manducastis ex panibus meis (Joan. VI).
Horum talium tota est intentio atque felicitas ut
bene pascantur, bene vestiantur, et bene sit eis
temporaliter. Et quia terrena appetunt,
coelestibus privantur. Receperunt enim, sicut
Dominus ait, mercedem suam (Matth. VI).
Unde
summopere
cavendum
est,
ne
temporalibus
adhaereamus
bonis.
Ideo
Psalmista nos admonet, dicens: Divitiae si
affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI).
Terrena quidem nobis in usu esse debent,
coelestia autem in desiderio. Est enim quaedam
admirabilis et magna multitudo dulcedinis Dei
quam habet in se, de qua dictum est: Quia
oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor

hominis ascendit, quae praeparavit Deus


diligentibus se (I Cor. II). Unde scriptum est:
Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI).
Illa ergo satietas debet esse nostra felicitas.

CAPUT II. DE HUMILITATE.


Nec erigant cervicem, quia sociantur eis ad quos
foris accedere non audebant; sed sursum cor
habeant et terrena vana non quaerant, ne
incipiant monasteria divitibus esse utilia non
pauperibus, si divites illic humiliantur et
pauperes inflantur.
Cervicem erigere signum superbiae est. Si
superbis angelis non fuit utile coelum, constat
quia superbis hominibus non erit utile
monasterium. Et si sanctus sit locus, si sanctus
sit habitus, si sancta opera videantur, totum ex
vitio superbiae inutile habebitur. Superbia enim
casum habet. Ideo sanctus David orat ad
Dominum ut non veniat ei pes superbiae, quia
ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem:
expulsi sunt nec potuerunt stare (Psal. XXXV).
Quo contra utilia sunt humilibus monasteria.
Ipsi enim sunt docibiles Dei, sicut scriptum est:
Docebit mites vias suas (Psal. XXIV). Itemque:

Qui emittit fontes in convallibus (Psal. CIII); id


est gratiam suam praestat humilibus. Ipsi
quidem bona quae faciunt non amittunt, quia
custodem virtutum humilitatem non deserunt.
Et quia juxta evangelicum praeceptum
recumbunt in novissimo loco, et secundum
prophetam eligunt abjecti esse in domo Domini;
ideo ab ipso merentur exaudiri sicut scriptum
est: Omnis qui se exaltat humiliabitur; et qui se
humiliat exaltabitur (Luc. XVIII). Et iterum:
Superbis Deus resistit; humilibus autem dat
gratiam (I Petr. V).
Rursus etiam illi, qui aliquid videbantur esse in
saeculo, non habeant fastidio fratres suos, qui
ad illam sanctam societatem ex paupertate
venerunt. Magis autem studeant non de
parentum divitum dignitate; sed de pauperum
fratrum societate gloriari.
Summopere cavere debent fratres, qui ad
sanctam societatem et communem vitam

venerunt, ut non habeat alter alterum fastidio,


quamvis eo ditior sit, sive nobilior, sive
sapientior. Quoniam sicut dicit Apostolus:
Infirma mundi elegit Deus et ignobilia et
contemptibilia, ut non glorietur omnis caro in
conspectu ejus (I Cor. I), scilicet neque potens
in potentia sua; neque sapiens in sapientia sua,
neque dives in divitiis suis. Non enim est
personarum acceptio apud Deum (Colos. III).
Nam idem Dominus dives in omnes qui
invocant eum. Bene autem non de dignitate
divitum parentum, sed de societate pauperum
fratrum praecipimur gloriari, quoniam ipse qui
dives est in gloria sua pauper factus est pro
nobis. Non divitibus sed pauperibus dignatus
est sociari; ut et nos pauperes simus propter
ipsum, quoniam pauperibus promissum est
regnum coelorum. Gloriari quidem de divitiis
pertinet ad vanitatem mundi; de paupertate
vero gloriari pertinet ad beatitudinem.

Nec extollantur si communi vitae aliquid de suis


facultatibus contulerint; nec de suis divitiis
magis superbiant, quia eas monasterio
partiuntur, quam si in saecuto fruentur.
Ex praecedenti sententia et iis quae sequuntur,
nobis duo genera superbiae designantur. Unum
carnale, aliud spirituale. Nam pauperes fastidire
et de nobilitate gloriari ad superbiam pertinet,
quae inter homines saeculares frequenter solet
evenire. De operibus misericordiae se extollere
superbia spiritualis, quae solet etiam spirituales
corrumpere. Magis autem timenda est superbia
spiritualis quam carnalis, quia se extollere de
bono opere aut de virtute, ab alto cadere est. Et
quanto altior est ascensus, tanto periculosior est
casus. Dominus dicit in Evangelio: Cum facis
eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat
dextera tua, ut sit eleemosyna in abscondito; et
ille qui videt in abscondito reddet tibi (Matth.
VI). Per dexteram recta operatio; per sinistram
favor mundi atque elatio designatur; ex his

verbis admonemur ut recta quae agimus


abscondere ab elatione studeamus, alioquin
mercedem non habebimus apud Patrem
nostrum. Deinde ostendit quantum sit vitium
superbiae; cum subjungit.
Alia quippe quaecunque iniquitas in malis
operibus exercetur, ut fiant; superbia vero
etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.
Ex hoc apparet quia caeteris, vitiis major est
superbia. Per vitia enim et virtutes exterminat
humanam mentem; superbia Deo et hominibus
odibilis est, de qua scriptum est: Initium omnis
peccati superbia (Eccli. X). Prima est in
peccando; ultima remanet in conflictu. Nam
cum servus Dei caetera vitia superavit; et jam
ad virtutum alta conscenderit; adhuc habet
pugnam contra superbiam, quam nisi
expugnaverit, in caeteris frustra laboravit. Cum
ergo foris bona agimus, intus cor ab elatione
custodiamus; quia nulla Deo placet cum

superbia operatio. Unde Scriptura nos admonet


dicens: Omni custodia custodi cor tuum, quia
mors et vita ab ipso procedit (Prov. IV).
Et quid prodest dispergendo dare pauperibus et
pauperem fieri, cum anima misera superbior
efficitur divitias contemnendo, quam fuerat
possidendo?
Non prodest nobis nostra relinquere, nisi
relinquamus et nos. Non enim dicit Dominus:
Beati pauperes rebus, sed spiritu, quoniam
ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). De
contemptu rerum quisque debet esse humilior
non superbior, et melius esset ut eas in saeculo
retineret quam sic relinqueret, ut inde in
monasterio superbiret. Sicut ergo illa anima est
beata quae sua propter Dominum pauperibus
dividit ut humilietur, ita est illa misera quae
inde extollitur. Infelix profecto est qui per iter
virtutum tendit ad vitia, et unde praemium
habere debuit, inde tormentum incurrit. Omnis

quippe superbus tanto in imo est, quanto in


altum se erigit, tantoque profundius labitur,
quanto excelsius elevatur. Resecatis quibusdam
vitiis ad unanimitatem redit, quam primo
commendavit, dicens.
Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et
honorate in vobis Deum invicem, cujus templa
facti estis.
Unanimiter vivimus si unum in Deo animum
habeamus, quemadmodum primitiva Ecclesia,
cui cor erat unum et anima una. Quod ait
unanimiter, pertinet ad voluntatem. Quod vero
subdit concorditer, pertinet ad bonos mores.
Hic est rectus ordo vivendi, primum ut sit
voluntas una, deinde concors vita. Frater qui
vult concorditer vivere, prius debet pravos
mores deponere, ne sit perversus, inordinatus,
indisciplinatus, ne anxietate sua caeteros
premat, deinde ita debet librare actus suos et
totam vitam suam, ut concordare possit

secundum Deum cum quibus vivit. Sunt ergo


nonnulli qui, postquam saeculum relinquunt,
proprias voluntates sequi volunt. Et rursus sunt
plerique qui in suis actibus appetunt
saecularibus apparere. Ideo dictum est: Omnes
ergo unanimiter et concorditer vivite. Deum
autem in nobis invicem honoramus, si nos
invicem propter ipsum diligamus, si praecepta
ejus sollicite custodimus et efficimur sanctum
templum ejus per inhabitationem Spiritus ejus
in nobis. Nostrum est Deum honorare, Dei est
nos inhabitare et illustrare per gratiam
Nec extollantur si communi vitae aliquid de suis
facultatibus contulerint, etc., usque fruerentur.
Melius est res suas in saeculo tenere, quam eas
ita in monasterio distribuere, ut velint se inde
extollere. Nam si extolluntur, dejiciuntur.
Quisquis enim in eo quod bene agit intumescit,
eo ipso tramite quo proficit cadit. Bona quippe
actio cum elatione non elevat, sed gravat. Beata

est ergo illa anima quae potest dicere cum


Propheta: Domine, non est exaltatum cor
meum, neque elati sunt oculi mei, neque
ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super
me (Psal. CXXX). Felix plane est qui non habet
occultam superbiam in corde, nec apertam
corpore, nec in vultu, nec in habitu, neque in
sermone, neque in opere, neque in caeteris
motibus suis. Et si non ambulat in magnis, id
est si se non reputat inter magnos, quod nobilis
fuerit aut potens, aut quod divitias suas
communi vitae contulerit, aut quod in aliquo
officio sit utilis. Et si non ambulat in
mirabilibus super se, ut de religione et
sanctitate desuper a Deo sibi collata non velit
apparere tanquam admirabilis atque laudabilis.
Raro tamen invenitur aliquis, qui ex his
aliquam commotionem non habeat. Ut autem
ista omnia superbiae genera possit servus Dei
superare, semper de se debet humiliter sentire
et non exaltare animam suam, sed in humilitate
reprimere, juxta quod scriptum est: Quanto

major es, tanto humilia te in omnibus (Eccli.


III). Valde enim timenda sunt verba quae
sequuntur: Alia enim quaecunque iniquitas, etc.
Avaritia enim non exercetur nisi in malis
operibus. Luxuria non exercetur nisi malis
operibus, similiter et caetera vitia. Sola superbia
etiam bonis operibus insidiatur ut pereant. Ideo
Pharisaeus perdidit bona sua, quia se egisse
jactanter protulit. Augustinus: Sunt quidam qui
de contemptu vanae gloriae vanius gloriantur.
Similiter sunt plerique qui de contemptu
divitiarum vanius extolluntur, de quibus
subjungitur:
Et quid prodest dispergendo dare pauperibus et
pauperem fieri, cum anima misera superbior
efficitur divitias contemnendo quam fuerat
possidendo?
Ac si aperte diceret. Quid prodest paupertas
cum superbia? Melior est dives humilis quam
superbus pauper. Melior est peccator humilis

quam justus elatus. Debet ergo in omnibus esse


servus Dei providus et circumspectus, primum
ne mala agat, deinde ne bona negligat,
postmodum ne in nobis quae facit intumescat;
quia tunc sunt veraciter bona quae agimus, si ea
semper in humilitate custodimus Et tunc
veraciter sumus pauperes Christi, si humiles
sumus pro amore Christi. Et: Beati pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum
(Matth. V). Unde aperte subjungitur:
Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et
honorate in vobis Deum invicem, cujus templa
facti estis.
Paupertas quippe, et humilitas generant
charitatem. Charitas vero unitatem nutrit;
unitas vero et concordia efficiunt nos templum
Dei. Et tunc veraciter Deum honoramus,
quando unanimiter et concorditer vivimus.
Tunc enim ostendimus quia sumus discipuli
Christi si tenemus unitatem charitatis Christi.

Hinc est quod Dominus ait: In hoc cognoscent


omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem
habueritis ad invicem (Joan. XIII).

CAPUT III. DE ORATIONE ET JEJUNIO.


Orationibus
constitutis.

instate

horis

et

temporibus

Ante tempus orare est providentia. In tempore


constituto orare est obedientia. Tempus orandi
praeterire est negligentia. Tanto crebrior debet
esse oratio, quanto utilior. Instanter et ardenter
orare debemus. Magna enim sunt bona quae
promittit nobis Deus. Nam oculus non vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae
preparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Non
vult bona sua quaerendi et inveniendi facilitate
vilescere. Pretiosa et desirabilis merces avidum
negotiatorem inquirit. Ideo nos Dominus
hortatur in Evangelio dicens: Petite et dabitur
vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur
vobis (Matth. VII). Non enim otiosis, tepidis et
negligentibus promittitur regnum Dei, sed sicut
dicit Scriptura: Regnum coelorum vim patitur,
et violenti rapiunt illud (Matth. XI). Amat Deus

instantiam et importunitatem in prece. Si


magna sunt bona, non debent esse desideria
parva.
Cum
magnitudine
praemiorum
concordare debet magnitudo desideriorum.
Quod si ad primas lacrymas non exaudit
Dominus; nec sic quidem a quaerendo et
pulsando desistendum est; sed tanta potius
perseverandum instantia tantoque obstinato
clamore frequentandus est Salvator, donec
impleat orantis desiderium. Quod si quisquam
nostrum conscientiam suam vel cogitationem
suam aut actionem vitiorum sorde sentit
inquinatam;
misericordiam
Redemptoris
continuis
debet
flagitare
lamentis,
sanctorumque
intercessiones
et
auxilia
postulare, quod si ad exemplum Chananeae
mulieris in orando persistamus, fixique
maneamus, aderit gratia Redemptoris nostri
quae cuncta in nobis errata corrigat, immunda
sanctificet, turbulenta serenet. Fidelis enim et
justus est ut remittat nobis peccata nostra, ut
emundet nos ab omni iniquitate, si ad illum

sedula montis voce clamemus. Et ut secrete et


quiete possint orare fratres, ideo subjungitur:
In oratorio nemo aliquid
factum est, unde et nomen
forte aliqui praeter horas
vacat) orare voluerint,
impedimento, qui ibi
putaverint.

agat nisi ad quod


accepit, ut si etiam
constitutas (si eis
non eis sint
aliquid agendum

Ideo Dominus noster vendentes et ementes


ejecit de templo dicens: Domus mea domus
orationis vocabitur (Matth. XXI); ut doceat in
Dominica domo nihil aliud esse agendum quam
orandum. Ad hoc enim omnis ecclesia
constituitur ut in ea oretur. Ipsa enim est
domus Dei et porta coeli. Ibi peccatores
reconciliantur, et justi sanctificantur; ibi
explentur divina mysteria et tractantur coelestia
sacramenta. Unde Salomon ait: Domine, si
conversus fuerit populus tuus et oraverit ad
sanctuarium tuum, tu exaudies eos et dimittes

peccata eorum (III Reg.


summopere cavendum est
sanctuario fiat quod aut
majestatis offendat aut ibi
impediat. Qualiter autem
ostenditur cum subinfertur.

VIII). Et ideo
ne aliquid in
oculos divinae
orare volentes
orare debemus

Psalmis et hymnis cum oratis Deum: hoc


versetur in corde quod profertur in voce.
Psallentium in ecclesia mens concordare debet
cum voce, ut impleatur illud Apostoli: Psallam
spiritu; psallam et mente (I Cor. XIV). Orandi
perseverantia ita solum meretur esse fructifera;
si quod ore precamur, hoc mente meditemur.
Saepe namque oramus et alibi corde
intendimus, nec ipsum quod dicimus recolimus.
Sed illam Deus non exaudit orationem, cui qui
orat non intendit; quod instinctu diaboli saepe
fieri solet. Sciens autem utilitatem orandi, et
nobis invidens gratiam impetrandi, immittit
orantibus cogitationum tumultus, ut mentem ab

oratione dividat et fructum orationis tollat.


Contra cujus malitiam debemus habere mentis
constantiam, ut quanto plus cogitationum turba
nos impugnat, tanto robustius mens nostra in
sui status rectitudine fixa permaneat. Multum
enim juvat ad orationis puritatem si in omni
loco et tempore nos ab actibus illicitis
temperemus; si semper ab otiosis sermonibus
auditum pariter castigemus et linguam; si in
lege Dei ambulare et testimonia ejus
assuescamus toto corde scrutari. Quaecunque
saepius agere loqui, audire, solemus; eadem
necesse est ad animum quasi solitam
propriamque recurrant sedem.
Et nolite cantare nisi quod legitis esse
cantandum. Quod autem ita scriptum est ut non
cantetur, non cantetur.
Non enim decet ut cantus ecclesiasticus fieri
debeat secundum arbitrium diversorum, sed
firmiter servandum est secundum scripta et

instituta
majorum.
Similiter
caeterae
consuetudines monasterii cum auctoritate et
discretione ordinandae sunt. Si quid autem
mutari oportet aut constitui, non debet hoc cito
fieri aut leviter; nec arbitrio tantum duorum vel
trium, sed convocatis fratribus sicut sanior pars
canonicae
congregationis
decreverit
ordinandum est. Et sciendum quod auctoritas
ecclesiastica in omnibus magis imitanda est
quam ratio, quoniam auctoritas semper
obedientiae et humilitatis est; ratio vero
nonnunquam praesumptionis. Hoc autem
servandum est in ordine ut semper maturitas ac
gravitas teneatur. Nunquid levitate usus sum,
ait Apostolus, ut apud me sit est et non? (II Cor.
I.) Honestum quippe est et religiosum non
facile quidquam aut leviter variare.
Carnem vestram domate jejuniis et abstinentia
escae et potus, quantum valetudo permittit.

Caro quidem concupiscit adversus spiritum, et


spiritus adversus carnem; sed, ne caro possit
praevalere, spirituales viri per virtutem spiritus
eamdem concupiscentiam debent reprimere;
quia, quando caro domatur, spiritus roboratur.
Sed cum adjungitur quantum valetudo
permittit, virtus discretionis commendatur.
Pereunt enim ipsa bona nisi cum discretione
fiant. Tantum ergo debet quisquae carnem
suam domare per abstinentiam, quantum
valetudo permittit naturae. Qui carnem suam
supra modum affligit, civem suum occidit. Si
plus quam oportet alimentis reficit, hostem
nutrit. Sic ergo nutrienda est ut serviat; sic
domanda ut non superbiat. In omni abstinentia
hoc semper attendendum est ut vitia
exstinguantur, non caro.
Quando autem aliquis non potest jejunare: non
tamen
extra
horam
prandii
aliquid
alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.

Primum vitium ex septem principalibus vitiis


est gula. Tentatio hujus vitii aliquando fit de
parvis rebus et vilibus. Nam primus homo
tentatus est non de porco, sed de pomo; Esau
non de gallina, sed de lenticula. Ipse Salvator
noster non de carne, sed de pane. Sunt autem
hujus vitii tria genera. Unum genus est quando
cibo vel potu quis immoderate utitur. Alterum
genus est quando nimis delicatum cibum vel
potum quis desiderat. Tertium genus quando
extra horam cibum vel potum vult quis sumere.
Extra horam credimus esse usque ad tertiam.
Nam usque ad istam horam non decet fratrem
comedere aut bibere nisi aegrotet. Aegrotanti
omni hora licet. Infirmis enim non est lex
posita.
Non
jejunantibus
nec
tamen
infirmantibus rectam reficiendi intelligimus ab
hora tertia usque ad sextam; jejunantibus vero
ab hora nona usque ad vesperam. Cum
Apostolus praecipiat ut omnia honeste et
secundum ordinem fiant (I Cor. XIV). Nec
tantum cibo et potu temperate uti oportet; sed

etiam horas constitutas observare, ne cui de vita


nostra praebeamus offendiculum. Valde
indecens est si nos reprehensibiliter vivimus,
qui formam recte vivendi aliis demonstrare
debemus.

CAPUT IV. DE REFECTIONE UTRIUSQUE


HOMINIS.
Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis,
quod vobis secundum consuetudinem legitur,
sine tumultu et contentionibus audite, ne solae
vobis fauces sumant cibum, sed et aures
esuriant Dei verbum.
Ille esuriunt Dei verbum qui desiderant audire.
Multi sacram lectionem audiunt, qui tamen ab
ipsa lectione vacui recedunt; nullum ubi
affectum habent, nullum saporem sentiunt:
quidquid audiunt facile amittunt. Judicium est
illis audire quod audiunt. Quo contra scriptum
est: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,
quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). Ideo
saturabuntur quia prius esurierunt. Esuriendo
enim homo dignus efficitur ut postmodum
satietur. Primum ergo praeparare debemus cor
nostrum ad esuriendum et desiderandum
verbum Dei; aderit divina gratia quae nos intus

perfundat et dulcedine atque sapore spirituale


reficiat, et delectet nos cantare, quam dulcia
faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel
ori meo, et Bonum mihi lex oris tui super millia
auri et argenti (Psal. CXVIII). Non solum
debemus esse participes mensae corporalis sed
spiritualis, nec tantum sumere cibum corporis
sed animae. Et quanto melior est anima quam
corpus, tanto amplius nos delectare debent
alimenta animae quam corporis. Quoties nobis
divina Scriptura legitur aut exponitur, cogitare
debemus quia esca spiritualis est, quae a Deo
nobis mittitur ad reficienda corda nostra ne
deficiamus in via, et ad roborandos nos contra
tentationes diaboli et pericula hujus saeculi.
Talem cibum nos oportet incessanter esurire
atque in mente jugiter retinere, ut possimus
dicere cum Propheta: In corde meo abscondi
eloquia tua ut non peccem tibi (ibid.). Qui in
corde suo sacrum eloquium abscondit, vitalis ei
cibus animae est, qui a morte, id est a peccato
defendit, et insuper ad vitam aeternam

perducit. Jam quid de infirmis subjungat


audiamus.
Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine si
aliter tractantur in victu, non debet aliis
molestum esse, nec injustum videri eis, quos
aliqua consuetudo fecit esse fortiores.
Ac si aperte dicat, fortiores non debent
contristari si infirmos vident misericordius
tractari; imo, quia fortiores sunt, in se debent
abstinentiae servare rigorem, et aliorum
imbecillitatem aequanimiter portare per
compassionem.
Nec illos ditiores putent, quia sumunt quod non
sumunt ipsi, sed sibi potius gratulentur, quia
valent quod non valent illi.
Melius est enim abstinere quam plus sumere.
Nam illud est virtutis, hoc infirmitatis. Gratulari
quisque sibi debet qui domo gratiae divinae tam

sanus est et validus, ut possit sibi sufficere


communis aliorum cibus et potus, qui nihil
delicatum quaerit, [.....]it superfluum. Quanto
enim quisque minus appetit, quanto arctius
vivit, tanto beatior existit. Arcta enim et angusta
est via quae ducit ad vitam. Gaudeat igitur qui
potest parce vivere propter Christum. Parca
enim vita occidit vitia, libidinem exstinguit,
virtutes nutrit, animum roborat, mentem ad
coelestia sublevat.
Et si eis qui venerunt ex moribus delicatioribus
ad
monasterium
aliquid
alimentorum,
vestimentorum, operimentorum datur, quod
aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur;
cogitare debent quibus non datur, quantum de
sua saeculari vita illi ad istam vitam
descenderint, quamvis usque ad aliorum qui
sunt corpore firmiores frugalitatem pervenire
non potuerint.

Quare haec debent cogitare? scilicet ut ex


ratione cognoscant, quia justum est, ut hi qui
plus descenderunt plus accipiant. Et cum hoc
justum esse cognoverint, non velint omnes
accipere quod paucos viderint accipere.
Tolerandi enim sunt qui minus possunt. Et hoc
est quod subjungit.
Nec debent omnes velle quod paucos vident
amplius, non quia honorantur, sed quia
tolerantur, accipere; ne contingat detestanda
perversitas, ut in monasteriis, ubi quantum
possunt fiunt divites laboriosi, fiant pauperes
delicati.
Valde quippe detestabile est, ut ibi fiat pauper
delicatus, ubi fieri appetit dives laboriosus, id
est abstinens. Quod tamen saepe videmus fieri
in pluribus vel contingere. Multi enim quanto
nobiliores et delicatiores fuerint in saeculo,
tanto postmodum abjectius et districtius vivunt
in monasterio. Et plerique quanto abjectores et

pauperioris fuerunt, tanto plus deinde in


monasterio
extollentiam
et
delicationes
quaerunt. Sed, sicut diximus, valde detestabile
et perversum est, ibi pauperem delicias
quaerere, ubi dives pro amore Dei abstinendo
nititur laborare. Ille servit ventri, iste spiritui;
ille per latam et spatiosam viam tendit ad
poenam, site per arctam et angustam viam
tendit ad gloriam.

CAPUT V. DE INFIRMIS PROCURANDIS.


Sane quemadmodum aegrotantes necesse
habent minus accipere ne graventur, ita et post
aegritudinem sic tractandi sunt ut citius
recreentur, etiamsi de humillima saeculi
paupertate venerint, tanquam hoc illis
contulerit recentior aegritudo quod divitibus
anterior consuetudo.
Sed quaedam aegritudines sunt in quibus si
cibus sumitur non juvat sed gravat, et tunc
necesse habent aegrotantes minus accipere ne
graventur. Exposita autem aegritudine sic
tractandi sunt ut citius recreentur. Et in hac
recreatione fratrum non debet esse acceptio
personarum, non debet contemni humillima
paupertas in his quae postulat humana
necessitas, cum hoc eis tribuat recens aegritudo,
quod divitibus anterior consuetudo. Qui enim
misericors est in alium, Deus misericors est in
illum. Unde ipse ait: Beati misericordes,

quoniam ipsi misericordiam consequentur


(Matth. V). Beatus quoque Joannes dicit: Qui
viderit fratrem suum necessitatem habere et
clauserit ab eo viscera sua, quomodo charitas
Dei manet in eo? (I Joan. III.) Si ergo
charitatem Dei volumus habere, debemus in
fratribus nostris misericordiae opera exercere.
Quod cum agimus, procul dubio ei servimus qui
electis suis dicturus est in judicio: Infirmus fui
et visitastis me; esurivi et dedistis mihi
manducare (Matth. XXV), etc., his similia.
Quibus merces inde impenditur, cum dicitur:
Percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi (ibid.). Cum ergo fratribus
nostris propter Deum servimus, ipsum regnum
coelorum requirimus; et si opera sunt
transitoria, merces tamen manet aeterna.
Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad
feliciorem consuetudinem suam.

Felix consuetudo est carnalia desideria quae


militant adversus animam, abscindere, felix
consuetudo est abstinere, felix consuetudo
corpus suum castigare et in servitutem redigere.
Quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto
minus indigent, ne cibi eos teneat voluptas jam
vegetatos, quos necessitas levarat infirmos.
Ad levandam infirmitatem necessarium est
carnis curam agere, quae videlicet caro
postquam vegetata fuerit, oportet eamdem
curam carnis resecare, ne famulos Dei teneat
cibi voluptas, ne serviant gulae qui debent
animae deservire. Quanto ergo minus indigent,
tanto amplius decet ne cibi eos voluptas teneat,
ne gulae vitium animae virtutes tollat. Nullus
palmam spiritualis certaminis apprehendit, qui
non in semetipso prius per afflictam ventris
concupiscentiam carnis incentiva devicerit.
Neque enim ad conflictum spiritualis
certaminis assurgitur, si non prius intra

nosmetipsos hostis positus gulae videlicet


appetitus edomatur, quia si non prius ea quae
nobis viciniora sunt, prosternimus, inaniter ad
ea quae longe sunt impugnanda transimus.
Multi ordinem certaminis ignorantes edomare
gulam negligunt, et ad spiritualia bella
consurgunt, qui etiam aliquando multum quae
magnae fortitudinis sunt faciunt. Sed
dominante gulae vitio per carnis illecebram
omnia quae fortiter egerunt, perdunt, et dum
venter
non
restringitur,
per
carnis
concupiscentiam
simul
cunctae
virtutes
obruuntur. Hoc signat quod muros Hierusalem
princeps cocorum destruxit, quia virtutes
animae, dum non restringitur venter, perdit. Ex
Aegypto populus adductus in eremo occubuit,
quia despecto manna cibos carnium petiit.
Primogenitorum gloriam Esau amisit, quia
magno astu desiderii vilem cibum, id est
lenticulam, concupivit. Neque enim cibus, sed
appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos
plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores

non sine reatu conscientiae degustamus. Ea


itaque sumenda sunt quae naturae necessitas
quaerit, et non ea quae edendi libido suggerit.
Illos aestiment ditiores qui in sustinenda
parcitate fuerint fortiores.
Ex fortitudine parcitatis deprimuntur vitia
carnis, ex mortificatione vitiorum procedit
pullulatio virtutum. Ipsae sunt verae divinae
quibus ditantur animae continentium. Unde et
subditur:
Melius est minus egere quam plus habere.
Melius est aliquid egestatis propter Dominum
sustinere., quam superabundare. Nam egestas
quae
propter
Dominum
est,
generat
humilitatem; quae est initium omnium
honorum; abundantia vero parit superbiam,
quae est initium omnium malorum. Servus ergo
Dei ut voluntatem atque appetitum carnis

possit reprimere, semper debet ad minus


tendere
ut
ipsorum
alimentorum
et
vestimentorum minus velit habere etiam quam
necesse sit. Adjutorem quippe habemus
internae intentionis hunc hominem quem
exterius gestamus, et si ipsi insunt lasciviae, ipsi
tamen affectus suppetunt operationis bonae.
Unde necesse est ut interior homo noster
aequus quidem arbiter praesideat inter se et
eum quem exterius gestavit, quatenus ei homo
suus exterior et semper ad debitam ministerium
servire sufficiat, et nunquam superbe libera
cervice contradicat.

CAPUT VI. DE HABITU EXTERIORI ET


INTERIORI.
Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis
vestibus placere sed moribus.
Fecit iste vir sanctus quod docuit: scriptum est
enim quia vestimenta ejus et calceamenta nec
nitida nimium, nec abjecta plurimum, sed ex
moderato et competenti habitu erant. Ipse
quoque de se legitur dixisse. Fateor quia de
pretiosa veste erubesco. Non decet hanc
professionem, nec decet hanc admonitionem;
non decet haec membra, non decet hos canos.
Hinc Dominus in Evangelio: Ecce qui mollibus
vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI).
Mollia dicuntur vestimenta eo quod mollem
efficiunt animum. Mollibus vestimentis regia
delectatur domus, asperis et humilibus Christi
delectatur Ecclesia. Talia debent esse
vestimenta clericorum, in quibus nihil notari
possit novitatis, nihil quod pertineat ad

superbiam et inanem gloriam. Non tenera vestis


sacerdotem, sed munditia mentis ornat
clericum. Ornemus ergo nos spiritualibus
ornamentis scilicet castitate, humilitate,
mansuetudine, obedientia, patientia, charitate.
Haec sunt indumenta, quibus anima potest
coelesti imperatori placere, non enim
exteriorem sed interiorem pulchritudinem
requirit invisibilis sponsus. Sicut scriptum est:
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (Psal.
XLIV). Nostrae ergo divitiae, nostra pulchritudo
boni mores sunt. Et beata illa anima cui dicitur
in Cantico canticorum: Quam pulchra es, amica
mea, et macula non est in te! (Cant. IV.)
Studeamus ergo invisibili Domino placere non
vestibus sed moribus, ut impleatur in nobis
quod per Apostolum praecipitur: Nolite
conformari huic saeculo, sed reformamini in
novitate sensus vestri (Rom. XII). Etsi enim
exterior noster homo corrumpitur, interior
tamen renovatur de die in diem (II Cor. IV).

Deinde subjungit de incessu, statu et caeteris


motibus, dicens:
Quando procedetis simul ambulate, cum
veneritis quo itis simul state. In incessu, statu et
omnibus motibus vestris nihil fiat quod
cujusquam offendat aspectum, sed quod
vestram deceat sanctitatem.
Sancta ergo perfectorum Ecclesia non solum
floret honore religionis, sed etiam honestatis
decore pollet, sicut scriptum est: Flores mei
fructus honoris et honestatis (Eccl. XXIV);
religiosum quippe et honestum est, ut sicut
simul habitant fratres; ita quoque simul
ambulent et simul stent. Et Apostolus praecepit
ut omnia honestate et secundum ordinem fiant
(I Cor. XIV). Potest quoque in hac corporali
conjunctione
aliquid
spirituale
intelligi.
Sanctorum quoque societas terribilis ut
castrorum
acies
ordinata
describitur.
Castrorum namque acies cum ad bellum se

praeparat, prius se conjungere atque ordinare


festinat, ne ab hostibus interrumpi aut
penetrari valeat. Sic nimirum nostra spiritualis
acies quae bene conjuncta et ordinata simul
stare, simul ambulare praecipitur, contra
diabolum quotidie munitur ad bellum, ut
videlicet ex sua conjunctione terreat antiquum
hostem, qui in servis Dei nihil tam timet quam
concordiae unitatem. Sed valde notandum est
quod dicitur
In omnibus motibus vestris nihil fiat quod
cujusquam offendat aspectum, sed quod
vestram deceat sanctitatem,
Sic vivere debent canonici ut a nemine juste
valeant reprehendi. Valde enim incongruum
est, ut ipsi reprehensibiliter vivant; quorum
ordo exigit ut caeteris formam sanctitatis
ostendant. Nam ad eos haec sententia pertinet,
qua dicitur: Estote sancti sicut et ego sanctus
sum, dicit Dominus (Lev. XIX.) Vere sancti esse

debemus qui nomen et habitum religionis et


sanctitatis suscepimus, qui divino cultui sumus
mancipati,
sacrisque
altaribus
Christi
consecrati, et divinis mysteriis ordinati. Ergo sic
nos existimet homo ut ministros Christi et
dispensatores ministeriorum Dei (I Cor. IV).
Non praecipit Apostolus tamen ut ita simus, sed
sic nos existimet, inquit, homo. Non enim
sufficit nobis vita sancta, nisi sit et fama bona.
Nam vita bona nobis necessaria, propter nos,
fama vero bona propter alios. Unde rursus ait
Apostolus: Oportet nos ab his, qui foris sunt
habere bonum testimonium (I Tim. III). Sic
ergo debemus vivere ut vita concordet cum
nomine, et professio teneatur in opere, ut si
sanctus est ordo, sancta sit conversatio, et sicut
bene de nobis dicitur, testimonio bonae actionis
comprobetur. Tunc enim religiose vivimus, si
illicitos motus sub disciplina coercemus, si
membra et sensus nostros studeamus
restringere, ut non possint lasciviae et levitati
deservire, ut aspectus noster sit simplex et

humilis, ne fixe aspiciat oculus quod illicite


concupiscat animus, ut noster auditus sit purus
et discretus, ea quae superflua sunt et vana
respuens, ea quae Dei sunt gratanter suscipiens,
ut sermo noster sit sale conditus, otiosa et
nocua detestans, bona et vilia commendans, ut
sit in corde munditia, in vultu pudicitia, in
incessu gravitas, status cum reverentia, motus
cum maturitate, habitus cum religione,
quatenus
ubique
resplendeat
sanctitas,
superemineat honestas, servetur humilitas, in
omnibus motibus vestris nihil fiat quod
cujusquam offendat aspectum, sed quod
vestram deceat sanctitatem.
Oculi vestri, etsi jaciantur in aliquam
feminarum, in nulla figantur. Neque enim
quando proceditis feminas videre prohibemini,
sed appetere vel ab ipsis appeti velle
criminosum est.

Unde Dominus in Evangelio: Qui viderit


mulierem ad concupiscendum eam, jam
maechatus est in corde sua (Matth. V). Et quia
per illicitum visum concupiscentia oritur per
quam integritas mentis violatur, necesse est ut
semper servus Dei visum suum reprimat, ne per
concupiscentiam et per immunditiam cordis
Deum offendat. Sanctus David quia oculos in
feminam jecit et fixit, illicito appetitu devictus
adulterium et homicidium perpetravit. Si ergo
tantus vir per incuriam oculorum cecidit, nos
qui longe ab ejus sanctitate distamus, tam
mortale praecipitium summopere timere
debemus. Teneamus ergo sententiam beati Job
qua dicitur: Pepigi foedus cum oculis meis ut
non cogitarem de virgine (Job. XXXI). Quia
enim sensit sanctus vir quod per exteriorem
visum interior animus corrumpitur, fecit
pactum cum oculis suis ne incaute aspicerent
quod illicite concupisceret. Non enim profecto
vitium vincitur, nisi sollicite causa et
opportunitas vitii caveatur. Hinc est quod Lot a

Sodomis
fugienti
praecipitur
ut
non
retrospiciat, neque remaneat in omni circa
regione, sed in monte salvum se faciat. Quisquis
enim perfecte appetit incentiva vitiorum fugere,
ab aspectu et vicinitate ipsorum se debet
alienum facere, atque ad alta virtutum
conscendere, ut tanto a vitiis remaneat
extraneus, quanto ab eis virtute et corpore
elongatur.
Et
quod
visus
sit
causa
concupiscentiae ostenditur cum subditur.
Non solum tacito affectu, sed affectu et aspectu
quoque appetitur et appetit concupiscentia
feminarum.
Ac si aperte dicat: Non solum tacita voluntate
intus concupiscentia oritur, sed etiam per
exteriorem aspectum generatur. Nisi enim
sanctus David feminam fixe inspexisset, in
tantam carnis tentationem minime incidisset.
Hinc per prophetam dicitur: Ascendit mors per
fenestras nostras (Jer. IX). Mors animae est

concupiscentia, domus interior mens nostra est,


fenestrae hujus domus sunt quinque corporis
sensus. Mors ergo per fenestram ascendit atque
domos ingreditur, quando concupiscentiae
vitium per sensus prorumpit ad interiora
mentis. Quapropter ne vitalis sensus per
exteriorem appetitum intus intereat, opus est ut
fenestras domus nostrae tanta diligentia
custodiamus, ut ipsum appetitum tanto facilius
possimus compescere quanto nullum vitiis
permittimus ingressum patere. Valde enim
timenda est sententia quae subditur.
Nec dicatis vos habere animos pudicos si
habeatis oculos impudicos, quia impudicus
oculus impudici cordis est nuntius.
Saepe enim quae intus lateant exteriora
membra denuntiant, et frequenter per habitum
corporis cognoscitur habitus mentis. Minor est
autem culpa dum jacet in occulto, sed jam
major efficitur dum incipit apparere in publico.

Et sciendum quia impudicitia alia est carnalis,


alia spiritualis. Spiritualis est quae per
delectationem cogitationum intus tantum
agitur. Carnalis vero est quae corporaliter
completur. Fit autem multis modis. Nam, modo
per visum, modo per auditum, modo per
tactum, modo per cogitationem, modo per
locutionem, modo per operationem talibus
fomentis nutritur et exercetur libido, et
separatur anima a Deo, fugitque castitas de
moribus, exercetur in mentibus luxuria. Unde et
subditur:
Et cum se invicem sibimet etiam tacente lingua
conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et
secundum concupiscentiam carnis alterutro
delectantur ardore, etiam intactis ab immunda
violatione corporibus, fugit ipsa castitas de
moribus.

Castitas quippe de moribus fugit, dum


libidinosa voluntas conspectibus mutuis magis
magisque inardescit. Etsi corpus ab immunda
violatione non tangitur, ipsa tamen immunda
violatio, visu, affectu, cogitatione, delectatione
perpetratur, ipsisque fomentis quasi quibusdam
gradibus crescit peccatum. Cogitatio parva
delectationem parit, delectatio consensum,
consensus
operationem,
operatio
consuetudinem,
consuetudo
necessitatem.
Apostolus enim legem peccati dicit esse in
membris (Rom. VII), quae lex consuetudo est,
quam peccando concipimus, et ab ea cum
volumus non discedimus, quia necessitatis
vinculo per consuetudinem retinemur. Bonum
est ergo culpam corrigere cum incipit apparere,
quia si morari coeperit, immanitatem sceleris
facit, et quid dicit Psalmista de hujusmodi?
Prolongaverunt iniquitatem suam; Dominus
justus concidet cer vices peccatorum (Psal.
CXXVIII).

Nec putare debet, qui in feminam figit oculum


et illius in se diligit fixum, ab aliis se non videri
cum hoc facit, videtur omnino et a quibus se
videri non arbitratur.
Hoc videmus frequenter de his qui culpas suas
volunt abscondere, quod dum vitia quasi caute
et latenter agere existimant, ipsi seipsos dum
nesciunt demonstrant, et culpa quae occulta
esse creditur, ab aliis manifeste cognoscitur.
Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur,
quid faciet de illo desuper inspectore, quem
latere nihil potest? An ideo putandus est non
videre, quia tanto videt patientius quanto
sapientius?
In cunctis ergo quae vel agendo vel loquendo
vel cogitando delinquimus, aspectum superni
judicis vehementer formidare debemus, quia, si
aliquando non apparent hominibus vitia nostra,
illius tamen oculis nuda sunt omnia et aperta.

Et hoc nos a culpa reprimere debet quia in ejus


judicio nihil inultum poterit remanere. Contra
vitiorum incentiva debemus opponere inferni
tormenta, et contra transitoriam delectationem
perpetui ignis dolorem. Valde stultus est qui pro
eo quod parvo tempore luxuriae deservit,
suumque
miserum
desiderium
parvis
delectationibus pascit, et coelestem perdit
amoenitatem
et
incurrit
aeternam
damnationem.
Ille ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit
feminae malae placere. Illum cogitet omnia
videre, ne velit feminae male videri. Illius
namque et in hac causa commendatus est timor
ubi scriptum est. Abominatio est domino
defigens oculum.
Ex quibus verbis patet, quia si oculum in
feminam figimus, Deo nostro, cui placere
debuimus, abominabiles sumus. Et a quo
debuimus
recipere
gloriam,
recipiemus

poenam. Quapropter necesse est ut si a nostris


vitiis divinus non separat amor, vel reprimat
timor, etsi nos non delectant superna gaudia,
vel terreant aeterna supplicia. Sic homo
recedere a peccato incipit, si timeat displicere
auctori suo.
Si dicit aliquis: Quomodo timebo Deum? Si vis
Deum timere, illum cogita omnia videre. Titillat
te mala conscientia, cogita quia Deus videt te.
Quidquid in te malum fuerit, pensa quia Deus
totum conspicit. Quidquid egerimus, aut
dixerimus, aut mente tractaverimus, semper
attendamus super nos oculos Dei, semper
timeamus displicere illi. Haec est via justitiae,
haec sunt primordia sapientiae, sicut scriptum
est: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I).
Sequitur: Quando ergo simul estis in ecclesia
vel ubicunque ubi feminae sunt, invicem
pudicitiam vestram custodite.

Magna est pudicitiae virtus et multum


commendata in Scripturis divinis. Haec virtus
coelestis et spiritualis est. Nam hominem a
terra sublevat, angelis sociat, Deo conjungit, de
terreno coelestem, de carnali spiritualem facit.
Haec virtus etiam humanam naturam
transcendit. Nam quod homo pudicus est, quod
castus, non tam virtus humana facit quam
divina. Per hanc nos amat invisibilis sponsus.
Non enim placet Deo anima si non est casta, si
non est pudica. Nam si immunditiae et luxuriae
deservit, abominabilis est ei et reproba.
Pudicitiae virtus acceptabilis est Deo et
hominibus. Hanc nobis invidet, hanc
impugnare non cessat antiquus humani generis
hostis. Ipse enim est persuasor immunditiae et
luxuriae, plures corrumpit, non parcit clericis,
non indulget monachis, et quod magis
gemendum est, ipsos etiam religiosos
prosternit.

Necesse est ergo summa vigilantia invicem


nostram pudicitiam custodire. Nam, si eam
perdimus, totuin perdimus, etiam nosmetipsos.
Qui perdit pudicitiam perdit animam, perdit
Deum, perdit et semetipsum. Sed ad hoc in
unum habitamus, ut nos invicem custodiamus,
invicem corrigamus, invicem erudiamur, ut
quod quisque non potest per seipsum, possit
per alium. Et quia nostra custodia non a nobis
est, sed a Deo, bene subditur.
Deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto
modo custodiet vos ex vobis.
Non enim sufficiens est nobis custodia nostra
nisi etiam adsit divina. Unde scriptum est: Nisi
Dominus custodierit (Psal. CXXVI), etc. Nemo
est qui pudicitiam possit custodire, aut in
seipso, aut in alio, nisi per Deum. Sed si ipse
habitaverit in nobis, poterimus per ipsum, quod
non valemus per nos. Sic ergo studeamus
vivere, ut nos in ipso et ipse in nobis dignetur

habitare, ut justi et casti possimus esse per


ipsum, quae vivit et regnat Deus per omnia
saecula saeculorum. Amen.

CAPUT VII. DE CORRECTIONE FRATRUM.


Etsi hanc de qua loquor oculi petulantiam in
aliquo vestrum adverteritis, statim admonete ne
coepta progrediantur, sed de proximo
corrigantur. Si autem et post admonitionem
iterum vel alio quocunque die idipsum eum
facere videritis, jam velut vulneratum
sanandum prodat, quicunque hoc potuerit
invenire. Prius tamen est alteri vel tertio
demonstrandum, ut duorum vel trium possit
ore convinci; et competenti severitate coerceri.
Haec sententia verbis apostolicis concordat et
evangelicis. Ait enim beatus Paulus: Si fuerit
homo praeoccupatus in aliquo delicto, vos qui
spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu
lenitatis (Gal. VI). Et Dominus in Evangelio: Si
peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te
et ipsum solum, si te audierit lucratus es
fratrem tuum. Si te non audierit, adhibe tibi
duos vel tres, ut in ore duorum vel trium stet

omne verbum (Matth. XVIII), Summa quidem


diligentia investiganda et corrigenda est culpa.
Nam, si eam non emendamus in hoc saeculo,
damnabimur in futuro. Unde Apostolus:
Horrendum est incidere in manus Dei viventis
(Hebr. X). Melius est ergo hic emendare vitam
quam tunc perire. Qui amat corripi sapiens est.
Unde scriptum est: Corripe sapientem et amabit
te. Stultus autem si corripitur irascitur. Sed
quid dicit Apostolus ad discipulum? Insta,
inquit, opportune, importune (II Tim. IV).
Opportune dicebat propter eos qui libenter
audiebant verbum praedicationis. Importune
propter eos qui inviti audiebant. Similiter eos
qui culpas redarguunt, quandoque oportet esse
importunos, sed ista importunitas non est ex
ira, sed ex charitate, et saepe is qui conturbatur
quia corripitur, cum cogitare coeperit, quanto
eum amore frater suus reprehenderit, gaudet de
reprehensione, et quod deliquit studet
emendare.

Nec vos judicetis esse malevolos quando hoc


indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si
fratres vestros quod indicando corrigere
potestis, tacendo perire permittitis. Si enim
frater tuus vulnus habet in corpore quod velit
occultari, cum timet secari, nonne crudeliter
abs te sileretur, et misericorditer indicaretur?
Quanto ergo potius debes manifestare, ne
deterius putrescat in corde
Si crudelis est qui vulnus in corpore fratris
celat, multo magis crudelis est, qui peccati
vulnus in anima fratris non indicat, et reus
mortis illius existit, quem tacendo perire
permittit. Sicut enim ille ex opere, ita iste
damnatur ex taciturnitate. Quia si is crudelis est
qui culpam non detegit, econtra ille misericors
est qui eam non abscondit. Nec majorem potest
erga miserum misericordiam agere, quam
pereunti vitam praestare. Magna quoque illi
merces debetur ab Omnipotente a quo dictum
est:
Beati
misericordes
quoniam
ipsi

misericordiam consequentur (Matth. V). Et


Jacobus ait: Qui converti fecerit peccatorem ab
errore viae suae, salvabit animam ejus a morte,
et operiet multitudinem peccatorum (Jacob. V).
Quo autem ordine culpa debeat demonstrari,
ostendit cum subjungit:
Sed, antequam aliis demonstretur per quos
convincendus est si negaverit, prius praeposito
debet ostendi si admonitus neglexerit corrigi, ne
forte possit secretius correctus non innotescere
caeteris.
Culpa cum occulte committitur, ab aliis
fratribus, qui ejus culpae conscii sunt, hic qui
deliquit frater secreto debet corrigi; quos si
neglexerit audire, patri monasterii debet
indicari, ut et ipse fratrem secreto corrigat,
quatenus culpa, quae adhuc latens est, si forte
secretius corrigi potuerit, non omnibus
innotescat. Si autem negaverit tunc testes

adhibeantur, ut convictus districtius judicetur.


Et hoc est quod subditur.
Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt
alii etiam coram omnibus, ut possit non ab uno
teste argui, sed a duobus vel tribus convinci.
Convictus vero secundum arbitrium praepositi
vel etiam presbyteri ad cujus dispensationem
pertinet arbitrium, debet emendatoriam subire
vindictam.
Qui blande castigatus non corrigitur, necesse
est ut acrius corrigatur. Cum dolore enim
abscindenda sunt quae leniter sanari non
possunt. Qui autem admonitus secreto de
peccato corrigi negligit, publice arguendus est,
ut vulnus, quod occulte sanari nescit manifeste
valeat emendari. Manifesta autem peccata non
sunt occulta ratione purganda. Palam enim
arguendi sunt qui palam peccant, ut dum
sanantur aperta objurgatione, ii qui eos
imitando deliquerunt corrigantur. Hic ergo qui

secreto corrigi noluit, publice convictus debet


emendatoriam subire vindictam.
Quam si ferre recusaverit, etiam si inde non
abscesserit, de vestra societate projiciatur. Non
enim et hoc fit crudeliter sed misericorditer, ne
contagione pestifera plurimos perdat.
Melius est enim, ut pro multorum salvatione
condemnetur unus, quam per unius exemplum
plurimi periclitentur. Hinc Dominus ait in
Evangelio: Si oculus tuus scandalizaverit te,
erue eum et projice abs te. Expedit enim tibi ut
unum membrorum tuorum pereat, quam totum
corpus tuum mittatur in gehennam. Et si
dextera manus tua scandalizaverit te, abscinde
eam et projice abs te (Matth. V). Per dextrum
oculum aut dextram manum possumus
intelligere aliquem nostrum necessarium
amicum. Qui providet in causis, oculus noster
est; qui ministrat in necessariis, manus nostra
est; qui si etiam providet in spiritualibus, noster

dexter oculus est aut dextra manus. Talis et tam


necessarius si caeteros in Dei servitio
scandalizaverit, de corpore, id est de societate
est abscindendus. Melius est enim unius
solatium perdere quam per unum totum corpus
perire.
Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in
caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis,
convincendis, judicandisque peccatis diligenter
et fideliter observetur cum dilectione hominum
et odio vitiorum.
Hinc idem beatus doctor alibi dicit: Sic diligendi
sunt homines ut non diligantur eorum errores.
Aliud est enim amasse quod facti sunt, aliud
vero odisse quod faciunt. Sunt nonnulli qui
aliorum redarguunt culpas non tam ex charitate
quam ex odii amaritudine, non tam ut eos
corrigi velint, quam ut odium quod in corde
gestant exercere valeant. Et hoc non est
secundum Deum. Magis aut ad vindictam

pertinet quam ad disciplinam. Caveant ergo ut


neminem cum ira et indignatione, sed potius
cum dulcedine et charitate redarguant. Et si
aliquando culpa exigente sonat in voce
asperitas, semper tamen maneat in mente
lenitas. Juxta quod Apostolus praecipit dicens:
Vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in
spiritu lenitatis (Galat. VI). Bene autem
subjungit: Considerans temetipsum, ne et tu
tenteris (ibid.). Attende enim teipsum qui alium
reprehendis, quia peccator existis et fragilis, ne
graviter tenteris si quem reprehendere conaris
indignando potius quam compatiendo. Fiat
ergo cum dilectione hominum et odio vitiorum,
ita ut amor servetur in corde erga hominem, et
odium adversus vitium, quia districtio debetur
vitiis, compassio vero naturae. Sequitur:
Quicunque autem in tantum progressus fuerit
malum, ut occulte litteras ab aliquo vel
quodlibet munus accipiat, si hoc ultro
confitetur, parcatur illi et oretur pro illo.

Ideo progressum esse in malum magnum dicit


fratrem qui occulte aliquid recipit, quia aliquid
occultare, est ordinem infringere. Magnum
malum incurrit qui ordinis sui praevaricator
existit. Nisi propheta sanctus magnum malum
esse sciret quod Giezi discipulus suus a Naaman
Syro munus occultum accepisset (IV. Reg. V),
nequaquam eum tam terribiliter passione
leprae percuteret. Exemplo itaque suo nos
docuit gravi correctione dignum esse qui
committeret simile peccatum. Tamen, si hoc
ultro confitetur, parcendum est ei et orandum
pro eo. Nam culpa levior efficitur quae
confessione voluntaria humiliter aperitur. Unde
David dicit: Dixi: Confitebor, et tu remisisti
iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI).
Si autem deprehenditur et convincitur,
secundum arbitrium presbyteri vel praepositi
gravius emendetur.

Quia si gravior est culpa, gravior competit


disciplina. Graviter quippe et mortaliter
offendit, qui malum quod agit etiam abscondit.
De occultis litteris et munusculis beatus
Hieronymus ita scribit: Occultas, inquit, litteras
et sudariola et crebra munuscula sanctus amor
non habet. Quisquis talibus delectatur, magna
vanitate seducitur. Et quo plus delectatur
infimis, eo amplius ejicitur a supernis. Ex
hujusmodi autem mala gravia solent generari.
Sed qui perfecte vitia cavere desiderat, non
solum studet ut ea quae per se mala sunt caveat,
sed etiam illa refugit, unde etiam vel prava
actio, vel mala opinio procedere possit. Nos
vero quos oportet bene vivere et bonum
exemplum aliis demonstrare, non convenit talia
agere, unde quis possit vel malam suspicionem
habere.

CAPUT VIII.
COMMUNIUM.

DE

CUSTODIA

RERUM

Vestes vestras in unum habeatis sub uno


custode vel duobus, vel quot sufficere possint ad
eas excutiendas ne a tinea laedantur. Et sicut
pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno
vestiario.
Quia vestes praecipit reponi sub uno custode vel
pluribus, duae videntur causae. Prima videlicet,
ne
per
incuriam
neglectae
a
tineis
corrumpantur. Secunda, ne frater hanc ipsam
vestem quam habet, in propriam se habere
crederet, si in proprio loco sibi reponere liceret.
Huic autem sententiae videntur verba
concordare, quae sequuntur, ait enim:
Et si fieri potest ad vos non pertineat, quod
vobis indumentum pro temporum congruentia
proferatur; utrum hoc recipiat unusquisque,
quod deposuerat, an aliud, quod alter habuerat;

dum tamen unicuique prout cuique opus est


non negetur.
Ideo ait si fieri potest, ut si cui videatur difficile,
liceat ipsum, quod deposuerat vestimentum
suscipere. Ad majorem enim perfectionem
pertineret si ad tantum contemptum sui quis
pervenisset, ut eo solummodo, quod opus est
corpori contentus esset, juxta quod ait
Apostolus: Habentes victum et vestitum, his
contenti esse debemus (I Tim. VI). Non
determinat quantum vel quale, sed tantum ea
notat quae sufficiant naturae. Nam in
imperfectis plus semper voluptas appetit, quam
necessitas. Sicut autem ait beatus Augustinus,
Humana natura modico contenta est, sed
consuetudo multa addidit: voluntas atque
voluptas plura copulavit. Si quis Deum perfecte
diligeret, si carnalibus desideriis omnino
renuntiaret, multa resecaret superflua, quae
modo tenet quasi necessaria. Discamus ergo
Deum toto corde diligere, quatenus per ipsius

amorem
studeamus,
et
contenti
esse
necessariis, et superflua resecare, ut dum quod
opus est unicuique non negatur, ultra quod
opus est a nemine requiratur. Charitas non
quaerit quae sua sunt; charitas communia
anteponit; charitas facit esse abjectum in domo
Dei. Hanc si quisquam perfecte possedit, etiam
ex eo quod opus erit, sibimetipsi resecabit.
Si autem hinc inter vos contentiones, et
murmura oriuntur, cum quaeritur aliquis se
deterius accepisse quam prius habuerat, et
indignum se esse qui non ita vestiatur sicut
alius frater ejus vestiebatur; hinc vos probate
quantum vobis desit in illo interiore sancto
habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis.
Habitus cordis vestri sanctificatur per gratiam
Dei; per inhabitationem Spiritus sancti, quando
inest pax, charitas, bonitas, humilitas, patientia,
concordia, mansuetudo, et alia hujusmodi.
Haec sunt nostrae interiores divitiae, scilicet

boni mores et virtutes. Sed si incipimus inter


nos contendere, murmurare et litigare, statim
ab his spiritualibus bonis vacui remanemus.
Virtutes enim cum vitiis remanere non possunt.
Nam fermentum modicum totam massam
corrumpit (I Cor. V). Hinc se debet quisque
probare, et sollicite pensare quantum illi intus
desit, et quam magnum damnum incurrit, qui
pro rebus transeuntibus, hoc unde debet esse
beatus, perdit. Valde ergo nobis cavendae sunt
lites et contentiones, quia haec sunt opera
carnis; et sicut ait Apostolus, Qui talia agunt
regnum Dei non consequuntur (Galat. V). Ideo
nos admonet in alio dicens: Nihil per
contentionem aut inanem gloriam; superiores
sibi invicem arbitrantes, non ea quae sua sunt
singuli cogitantes, sed ea quae sunt alterius
(Philipp. II). Plurimum enim valent haec duo ad
removendas lites, et generandam concordiam,
cum quis se inferiorem omnibus judicat, et ea
quae sunt alterius, magis quam sua propria
pensat. In his enim duobus humilitas et charitas

commendatur; quae non solum non discordare


solent, sed etiam discordantes ad concordiam
reducere. Et quia haec quae dicta sunt ad
perfectiores pertinent, propter minus perfectos
temperat sententiam cum subjungit:
Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc
recipiatis, quod deposueritis, in unum tamen
locum sub communibus custodibus habete,
quod ponitis.
Ut videlicet dum in communi loco reponitur hoc
ipsum, quod in proprium usum suscipitur, non
proprium esse, sed commune credamus.
Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur, sed
omnia opera vestra in unum fiant majori studio,
et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis
faceretis propria.
Et inde apostolicam sententiam apponit, et
exponit dicens:

Charitas enim, de qua scriptum est: Quod


non quaerit quae sua sunt,
sic intelligitur, quia communia propriis, non
propria communibus anteponit.
Haec est causa quare nullus sibi operetur, sed in
communi fiant majori studio, et frequentiori
alacritate, quam si essent propria. Haec causa,
inquam, quia charitas non quaerit quae sua
sunt, sed communia propriis anteponit. Si
charitas Christi non quaerit quae sua sunt,
nullus nostrum debet operari sibi Et si Christi
charitas communia propriis anteponit, ergo
majori studio et frequentiori alacritate debemus
agere communia quam si essent propria. Major
est enim fructus charitatis quam proprietatis.
Nam quod oculus non vidit nec auris audivit,
hoc praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II).

Et ideo quanto amplius rem communem quam


propria vestra curaveritis, tanto amplius vos
proficere noveritis, ut in omnibus quibus utitur
transitura necessitas superemineat, quae
permanet, charitas.
Transitura
quippe
necessitas
utitur
temporalibus rebus, temporalibus studiis, in
quibus debet semper charitas eminere, quia
nullus potest placere Deo sine charitate. In
cunctis ergo quae agimus necesse est ut semper
emineat charitas, quia ipsa est mater virtutum,
ipsa est radix omnium bonorum. Haec est via
sublimior qua tenditur ad coelum, de qua
Paulus apostolus ait: Adhuc excellentiorem
vobis viam demonstro (I Cor. XII). Multum
proficit in hac charitate qui pro amore Dei
cuncta quae hujus mundi sunt despicit, nihil
sibi retinere appetit, quidquid habet in
commune dividit. Vere per excelsam viam
graditur, qui, calcatis terrenis, mente et
desiderio ad coelestia sublevatur. Charitas in

amore Dei constat et proximi. Amor autem Dei


tribus modis exprimitur, ut nihil remaneat in
homine quod non divinae dilectioni subdatur.
Nam Deum praecipimur diligere ex toto corde,
videlicet ut omnes cogitationes nostras
referamus ad Deum; ex tota mente (Deut. VI),
ut omnem rationem qua intelligimus et
discernimus habeamus in ipsum; ex tota anima
(ibid.), ut omnes affectiones animae dirigamus
ad Deum. In dilectione proximi duo servanda
sunt. Ut quod tibi non vis fieri aliis ne feceris
(Tob. IV). Et quae vultis ut faciant vobis
homines, et vos facite illis (Matth. VII). Ex hac
gemina virtute dilectionis in proximum omnes
virtutes oriuntur, quibus aut utiliter quae sunt
appetenda cupimus, et quae vitanda sunt
vitamus. Ex his duobus articulis congrue
diligitur proximus, dum et beneficiis fovetur et
nulla malitia laeditur. In omnibus ergo quibus
utitur transitura necessitas, debet semper
eminere charitas. Quia quidquid agimus aut
loquimur ad Dei charitatem debet respicere aut

proximi, ut in omni nostra conversatione,


nostrae intentionis summa versetur semper in
charitate. In his autem duobus praeceptis tota
lex pendet et prophetae (Matth. XXII).
Consequens ergo est ut etiam cum quis suis
filiis aut aliqua necessitate ad se pertinentibus
in monasterio constitutis aliquam contulerit
vestem sive quodlibet aliud inter necessaria
deputandum, non occulte accipiatur, sed sit in
potestate praepositi, ut in rem communem
redactum, cui necesse fuerit praebeatur.
In omni enim vita nihil licet occulte recipere vel
recipi, nihil proprium retineri, sed si quid alicui
datur reddendum est praeposito, ut cui necesse
fuerit praebeatur. Sic exstinguitur avaritia, sic
superfluitas resecatur. Sic nutritur charitas et
paupertas sancta custoditur, quia dum non licet
terrena retinere, cogitur animus coelestia
cogitare. Sed sunt quidam qui graviter
conturbantur, cum ea quae ab aliis suscipiunt,

eis non permittuntur retineri. Amant


munuscula, delectantur in propriis. Et saepe ex
parvis et vilibus rebus tanto inardescunt
desiderio, ut earum occasionibus concordiam
fratrum soleant conturbare. Quod persuasione
diabolica fieri dubium non est. Callidus enim
hostis omnium mores novit et qualitates, atque
eorum
affectus
discernit,
et
in
eo
unumquemque tentat in quo se magis
praevalere cognoscit. Nec curat utrum ex
magno vel ex parvo decipiat, tantum ut
charitatem fratris corrumpere valeat. Debemus
contra hostem callidum cauti et vigilantes esse,
atque ejus laqueos in omni rerum materia
praecavere, et omnia terrena quibus decipere
potest, animi virtute calcare, ut possimus
cantare cum Propheta: Laqueus contritus est et
nos liberati sumus (Psal. CXXIII). Sed quia
quidam in hoc capiuntur, ideo subjunctum est:
Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti
judicio condemnetur.

Apostolus dicit: Fures et latrones regnum Dei


non possidebunt (I Cor. VI). Furtum enim
criminale peccatum est, sicut scriptum est: Non
adulterabis, non furtum facies, non falsum
testimonium dices, etc. (Exod. XX.) Quia ergo
inter criminalia mala deputatur juxta canonum
sententiam, sic judicare debet quisque de furto,
quomodo de adulterio, quomodo de homicidio,
quomodo de falso testimonio. Frater qui rem
sibi collatam celaverit, Judae traditoris locum
tenet in Ecclesia sancta, qui fur erat et latro et
loculos habens, et ea quae mittebantur Domino,
asportabat et abscondebat. Qui tanto cupiditatis
et avaritiae vitio exarsit, ut Dominum suum
sicut diabolus in cor miserat, venderet et
traderet. Sed appetendo lucrum invenit
mortem, sicut scriptum est: Dum sitit lucrum
pervenit ad loqueum. Tales sunt fructus
avaritiae. Caveant ergo fratres ne lucra
appetant, ne quamlibet rem abscondant, ne
dum suadente diabolo tam detestabilem

perpetrant culpam, justo omnipotentis Dei


judicio mortis et damnationis perpetuae
incurrant poenam.

CAPUT IX. DE MUNDITIA VESTIUM ET


CORPORUM.
Indumenta
vestra
secundum
arbitrium
praepositi laventur sive a vobis sive a
fullonibus, ne interiores animae sordes
contrahat mundae vestis nimius appetitus.
Quare vestimenta lavari secundum arbitrium
praepositi jusserit, ipse idem causam exponit:
ne videlicet frater sordes in animo contrahat, si
ultra
modum
vestes
mundas
habere
concupiscit; tanto enim quisque polluitur intus,
quanto ad inanem gloriam foris mundatur.
Curare ergo debent praelati ne per nitorem
vestium delinquant subjecti. Non enim nitor
vestium, sed morum honestas ornat clericum.
Unde Apostolus nos admonet dicens: Nolite
conformari huic saeculo, sed reformamini in
novitate sensus vestri (Rom. XII). Nam qui
formam hujus saeculi appetunt, formam
interioris hominis non requirunt. Et quanto

exterior pulchritudo diligitur, tanto interior


minus curatur. Haec est autem vera, et
spiritualis munditia quam requirit in nobis
Deus, dicens: Lavamini, mundi estote; auferte
malum cogitationum vestrarum ab oculis meis
(Isa. I). Non enim ait: Beati mundo corpore,
sed: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt (Matth. V). Et ne quis putaret curam
carnis similiter esse resecandam, adjungit:
Lavacrum etiam corporis cum infirmitatis
necessitas cogit minime denegetur. Fiat autem
sine murmure de consilio medicinae; ita etiam
si nolit jubente praeposito faciat, quod
faciendum est pro salute. Si autem velit et forte
non expedit, suae cupiditati non obediatur.
Haec sententia verbis apostolicis videtur
concordare, quae carnis curam fieri prohibet in
desideriis non in necessitate. Multum enim
interest inter necessitatem et cupiditatem. Nam
quod ex necessitate est, utile est; quod autem ex

cupiditate, vitium est. Sunt autem quidam qui


dicunt religioni non competere corporalem
medicinam. Sed si diligenter attenderent, ipsi
recognoscerent quia hoc quod manducamus et
bibimus, quod vestibus operimur, et terrenis
rebus ad necessitatem utimur, corporis
medicina est.
Fiat ergo sine murmure de consilio medicinae.
Et bene ait: Nolens in necessitate cogatur,
volens ex cupiditate reprimatur, quia necessitati
non cupiditati obediendum est. Nam aliquando
etiam si noceat, prodesse creditur, quod
delectat. Ecce quare homo suae cupiditati
obedire non debet, quia saepe sic ipse sua
cupiditate decipitur, ut credat id sibi prodesse,
quod nocet. Sic fallit homines mala cupiditas;
sic simulat bonum esse, quod malum est et
perniciosum est. Ecce quare adeo damnant
cupiditatem sacrae Scripturae, et carnalem

delectationem, quia ad mortem


homines dum ipsi nesciunt.

trahunt

Aliquando etiam si noceat, prodesse creditur


quod delectat.
Sed juxta Apostoli vocem oportet nos abstinere
a carnalibus desideriis, quae militant adversus
animam, quia caro quidem concupiscit adversus
spiritum. Sed per disciplinam spiritus
reprimenda est concupiscentia carnis. Sed sunt
quidam qui rigorem spiritus; alii qui mollitiem
carnis supra modum sectantur. Illi dum
spiritualiter vivere appetunt, aliquando cum
vitiis, et carnem exstinguunt. Sed sciendum est
quia virtus, si modum non habeat, in vitium
vertitur. Illi vero qui carnaliter volunt vivere,
cum cura carnis student et propria desideria
nutrire. Ponendus est igitur utriusque modus, et
cogendi sunt illi facere, quod faciendum est, pro
salute. Hi vero reprimendi sunt ne faciant quod
carnaliter concupiscunt. Salus quidem corporis

ad serviendum Deo servanda est; cupiditas vero


carnis exstinguenda est. Et quia de manifesta
infirmitate locutus est, de latenti dolore
subjungit, dicens:
Denique si latens est dolor, famulo Dei dicenti
quid sibi doleat, sine dubitatione credatur.
Jure enim credendus est, quem boni mores, et
conversatio sancta famulum Dei esse
commendant. Non enim ex ore loquentium
cognoscitur veritas aut falsitas, sed a fructibus
eorum cognoscetis eos, dicit Dominus. Non
sunt fallaces, non sunt duplices; non sunt ex
illis, qui in corde, et ore locuti sunt falsa. Famuli
Dei quales sunt in corde, tales sunt in ore. Bona
vita fidem dat verbis. Mala vita etiam ipsam
veritatem facit esse ambiguam. Sine dubitatione
ergo credantur qui sine dubitatione sunt boni.
Alio modo: Si latens est dolor, sine dubitatione
credatur. Famulus enim Dei timet Deum
offendere non solum in opere, sed etiam in

sermone. Tales nos exhibere debemus, ut


quidquid dixerimus sine dubitatione credatur.
Vita debet commendare sermonem, et opera
bona testimonium perhibere veritati sicut
Salvator noster de se dicit: Si mihi non creditis;
vel operibus credite. Opera, inquit, quae facio,
ipsa testimonium perhibent de me (Joan. X).
Multi enim sunt quibus non creditur etiam si
verum dicant, quia illi mali sunt aut in
suspicione habentur ne mali sint. Sed si nostra
vita sine suspicione coeperit esse bona, mox
verba nostra sine dubitatione credentur esse
vera. Quanto quisque minus bonus est, tanto
minus ei creditur; quanto coeperit esse
religiosior, tanto verbis ejus major fides
praestatur. Sed quia infirmitatis necessitas
aliquando appetit ea, quae sibi ipsi sunt
contraria, ideo adjungit:
Sed tamen utrum sanando illi dolori, quod
delectat expediat, si non est certum, medicus
consulatur.

Credendum est eorum verbis, nec tamen statim


acquiescendum est eorum desideriis, nam et
famulos Dei illicita tentant desideria; ergo si
non est certum, medicus consulatur. Quaeratur
ille qui de incerto faciat certum. Nec mirum si
medicorum consilia quaerimus, cum apostolum
Paulum consilio medicinae usum fuisse
legamus. Nam per Epistolam suam Discipulo
suo Timotheo praecipit dicens: Modico vino
utere propter stomachum et frequentes tuas
infirmitates (I Tim. V). A rigore ergo
abstinentiae discretus magister discipulum
temperat, ne scilicet frequentibus passionibus
fractus a bono praedicationis elanguescat.
Bonum quippe erat ut discipulus ex infirmitate
patientiae fructum redderet, sed utilius esse
providebat Apostolus si usu medicinae
aliquantulum
convalescens
animas
Deo
lucrifaceret. Ex diversis autem bonis utiliora
eligenda sunt. Hac autem auctoritate fulti ad

haec medicinam corporalem quaerere debemus,


ut inde majorem fructum Domino referamus.
Nec eant ad balnea, sive quocunque ire necesse
fuerit, minus quam duo vel tres.
Provideamus bona, ait Apostolus, non tantum
coram Deo, sed etiam coram omnibus
hominibus (II Cor. VIII). Propter nos
conscientia bona sufficit nobis, propter alios
fama nostra non pollui, sed pollere debet in
nobis. Qui fidens conscientiae suae negligit
famam suam, crudelis est, maxime in hoc loco
positus, de quo dicit apostolus scribens ad
discipulum: Circa omnes teipsum bonorum
operum praebe exemplum (Tit. II). Rursus alibi
dicit: Speculum facti sumus mundo et angelis et
hominibus. Qui nos amant quaerunt quid in
nobis laudent, qui vero nos odiunt detrahunt
nobis. Nos autem in utroque medio constituti
adjuvante Domino nostro Jesu Christo, et vitam
et famam nostram sic custodire debemus, ut

non erubescamus a detractoribus laudari. Simul


ergo ire debent duo vel tres, et propter solatium
et propter bonae famae testimonium. Unde
Salomon ait: Vae soli, si ceciderit non habet
sublevantem; si fuerint duo, fovebuntur mutuo.
(Eccle. IV). Bene autem ait, cum quibus
praepositus jusserit ire debet, scilicet ut a
praelato provideatur securitas personae et a
subdito servetur virtus obedientiae.
Aegrotantium cura sive post aegritudinem
reficiendorum, sive aliqua imbecillitate sive
etiam febribus laborantium, alicui debet
injungi, ut ipse de cellario petat, quod cuique
opus esse prospexerit.
Eligendus est frater timens Deum qui circa
infirmos curam maximam gerat, et quod opus
eis fuerit ministrare eis studeat, et eo studio et
affectu eis deserviat, ac si ipsi Domino Jesu
Christo deserviret. Ipse etenim dicturus est in
judicio. Infirmus fui, et visitastis me (Matth.

XXV). Et iterum: Quod uni ex minimis meis


fecistis, mihi fecistis (ibid.). Debent ergo
fortiores imbecillitatem portare infirmorum. Sic
enim divina charitas adimpletur teste Apostolo
qui ait: Alter alterius onera portate, et sic
adimplebitis legem Christi (Galat. VI). Lex
Christi est dilectio. Dilectionis officium est
invicem onera nostra portare. Diversa vero
tempora et diversae infirmitates faciunt ut
onera nostra portemus invicem. Nihil autem sic
probat amicum quam oneris amici portatio. Sed
et ipse infirmus cui pro Dei amore servitur,
debet pensare et summopere cavere ne
superfluitate
sua
aut
impatientia
sibi
servientem contristet. Studeat autem Deo
gratias agere, ne infirmitas quae data est ei ad
purgationem animae, vertatur ad augmentum
culpa
Sive autem qui vestibus sive qui codicibus
praeponuntur, sine murmure serviant fratribus
suis.

Tales se exhibeant, et ea charitate fratribus suis


deserviant, ne ipsi de ministerio sibi commisso
peccent in murmure, nec alios per suam
negligentiam faciant murmurare. Grave
peccatum est murmuratio testante Gregorio qui
ait: Regnum coelorum nullus qui murmurat
accipit, nullus qui accipit murmurare poterit. Et
Salomon: Praecordia fatui sicut rota carri (Eccli.
XXXIII), fenum portat et murmurat. Tales ergo
sunt in congregatione qui carne subditi non
cessant a murmuratione. Apostolus: Neque
murmuraveritis,
sicut
quidam
eorum
murmuraverunt, et a serpentibus perierunt (I
Cor. X). Quare a serpentibus, nisi quia serpens
venenosus est, et omnis qui murmurat
venenum diaboli habet in lingua. Jacobus.:
Lingua inquietum malum, plena veneno
mortifero (Jac. III). Cavendum est ergo nobis a
murmure, ne mortifero et diabolico pereamus
veneno.

Codices certa hora petantur, extra horam qui


petierit non accipiat.
Superius
praecipit
instare
orationibus
temporibus constitutis. Tempora ergo sunt
distinguenda quibus debemus orare, et quibus
debemus legere. De opere quoque alibi admonet
ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera
vestra in unum fiant. Haec tria commendat
nobis regula quae animae nostrae valde sunt
necessaria, scilicet orationem, lectionem,
operationem. Nam oratione mundamur,
lectione instruimur, operatione beatificamur,
sicut Spiritus sanctus dicit in Psalmo: Labores
manuum tuarum quia manducabis, beatus es et
bene tibi erit (Psal. CXXVII). Quia autem dicit
ut codices singulis diebus petantur, frequentia
legendi commendatur. Frequenter debet legere
servus Dei. Valde enim est utilis divina lectio.
Nam per lectionem discimus quid cavere, quid
agere, quo tendere debeamus. Hinc Psalmista
ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum (Psal.

CXVIII). Perfectionem sensus et intellectus


augentur. Lectio ad orationem nos instruit et ad
operationem,
et
nos
informat
ad
contemplativam vitam et activam. Ideo in
Psalmo: Beatus vir, scribitur, qui in lege Domini
meditatur die ac nocte (Psal. I). Haec sunt
arma, videlicet oratio, lectio et operatio quibus
diabolus expugnatur. Haec sunt instrumenta
quibus aeterna beatitudo acquiritur. His armis
vitia comprimuntur, his alimentis virtutes
nutriuntur. Sed, etsi a lectione cessatur, debet
manuum operatio subsequi, quia otiositas
inimica est animae, et antiquus hostis quem a
lectione sive ab oratione vacantem invenerit,
facile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis
discetis qualiter et vos vivatis et alios doceatis;
per manuum operationem, et corporis
macerationem, et vitiis alimenta negabitis, et
vestris necessitatibus subvenietis, et habebitis
unde necessitate patientibus aliquid porrigatis.

Vestimenta vero, et calceamenta quando fuerint


indigentibus necessaria dare non differant sub
quorum custodia sunt, quae poscuntur.
Hoc est quod superius dictum est, ut sine
murmure serviant fratribus suis. Nequando
differunt necessaria dare, faciant fratres
murmurare, et sint occasio peccati. Studeant
ergo servire fratribus suis propter Deum, et
necessaria congruis temporibus ministrare. Et
hoc faciant sine murmure, sine tristitia, sine
dilatione, cum gaudio et hilaritate, quia hilarem
datorem diligit Deus (II Cor. IX), ut omne quod
opus est eis secundum modum congregationis,
et possibilitatem loci habeant; et eis qui
serviunt sit major ex inde merces a Domino. In
indumentis vero et calceamentis clericorum
congruus servandus est modus, ne pretiosa, vel
nitida sint supra modum aut nimis abjecta et
vilia; nec habentia compositionem plusquam
decet, nec incompositionem ultra quam oportet.
Talia ergo sint ut religionem simul commendent

et honestatem. Caveant ergo fratres quibus


necessaria ministrantur, ne quid expetant
importune, aut quod non deceat eorum
religionem. Nam quidquid superfluum habent,
mortiferum est illis. Perpendant ergo quoniam
ea quae expendunt, oblationes sunt fidelium
pro redemptione peccatorum. Et ideo non
glorientur talibus uti, sed magis timeant, quod
in Veteri Testamento de sacerdotibus dictum
est, iniquitatem populi eos debere portare. Et
ideo cum magno timore solliciti sint super eos
quorum donis participant, quia magnum est
periculum. Salubrius est autem pauperes
Christi, sicut jam praedictum est, semper minus
egere quam plus habere. Nam unde pauperes
erimus
nisi
penuriam
propter
Deum
aequanimiter portemus? Quantum ergo
meminimus nos illicita commisisse, tantum
oportet a licitis abstinere. Per angustam enim
portam intrare debemus, ut ad latitudinem
coelestium gaudiorum pertingere valeamus.

Nam quanto arctiorem vitam hic agimus, tanto


majorem gloriam possidebimus in coelo.
Lites autem nullas habeatis aut quam celerrime
finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat
de festuca, et animam faciat homicidam. Sic
enim legitis: Qui odit fratrem suum homicida
est (I Joan III).
Sic paulatim saepe crescunt vitia. Sane cum ab
otioso verbo linguam restringere nolumus, ad
noxia dilabimur; inde aliquando ad murmura et
detractiones decidimus; plerumque etiam usque
ad lites et contentiones; inde ad iram et odium,
et juxta Salomonis vocem dum negligimus
corrigere minima, prolabimur ad majora (Eccli.
XIX). Dum ergo vitium ex vitio oritur, iniquitas
prolongatur. Hinc propheta ait: Vae qui trahitis
iniquitatem in funiculis vanitatis! (Isa. V.) Et
Psalmista: Prolongaverunt iniquitatem suam:
Dominus justus concidet cervices peccatorum
(Psal. CXXVIII). Primum est ergo omnino

cavendum peccatum. Melius est enim


praecavere quam emendare. Quia si per
fragilitatem peccare contigerit, facile culpa
corrigitur, quae cito cognoscitur. Hinc est, quod
Dominus de muliere ad serpentem dicit: Ipsa
conteret caput tuum (Gen. III); caput serpentis
conteritur, quando peccatum ibi corrigitur ubi
nascitur. Debet ergo quisque esse sollicitus, ut
mox ibi se studeat emendare ubi se noverit
deliquisse. Quantum interest inter festucam et
trabem, tantum interest inter iram et odium.
Odium enim est inveterata ira, quae quasi ex
vetustate tantum accepit ut merito vetus
appellaretur. Fieri enim potest ut si irascaris
homini, velis etiam corrigi; si autem oderis, non
potes eum velle corrigi. Per iram mentis oculus
turbatur; per odium etiam exstinguitur. Unde
Apostolus: Qui odit fratrem suum in tenebris
est (I Joan. II). Nulli irascenti videtur ira sua
injusta. Unde de omni indignatione cito
redeundum est ad mansuetudinis lenitatem.
Nam pertinax motus facile in ejus odium transit

cui non celeriter ignoscitur. Unde subditur:

CAPUT X. DE VENIA POSTULANDA ET


OFFENSA REMITTENDA.
Quicunque convicio, vel maledicto, vel etiam
criminis objectu aliquem laeserit, meminerit
satisfactione quam primum curare quod fecit, et
ille qui laesus est sine disceptatione dimittere.
Graviter offendit, qui convicio vel maledicto
aliquem laedit. Apostolus ait: Maledici regnum
Dei non possidebunt (I Cor. VI). Et Dominus in
Evangelio: Qui dixerit fratri suo fatue: reus erit
gehennae ignis (Matth. V). Debet ergo sicut
graviter deliquit, graviter poenitere, atque ab eo
quem laesit toto corde, tota humilitate veniam
postulare; et ille qui laesus est sine
disceptatione dimittere. Isidorus: Qui fratrem
suam tardius reconciliat, Deum sibi tardius
placat. Frustra enim sibi Deum reconciliari
atque propitiari quaerit, qui cito placare suum
proximum negligit. Sed sunt quidam qui de suis
meritis confidentes pigre in se delinquentibus

veniam praestant; sed nihil proficit esse


illaesum qui non est paratus ad veniam, dum
potius haec magna sit culpa quando tardius
laxantur fraterna delicta. Veritate testante
didicimus quia servus, qui decem millia talenta
debebat,
cum
poenitentiam
ageret,
absolutionem debiti a Domino accepit; sed quia
conservo suo centum denarios sibi debenti
debitum non dimisit, et hic est jussus exigi quod
ei fuerat jam dimissum (Matth. XVIII). Ex
quibus verbis constat quia si hoc quod in nobis
delinquitur ex corde non dimittimus, et illud
rursum exigitur quod nobis jam per
poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.
Si autem invicem se laeserint; invicem sibi
debita relaxare debebunt propter orationes
vestras, quas utique quanto crebriores habetis,
tanto saniores habere debetis.
Quotidie dicimus Deo: Dimitte nobis debita
nostra sicut et nos dimittimus debitoribus

nostris (Matth. VI), quod si debitoribus nostris,


id est eis qui in nos peccant nos dimittimus,
cum dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus, ipsa nostra oratione
inculpamur, et Deum adversum nos ad
iracundiam incitamus, et ipsi super nos
inducimus
maledictionem
potius
quam
benedictionem. Sicque fit ut oratio quae
debebat nobis esse salubris, sit noxia, et peccata
nostra quae debuimus minuere, orando
augeamus. De quotidianis autem levibus
brevibusque peccatis sine quibus haec vita non
ducitur quotidiana oratio fidelium satisfaciet.
Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in
coelis (ibid.), qui jam tali Patri regenerati sunt
ex aqua et Spiritu sancto. Delet omnino haec
oratio minima quotidianaque peccata. Delet et
illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta,
sed poenitendo in melius mutata discedit. Sed
quemadmodum veraciter dicitur: Dimitte nobis
debita nostra (quoniam non desunt quae
dimittantur), ita veraciter dicatur, sicut et nos

dimittimus debitoribus nostris. Idem fiat quod


dicitur; quia et ipsa eleemosyna est veniam
petenti homini ignoscere. Multa quidem genera
sunt eleemosynarum, quae cum facimus
adjuvamur ut dimittantur nobis peccata nostra.
Sed ea nihil est majus qua ex corde dimittimus
quod in nos quisque peccavit. Minus magnum
est erga eum benevolum esse sive etiam
beneficum qui tibi nihil mali fecerit, illud multo
grandius et magnificentissimae bonitatis est ut
tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi
malum vult semper bonum velis, facias quoque
quod possis audire dicentem Jesum: Diligite
inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos,
et orate pro eis qui vos persequuntur (Matth.
V). Sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum
Dei quo se debet omnis fidelis extendere, et
humanum animum ad hunc affectum orando
Deum et secum agendo luctandoque perducere;
tamen quia hoc magnum bonum tantae
multitudinis non est quantum nos creamus
exaudiri cum in oratione dicitur: Dimitte nobis

debita nostra sicut et nos dimittimus


debitoribus nostris, procul dubio sponsionis
hujus verba implentur si homo qui nondum ita
proficit ut etiam diligat inimicum, tamen
quando rogatur ab homine qui peccavit in eum
ut ei dimittat, dimittit, ex corde, quia etiam sibi
roganti utique vult dimitti cum orat et dicit:
Dimitte nobis sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris, id est sic dimitte nobis
rogantibus debita nostra, sicut nos dimittimus
rogantibus debitoribus nostris. Jam vero qui
eum in quem peccavit hominem rogat, si
peccato suo movetur ut roget, non est adeo
deputandus inimicus, ut eum sic diligere sit
difficile, ut difficile erat cum inimicitias
exercebat. Quisquis autem roganti et peccata
sua poenitenti ex corde non dimittit, nullo
modo existimet a Domino peccata sua dimitti,
quoniam mentiri Veritas non potest, quae ait: Si
dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet
vobis et Pater vester coelestis delicta vestra
(Matth. VI).

Melior est autem qui, quamvis ira saepe


tentetur, tamen impetrare festinat ut sibi
dimittat cui se fecisse agnoscit injuriam, quam
qui tardius irascitur et ad veniam petendam
tardius inclinatur.
Nonnullos ira citius ascendit et facilius deserit,
nonnullos vero tarde commovet, sed diutius
tenet. Alius autem (quod nequius est) et citius
iracundiae flammas accipit et tardius deponit.
Nonnulli vero has et tardius suscipiunt et citius
amittunt. In quibus nimirum liquido lector
agnoscit quia ad tranquillitatis bonum ultimus
plus quam primus accedit, et in malo secundum
tertius superat. Quanta sit ergo iracundiae
culpa pensemus, per quam dum mansuetudo
amittitur, similitudo supernae imaginis vitiatur.
Per iram justitiam relinquitur, sicut scriptum
est: Ira viri justitiam non operatur (Jac. I). Per
iram gratia vitae socialis amittitur, sicut
scriptum: Noli esse assiduus cum homine

iracundo, ne forte discas semitas ejus et sumas


scandalum animae (Prov. XXII). Nam qui se
humana ratione non temperat, necesse est ut
bestialiter solus vivat. Aliquando autem ira
manus non exerit, sed in maledictionis jacula
linguam vertit. Nonnunquam vero dum
accensus animus a consueta locutione
restringitur, per accessum temporis penitus a
proximi dilectione separatur, et acriores stimuli
ad mentem veniunt, causaeque quae gravius
exasperent oriuntur, atque in irati oculo festuca
in trabem vertitur, dum ira in odium
permutatur. Veremur a proximis despici,
dedignamur injurias verbi tolerare, si contingat
jurgium fortasse cum proximo, erubescimus
priores satisfacere. Cor quidem carnale dum
hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem
respuit, et plerumque ipse homo qui irascitur
discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire ad
satisfaciendum prior erubescit. Pensemus ergo
facta capitis nostri, ut videamus quo jaceant
nostrae pravitatis errores. Ecce inter nos et

Deum peccando discordiam fecimus, et tamen


ad nos Deus suos negatos prior misit, ut nosipsi
qui peccavimus ad pacem Dei revocemur.
Erubescat
ergo
humana
superbia,
et
confundatur quisque si non satisfaciat proximo,
quoniam post culpam nostram ut ei reconciliari
debeamus, et ipse qui offensus est legatis
intervenientibus obsecrat Deus.
Qui autem non vult petere veniam aut non ex
animo petit, sine causa est in monasterio,
etiamsi inde non projiciatur.
Cum Dominus tantum curae reconciliationis
nostrae habeat, ut patiatur munera sua
derelinqui ante altare et imperfecta manere
atque interrumpi ministeria sua, donec eas et
resolvas iracundiam et disjungas inimicitias
cum fratre tuo, nec nos ipsum erubescimus, sed
dies multos patimur manere inimicitias, et
trahimus sicut funem longam discordiam. Non
iracundos tantum et malitiae memores punit

Deus, sed et eos qui irascentes offendunt aut


placare negligunt atque contemnunt. Quoniam
quidem hi qui passi sunt et videntur pati
injurias, necessario dolent et irascuntur; qui
vero fecerunt, nec doloris aliquid nec iracundiae
gerunt. Ob hoc ergo hunc qui ab iracundia liber
est adducit ad illum qui in dolore est, et liber
non est, ostendens quia criminis hujus noxa
penes hunc magis est qui causam peccati dedit.
Sed nec sic quidem emendamur. Persistimus
enim pro rebus nullis contristare fratres
nostros, et quasi nil mali fecerimus de
satisfactione negligimus, et oblivioni tradimus
culpam atque in longum tempus protrahi
patimur, ignorantes quod tanto largior nobis
erit poena, quanto largior discordia. Ubi enim
amicitia permanet, nihil facile recipitur, nihil
facile creditur quod dissidium possit operari. Si
vero semel inimicitiae occupaverint, omnia
quae fiunt, quae dicuntur, quae audiuntur, ita
accipiuntur et ita intelliguntur ut ad majores et
longiores proficiant inimicitias. Si quid autem

mali, hoc solum creditur et confirmatur. Jubet


ergo Dominus relinqui donum ante altare et
prius reconciliari fratri, ut ex hoc discamus quia
si nec illo in tempore quo ad ministerium Dei
jubemur accedere, reconciliationem dissimulari
ac differri patitur Deus, quanto magis curanda
sit haec in aliis temporibus. Si forte accidat
irasci, mandatur ut sub die aut iracundiam
nostram vel inimicitias nostras finiamus. In hoc
constringimur praecepto quo ait: Sol non
occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV).
Nos contra nec hoc contenti sumus ut
iracundiam ultra solis terminum producamus,
sed et insidias invicem instruimus sive rebus
sive verbis supplantare cupientes proximos,
mordentes invicem et comedentes, quod utique
aperta insania est. Quid enim aliud faciunt
insani et daemone repleti, nisi membra sua
morsibus dilaniant? Frustra est ergo in
monasterio qui discordat cum fratre suo, quia
nec Deum placat sacrificiis nec proficere valet
operibus bonis.

Proinde vobis a verbis durioribus parcite.


Salomon: Responsio mollis frangit iram sermo
durus excitat furorem (Prov. XV). Itemque:
Dulce verbum inimicos mitigat, et amicos
multiplicat (Eccli. VI). Et Paulus: Vos qui
spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu
lenitatis (Galat. VI). Caveant ergo viri sancti a
verbis duris.
Quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat
ex ore proferre medicamenta, unde facta sint
vulnera.
Primum quidem summopere caveamus ne duris
verbis aliquem conturbemus, quod si aliquando
peccamus ex fragilitate, oportet continuo ad
satisfactionem venire, et contra sermonem
durum proferre dulcem atque placabilem, ut
vulnus commotionis sanet medicina humilis
confessionis. Sed sicut praediximus: Melius est

ante cavere vitium quam postea emendare


commissum. Ideo servus Dei debet semper
ponere custodiam ori suo, ut non delinquat in
lingua sua, et tunc maxime quando adversus
eum consistit peccator, videlicet aliquis
calumniosus ac injuriosus, sicut scriptum est:
Sunt multi superbi et invidi qui non cessant
irritare famulos Dei (Eccli. V). Ergo si est tibi
intellectus, responde proximo tuo: Sin autem,
sit manus tua super os tuum ne capiaris verbo
indisciplinato et confundaris (Eccli. V).
Quando autem necessitas disciplinae moribus
coercendis dicere vos dura verba compellit, si
etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a
vobis exigitur ut a vobis subditis veniam
postuletis, ne apud eos quos oportet esse
subjectos, dum nimium servatur humilitas,
regendi frangatur auctoritas.
Plerumque hoc magnis doctoribus contingit ut
dum coacta correctione fervent, modum

correctionis exaggerent, et lingua aliquid, quae


non debet, dicat, quia mentem dilectio quantum
debet non inflammat. Unde bene per Moysem
Dominus praecepit, dicens: Si quis abierit cum
amico suo simpliciter in silvam ad ligna
caedenda, et in succisione lignorum securis
fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio
amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad
unam supradictarum urbium confugiet, et vivet,
ne forte proximus ejus cujus est effusus sanguis
doloris stimulo prosequatur et apprehendat
eum et percutiat animam ejus (Deut. IX). Ad
silvam quippe cum amico imus quoties cum
quolibet proximo ad intuenda delicta nostra
convertimur, et simpliciter ligna succidimus,
cum delinquentium vitia pia intentione
resecamus. Sed securis manum fugit, cum sese
increpatio plusquam necesse est in asperitatem
protrahit, ferrumque de manubrio prosilit, cum
de correctione sermo durior excedit, et amicum
percutiens occidit, quia auditorem suum prolata
contumelia a spiritu dilectionis interficit.

Correcti namque mens ad odium proruit si hunc


immoderata increpatio plusquam debuit
addicit. Sed is qui incaute lignum percutit et
proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes
fugiat ut in una earum defensus vivat. Quia si
ad poenitentiae lamenta conversus in unitate
sacramenti sub spe, fide et charitate
absconditur, reus perpetrati homicidii non
tenetur, eumque exstincti proximus cum
invenerit non occidit. Quia et justus ille judex
qui se pro nobis per naturae suae consortium
conjunxit, ab eo procul dubio vindictam de
culpae reatu non expetit, quem sub ejus venia
fides, spes et charitas abscondit. Ideo
subjungitur:
Sed tamen petenda est venia ab omnium
domino, qui novit eos quos plus justo forte
corripitis, quanta benevolentia diligatis.
Aliquando exceditur modus zelo malitiae,
aliquando zelo justitiae, plerumque ex studio

per deliberatam locutionem, plerumque per


excessum locutionis. Dominus vero non tam
attendit sermonem quam intentionem. Citius
ergo culpa dimittitur quae nequaquam malitiae
studio perpetratur.
Non autem carnalis sed spiritualis inter vos
debet esse dilectio.
Sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per
affectum cognationis et carnis, quibus tamen in
hac dilectione sacra eloquia non contradicunt.
Sed aliud est quod sponte impenditur naturae,
aliud quod ex praeceptis Dominicis ex charitate
debetur obedientiae. Hi nimirum et proximum
diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis
praemia non assequuntur, quia amorem suum
non spiritualiter, sed carnaliter impendunt.
Omnipotentis Dei esse discipulos sola custodia
charitatis probat. Unde ipse ait: In hoc
cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si
dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII).

Quae dilectio si cor nostrum veraciter replet,


duobus modis ostendi solet, si amicos in Deo et
inimicos diligimus propter Deum. Saepe in
dilectionis imagine erga inimicum animus
fallitur, seque illum diligere falso arbitratur. Sed
tunc inimici dilectio veraciter custoditur, cum
nec de profectu addicimur nec de ruina
laetamur. A duobus quidem praeceptis incipit
charitas, sed sese ad innumera extendit. Hujus
namque initium dilectio est Dei et proximi, sed
Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto
corde et ex tota anima et ex tota fortitudine
conditor diligi jubetur.
Qua in re notandum est quod divinus sermo
cum Deum diligere praecipit, non solum narrat,
sed etiam informat ex quanto cum subjungit: Ex
tota fortitudine, ut videlicet qui perfecte Deo
placere desiderat, sibi de se nihil relinquat.
Proximi autem dilectio ad duo praecepta
derivatur. Unde dicitur: Quod tibi non vis fieri
vide ne tu alteri facias (Tob. IV). Et per

semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant


vobis homines et vos facite illis (Matth. VII).
Quibus duobus scilicet utriusque Testamenti
mandatis per unum malitia compescitur, per
aliud benignitas praerogatur, ut quod non vult
malum pati quisque, non faciens cessat a
nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri
appetit, impendens ad utilitatem proximi
exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo
dum sollicita intentione cogitantur, cor ad
innumera virtutum ministeria tenditur, ne vel
ad inferenda quae non debet in desideriis
inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae
debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet
alteri facere quod nequaquam vult ab altero
tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne
superbia elevet et usque ad despectum proximi
animum dejiciens exaltet. Ne ambitio
cogitationum laniet, cumque hanc ad appetenda
aliena dilatat, angustet; nec luxuria polluat et
subjectum desideriis per illicita corrumpat. Ne
ira exasperet et usque ad proferendam

contumeliam inflammet. Ne invidia mordeat, et


alienis felicitatibus aemula sua se face
consumat. Ne immoderate linguam loquacitas
pertrahat, eamque ad lasciviam obtrectationis
extendat. Ne odium malitia excitet, et os usque
ad jaculum maledictionis irritet. Rursumque
cum cogitat ut ea alteri faciat quae sibi ab altero
fieri exspectat, nimirum ut malis bona, ut bonis
meliora respondeat, ut erga procaces
mansuetudinem longanimitatis exhibeat, ut
malitiae
peste
languentibus
gratiam
benignitatis impendat, ut discordes pace
muniat, ut concordes ad concupiscentiam verae
pacis accendat, ut indigentibus necessaria
tribuat, ut errantibus viam rectitudinis
ostendat, ut afflictos verbo et compassione
mulceat, ut accensos in hujusmodi desideriis
increpatione restringat, ut minas potentium
ratiocinatione
mitiget,
ut
oppressorum
angustias quanta praevalet ope levet, et foris
obsistentibus opponat patientiam, ut intus
superbientibus
exhibeat
cum
patientia

disciplinam, ut erga subditos sic mansuetudo


zelum temperet, quatenus a justitiae studio non
declinet, si ad ultionem zelus ferveat, ne tamen
pietatis limitem fervendo transcendat, ut
ingratos quosque ministeriis in amorem
attrahat, ut proximorum mala cum corrigere
non valet taceat, ut quaecunque corrigi possunt
consensum esse silentium pertimescat, ut sic ea
quae tacet toleret, nec tamen in animo virus
doloris occultet, ut sic malevolis munus
benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a
jure rectitudinis excidat, ut cuncta proximis
quae praevalet impendat, sed impendendo non
tumeat, ut sic in bonis quae exhibet tumoris
praecipitium caveat, ne tamen et boni exercitio
torpescat, ut sic quae possidet tribuat, ut quanta
sit largitas remunerantis attendat, nec cum
terrena largitur suam plus quam necesse est
inopiam cogitet, et in oblatione muneris
claritatis lumen tristitia obscuret. Bene ergo lex
Dei multiplex dicitur, quia nimirum una
eademque charitas si mentem plene coeperit, ad

innumera opera multiformiter accendit.


Multiplex ergo ista lex est Dei quae singulis hic
rerum articulis non permutata congruit, et
causis se variantibus non variata conjungit.
Cujus nimirum legis multiplicitatem bene
Paulus ostendit, dicens: Charitas patiens est,
benigna est, etc. (I Cor. XIII).

CAPUT XI. DE OBEDIENTIA.


Praeposito tanquam Patri obediatur, multo
magis presbytero qui omnium vestrum curam
gerit.
Obedientia sola virtus est quae caeteras virtutes
inserit menti, insertasque custodit. Samuel:
Melior est obedientia quam victima (I Reg. XV);
quia per victimas aliena caro, per obedientiam
vero voluntas propria religatur. Salomon: Vir
obediens loquitur victorias (Prov. XXI), quia
dum voci alienae humiliter subdimur, nos in
corde superamus. Nobis quippe obedientia
usque ad mortem servanda praecipitur. Per
obedientiam malum nunquam fieri, aliquando
autem etiam debet per obedientiam bonum
quod agitur, intermitti. Sed quia nonnunquam
nec jubentur adversa, sciendum summopere est
quod obedientia aliquando si de suo habeat
aliquid, nulla est, aliquando autem si de suo
non habeat aliquid, minima est. Nam cum hujus

mundi successus praecipitur, cum locus


superior imperatur, is qui ad percipienda haec
ex proprio desiderio anhelat, obedientiae sibi
virtutem evacuat. Rursum cum mundi
despectus praecipitur, cum probra et
contumeliae adipisci jubentur, nisi haec ex
semetipso animus appetat, obedientiae sibi
meritum minuit, quia ad ea quae in hac vita
despecta sunt, invitus nolensque descendit.
Debet ergo et obedientia in adversis aliquid ex
suo habere, et rursum in prosperis ex suo
aliquid omnino non habere, quatenus et in
adversis tanto sit gloriosior, quanto divino
ordini etiam ex desiderio jungitur, et in
prosperis tanto sit vilior, quanto a praesenti
ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus ex
mente separatur. Innocuis autem mentibus
ornamentum semper obedientiae jungitur,
Domino attestante qui ait: Oves meae vocem
meam audiunt, et ego agnosco eas, et sequuntur
me (Joan. X). Profecto Redemptori obedit qui

innocens est; et innocens esse non potest qui


obedire contemnit.
Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid minus
servatum fuerit non negligenter praetereatur,
sed ut emendandum corrigendumque curetur,
ad praepositum praecipue pertinebit, ut ad
presbyterum, cujus est apud vos major
auctoritas, referat quod modum vel vires ejus
excedit.
Ad hoc quidem data sunt ista regularia
praecepta ut cuncta serventur, et si quid minus
servatum fuerit, oportet ut cito emendetur. Non
enim possumus aliquid praeterire negligenter
sine periculo animae nostrae. Etenim vovimus
specialiter tenere, et secundum ea vivere
juravimus. Et Psalmista ait: Tu mandasti
mandata tua custodiri nimis (Psal. CXVIII). Et
apostolus Jacobus: Si quis autem totam legem
servaverit, offendat autem in uno, factus est
omnium reus (Jac. II). Pertinebit ergo ad

praepositum et ad eum qui custos est ordinis, ut


ad presbyterum cui major est auctoritas, id est
ad abbatem referat quidquid per se secundum
canonicam regulam non potest definire. Quod si
in congregatione ubi est ordo canonicus non est
abbas sed episcopus, ipse episcopus presbyteri
nomine designatur. Ad hoc enim praelati
constituti sunt in Ecclesia ut bene ordinata
custodiant, errata corrigant, vitam et mores
subditorum verbo et exemplo componant,
Apostoli formam sectantes qui ait: Argue,
obsecra, increpa (I Tim. IV). Immiscentes
temporibus tempora, terroribus blandimenta,
indisciplinatos et inquietos debent durius
arguere, obedientes, mites et patientes ut in
melius proficiant obsecrare. Negligentes,
contemnentes, et superbos aut increpent aut
puniant.
Neque
dissimulent
peccata
delinquentium, sed mox ut coeperint oriri,
radicitus ut praevalent, amputent, memores
periculi Heli sacerdotis de filiis suis.
Honestiores atque intelligibiliores prima et

secunda admonitione corripiant; improbos et


duros corde, superbos et inobedientes verbere
et castigatione coerceant, reducentes illud in
memoriam: Stultus verbo non corrigitur,
percute filium tuum virga, et liberabis animam
ejus a morte (Prov. XXIII).
Ipse vero qui vobis praeest non se existimet
potestate dominante, sed charitate serviente
felicem.
Nam qui ita praesunt ut gaudeant de potestate
dominii, non sunt veri pastores, sed mercenarii;
hi magis praeesse appetunt quam prodesse, non
quaerunt animarum fructum, sed temporale
lucrum; non coelestem gloriam, sed terrenum
honorem. De talibus ait Dominus in Evangelio:
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam
(Matth. VI). Qui vero ita praesunt ut gaudeant
de servitute charitatis, ipsi tenent exemplum
veri pastoris, qui non venit ministrari sed
ministrare et animam suam dare redemptionem

pro multis. Illi vere praelati sunt et secundum


Deum curam regiminis agunt, qui ad hoc
tantum laborant, ut plures ad Deum secum
trahant, quos delectat onus non honor, charitas
non potestas, servitus impensa aliis, non
suscepta ab aliis. Juxta quod Apostolus ait:
Cum essem liber in omnibus, omnium me
servum feci, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX).
Qui tamen propter auctoritatem regiminis
honorandus est a subditis. Unde et subditur:
Honore coram vobis praelatus sit vobis.
Ideo scilicet, honorari debet, quia Christi vocem
in monasterio tenet. Unde et ipse Dominus
pastoribus ait: Qui vos audit me audit, et qui
vos spernit me spernit (Luc. X). Debent ergo
servi Dei suum honorare magistrum, cujus pro
amore Dei supra se susceperunt magisterium.
Qui tamen quanto plus honoratur exterius,
tanto oportet ut amplius timeat, atque
semetipsum despiciens eos a quibus honor

impenditur sibi in cogitatione praeponat. Unde


subjectum est:
Timore coram Deo sit substratus pedibus
vestris.
Hinc scriptum est: Quanto major es, humilia te
in omnibus (Eccli. III). Et iterum: Fili, te ducem
constituerunt, noli extolli, sed esto in eis quasi
unus ex illis (Eccli. XXXII). Et Dominus in
Evangelio: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et
qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII). Tanto
quippe est major quisque apud Deum, quanto
humilior fuerit apud semetipsum. Sed qualis
debeat esse in moribus audiamus.
Circa omnes seipsum
praebeat exemplum.

bonorum

operum

Sicut enim praecellit honore et dignitate et


ordine, ita eos praecedere debet sanctitate, ut

ejus exemplo discant subditi qualiter vivere


debeant.
Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes,
suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes.
Qui locum tenet regiminis, mala inferre non
debet sed tolerare, ut ex sua mansuetudine
iracundos valeat mitigare. Quia medicus
animarum contra passiones vitiorum debet
opponere medicamenta virtutum, ita scilicet ut
prius mores omnium diligenter inquirat, ut
quid cuique inferre debeat agnoscat.
Disciplinam libens habeat, metuendus imponat.
Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen
plus a vobis amari appetat quam timeri, semper
cogitans Deo se pro vobis redditurum esse
rationem.
Oportet ut doctor ecclesiasticus sapiens sit et
disciplinatus, quia tunc aliis recte disciplinam

imponit, cum ipse disciplinate vivit, cum ex


seipso trahit magisterium quod exercet in alio.
Verba sunt Apostoli dicentis ad Hebraeos: In
disciplina perseverate, tanquam filiis offert se
vobis Deus. Et quis filius quem non corripit
pater? (Hebr. XII.) Sunt autem haec duo
necessaria ut rector suis exhibeat subditis,
timorem scilicet et amorem. Timorem iis qui
superbi hac rebelles et durae mentis sunt.
Amorem vero eis qui libenter, humiliter et
devote serviunt Domino Deo.
Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen
plus a vobis amari appetat quam timeri.
Quia praelatus, quanto plus diligitur, tanto plus
auditur. Et magis placet Deo illa servitus, quae
ex voluntate et amore fit, quam illa quae fit ex
timore. Propterea dulcis magister discipulis suis
ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos
(Joan. XV). Non enim vult Dominus ut eum
tanquam Dominum timeamus, sed vult ut eum

diligamus tanquam patrem filii, et ut praecepta


ejus faciamus, non timore poenae sed amore
justitiae. Hoc semper autem cogitare debet qui
judex est animarum, quia super se judicem
habet Deum, ut regiminis curam tanto sollicitus
agat, quanto strictius se redditurum rationem
pro sibi commissis apud districtum judicem
pensat. Valde enim sollicitus debet esse quisque
in bono opere, ut in cunctis quae agit semper
cogitet de extremo fine. Unde scriptum est: In
omnibus operibus tuis memorare novissima
tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII).
Unde vos magis obediendo non solum vestri,
sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos
quanto in loco superiori, tanto in majori
periculo versatur.
In periculo magno versatur, quisquis in
regiminis loco sublimatur. Nam quanto
superior gradus, tanto periculosior casus, et cui
plus committitur, plus ab eo exigitur. Grande

periculum est sibi et aliis vivere, temporalia


simul et spiritualia providere. Sic debet sui
curam agere, ut alios non negligat, sic de aliis
cogitare, ut semetipsum obliviscendo non
derelinquat; sic temporalia procurare, ut non
refrigescat a spiritualibus. Sic inardescere ad
spiritualia, ut sit sollicitus de temporalibus.
Inde ergo magis subditi praelato obedire
debent, unde magis eum pro ipsis vident
laborare. Quod cum faciunt non sui, sed etiam
ipsius magis obediendo miserentur. Sui
videlicet; quia animas suas salvant. Scriptum
est enim: Miserere animae tuae placens Deo
(Eccli. XXX). Ipsius quoque qui praeest
miserentur; quia onus ejus alleviant obediendo.
Cum enim scriptum sit: Filius sapiens laetificat
patrem (Prov. X); tanto plus gaudent et liberius
laborant Patres spirituales pro filiis, quanto
magis eos vident spiritualibus obtemperare
disciplinis.

Donet Dominus ut observetis haec omnia


tanquam spiritualis pulchritudinis amatores, et
bono Christi odore de bona conversatione
fragrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut
filii sub gratia constituti.
Apte subditur post lectionem oratio. Sic enim
est legere et praedicare, quomodo agrum
seminare; sic orare, quomodo semen operire.
Sicut qui seminant in agro si hoc operire
dissimulaverint, veniunt volucres, et totum
quod seminatum esse videbatur diripiunt; ita
quidem isti qui in agro sui cordis semina verbi.
Dei
psallendo,
legendo,
praedicando,
asperserint, nisi postea orando in corde
recluserint et quodammodo sepelierint, veniunt
volucres, id est cogitationes hujus saeculi
volatiles inanes et vacuae, et rapiunt quod in
corde fuerit seminatum. Ideo post lectionem et
praedicationem semper orandum est, ut virtus
verbi Dei maneat in corde, et fructus spiritualis
crescat in operatione. Bene autem ait:

Tanquam spiritualis pulchritudinis amatores.


Non enim possunt implere haec omnia
regularia praecepta nisi per amorem justitiae,
quae est spiritualis pulchritudo animae. Nemo
enim invitus bene agit, etiam si bonum est quod
agit. Quod vero subdit:
Et bono Christi odore de bona conversatione
fragrantes.
Pertinet ad bonam vitam et bonam famam.
Unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo
in omni loco (II Cor. II). Servi sunt sub lege, qui
ex timore Domino serviunt; liberi sub gratia,
qui ex amore implent divina mandata. Gratia
Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis (Rom. V): implet
legem: Justo non est lex posita (I Tim. I); ubi
enim spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III).
Sic autem viam mandatorum Dei curremus

libere, si dilatatum cor nostrum in charitate Dei


habeamus.

CAPUT XII.
REGULAE.

DE

JUGI

MEDITATIONE

Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo


possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid
negligatis, semel in septimana vobis legatur.
Ideo legi praecipitur, quatenus memoriter
frequenter teneatur. Beatus enim Jacobus dixit:
Qui perspexerit in lege perfectae libertatis, et
manserit in ea, non auditor obliviosus factus
sed factor operis; hic beatus in facto suo erit
(Jac. I). Et bene hunc libellum dicit speculum;
quia in eo tanquam in speculo inspicere
possumus quales sumus, sive pulchri, sive foedi,
sive justi, sive injusti; utrum quisquam nostrum
regulariter vivat; utrum proficiat, an deficiat;
utrum Deo placeat an displiceat. Scriptura
quippe nobis sacra nostram interiorem
repraesentat
imaginem;
ostendit
quid
formosum, quid deforme sit in anima, et
qualiter pulchritudo justitiae debeat observari,

qualiter debeat virtutum decor componi;


quomodo vitiorum macula debeat abstergi.
Pravorum usus est mala semper tegere, et quae
egerint nunquam retractare. Quidquid faciunt
caeca mente pertranseunt. At contra sancti viri
in Scripturis sacris quotidie non cessant
inspicere vitam suam, moresque suos vigilanter
pensare. Et si quid deforme vel incompositum
aut inordinatum invenerint, mox quod
secundum scriptum vident, reformare et
componere se student: quatenus sancti et
immaculati coram Deo tam in corpore
inveniantur quam in anima. Ideo Psalmista ait:
Tunc non confundar cum perspexero in
omnibus mandatis tuis (Psal. CXVIII). Et
Apostolus admonet, dicens: Renovamini spiritu
mentis vestrae (Ephes IV). Et iterum: Noster
homo interior renovatur de die in diem (II Cor.
IV). Unde aperte subjungitur:

Et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt


facientes, agite gratias Deo bonorum omnium
largitori.
Gratiarum actiones Patri luminum semper a
nobis debentur, a quo omne datum optimum et
omne donum perfectum (Jac. I). Scriptura teste
descendit. Nemo est enim donis Dei beatus qui
donanti existit ingratus. Et Apostolus: Quid
habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) Merito
ergo Domino Deo nostro gratias agere
admonemur, ut agnoscat homo si quis bene
vivit gratia Dei se habere, et ut proficiatur in
dilectione justitiae non aliunde consecuturum.
Quae cogitatio pium facit. Ipsa est enim
sapientia quae pietas vocatur, qua colitur Pater
luminum. Colitur autem sacrificio laudis
gratiarumque actionibus, ut cultor ejus non in
seipso sed in Domino glorietur.
Ubi autem sibi quicunque vestrum videt aliquid
deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro,

orans ut ei debitum dimittatur,


tentationem non inducatur.

et

in

You might also like